Quaestiones scholasticodogmaticae ... Auctore d. Fortunato Venerio. Tomus 1. 8 De Deo homine quaestiones ..

발행: 1738년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

auer De Chrisi sepultura M.

& quan vis verum esset, substantias spirituales esse in loco per operationem,attamen realam praesentiam non exclud ret , sed inferretur tantum ibi necessario aliquo modo operari, ubi re ipse siunt; Quod si hoe ab Elute verum esset, iam nec beati essent in Coelo empireo, tamquam in loco, nec Daemones in Inserno. Secundum probat sol una, non fuisse necessarium deseensum Christi ad animas Patrum consolandas, & accipiendas. Hoc concedimus, sed aliud est, rem aliquam non suisse necessaria in ,aliud abs Iute non suisse.Τertium infra pertractabitur. Ultimum vero satis explicatur vel ex eo quod Christus animam latronis etiam extra Paradisium beatam reddiderit, ut explicant SS. PP. praesertim

S. August. epis 37. vel id intelligenduin esse de jure inamissibili ad Paradisum brevi explendo; Neque vero est eadem ratio do Paradiso promisso latroni, quae de Christi anim deseense ad Inseros . Cum pro eo nec habeamus scripturas, nec definitiones, sicut pro isto. Is . Duo modo nobis super t. Primum , ut refellamus, quae dicta sunt

sub initio praesentis paragraphi, pro quo dicimus sinum Abrahae ab inferno dis stingui, si inferni nomine significetur gehenna, in qua anima divitis sepulta

dieitur. Augustinus, nondum veritatem satis edoctus , aliquando dubitavit, in aliis tamen locis tradidit quod nos probavimus, praesertim 2o.de Civit. Cap. I S

& in illa verba ps 83. Eduxisi animam meam ex Inferno inferiori qui apud Iob. dieitur etiam protin dissimus, non respectu gehenns,sed Coeli,& Terrς .Quod alii arbitrati sunt; perperam arbitrati sint,& snus Abrahae non erat sine aliqua poena , non quidem sensus, sed damni.

I . Secundum est, haereticos nostr rum temporum negare Christum ad in- seros destendisse, eo quod existiment, nullum esse locum subterraneum, qui Infernus nuncupetur, sed a nobis The

logis Scholasticis esse confimim , ideo quando legimus huiusnodi descensium iintelligendum esse, vel quia Christus

passus est poenas damnatorum , vel quia mortuus est,& sepultus, Inserni namque nomine mors, vel sepultura significatur. Iuxta illud Job .i . Sisustinuero Infernus domus mea es ps 87. Vita mea inferno a propinquaviς ps II . Perieula inferni imvenerunt me . Ps I 9. Dissipatasunt ossanosi secus Infernum. Sed quomodo hoc a nobis confictum non sit, sepra declaravimus; Christum Inferni dolores passum non fuisse suo i

eo demonstravimus; Infernum non

posse semper intelligi pro morte, & S pultura , indicavimus, & quando sc intellegeretur, hoc in sensu analogo intelligeretur , & quia ante Christi momtem Omnes animae deducebantur ad in-

seros , ideo mors, & sepultura dici poterant infernus, id est via proxima, &necessaria ad infernum. q. III. An Chrisius descenderit etiam ad Imfernum damnatorum, di ibi animas liber erit. Quid etiam sentiendum de animabus in Purgatorio.

I s. π N primo quod in titulo in- quiritur , communis est

Theologorum Sententia cum S. Th. hieart. a. Bonaverit. in 3 disti a a. Richar. Gab. Plaud. Marsi. &e. &c. Christum ad Insernum , qui damnatorum poenis deputatus est , nequaquam destendisse, omnes isti ea adducunt ut ratione, qua arbitrantur Christum ad inferos de-stendis te non nisi, ut Sanctorum PDtrum animas vi staret , ac consolaretur , ut illas ex illo carcere educeret. cujus confirmationi additur S. Augustinus , qui in epic 99. ait. Nulla catis o eurrit cur illo venisse credatur Salvator,

nis ut ab ejus doloribu alvosfaceret; Si

igitur, concludit S. Th. in corpore de Christi destensiu steundum essectum i

quamur, etiam ad damnatorum infernum descendit, quia eos de sua incredui sate di malitia confisa it,si autem stresuam

272쪽

suam essentiam , Me modo anima Christae credit Iolum ad locum inferni , in quo jussi detinebantur, ut quor ipse per gratiam inferius visitabatfecundum divinia

ratem , eos etiam secundum animam pisitarei,di loco,& merito quidem, nam de inferno damnatorum dicitur Iob. Io. Antequam vadam,di non revertar ad terram

xenebrosam, O opertam mortis caliginei ubi nullus ordose empiternus horror imhabitat. Nulla insuper est conventio lucis ad tenebras,ut ait Apost. a.ad Corint. 6.Christus igitur qui lux erat , ad illum damnatorum infernum non descendit. i 6. Nihilo tamen minus Eminenti si simus Bellarmin. lib. 4. de Christi anima cap. I 6. contrarium docuit, & quidem si de scriptura sit sermo, occurrit textus ille Ecclesiast. a . Penetrabo omnes inferiorespartes teme , qui si explicetur soluin modo quo ad effectum ut fit I S. Th. eadem ratione dici poterit, s luna quoad effectum etiam ad limbum Patrum Christum descendisse, quod tamen negat Angelicus, & cum eo caeteri Theologi , Si autem de Sanctorum Patrum mente loqui velimus, non deest S. Augustinus epis99. dicens Christum descendisse ad locum doloris, quo peccatores torquebantur , cui adhaeret Fulgentius lib. s. ad Thrasimundum eap ῖς.& Gregor. Nyssen. i. deResurrect.apem te docuit, cor terrae, quo Christus de scendit, esse sedem illius magnae mentis quae dicitur Dis,olus. Ratio autem illa esse potest; quae est apud Cyri l. lib. I a. in Joan. cap. 3 6. nempe, Christum descendisse ad inferiores partes terrae, ut se vivorum , & mortuorum dominum demonstraret,atqui ad dominium Christi non solum pertinet limbus Sanct rum Patrum, sed etiam Inser,us damnatorum, ergo .

I7. Haec posterior sententia satis probabilis, & plausibilis est, attamen quia prior ab omnibus celebrioribus doctoribus traditur, praehebenda videtur ;atque sundamentis jam praejactis , adnotandum est Christi animam non si Ium ad inferos descendisse propter alios sed etiam propter se juxta ordinem divinae providentiae . Debuit enim illa anima alicubi collocari, donec suum corpus assii meret, & uultus locus aptior erat, quam limbus Sanctorum Patrum, qui juxta divinam providentiam statutus erat pro animabus justis usque is ad consummatam hominum redempti nem & Christi resurrectionem. Ex alia parte momenta adducta a Bella ino

haud difficile selvi possunt . Illa scriptura aut potest 'sine aliqua explicatione concedi, neque perinde sequeretur sententia Durandi , etenim nos descensium realem animae Christi ad inferos non ex illa sola probamus, vel etiam potest ejus veritas servari per hoc quod Christus ad inferos descenderit penetrando omnes terrs partes,quin tamen ad omnes ejus snus se contulerit, eo pacto quo dixit Job .cap. II.inminumisimum Infernum descendet anima mea, nec tamen, teste Gregorio lib. I S. cap. II. Iob. descensurus erat usque ad infimam partem inferni, alloquin fuisset

damnandus. Neque Sanctorum Patruindicta movere nos debent, nam omittendo interpretationes aliorum Doctorum,

dici potest, eos loquutos esse de loco accepto secundum omnes sui partes, &respectus, fatemur autem in eodem loco ita sumpto, etiam torqueri daemoneS,& damnatos, sicut diximus, ubi secundo nostro libro de parvulorum poenis erat sermo, Hanc autem explicationem adhibeo propter auctoritatem Nyseni , quae adeo clara est, ut non videam, quo pacto aliter explicari possi. Ratio tandem adducta ex Cyrillo nihil probat.

Est Christus dominus vivorum, ac mor tuorum,atque ut dominum coacte agnoverunt etiam dηmones, & damnati, sed ut talem agnosterent, non insertur, ad

illum locum Christi animam re ipsa descendisse, satis enim erat se ipsis manifestari, non est vero necessaria loci propinquitas , ut spiritus spiritui manifestetur, per quam doctrinam refello id, quod

273쪽

αue 4 De Christi sepultura Sci

quod opponitur ex I. Petri I. ubi dieitur Cissus his qui in earcere conclusi erant Spiritu seniens praedicavit, qui incred Ii fuerunt. Constat autem, incredulos fuisse damnatos. Manifestum fieri potest quod dicimus, etiam apud Reges ter-tae , qui, ut se dominos alicujus Regni demonstrent, & possessionem accipiant, non per omnia ejus loca etiam vilia se conserunt; sed in ea civitate, quae est regni caput, ac metropolis . 18. Hi e expositis, quae pertinent ad primam tituli partem , declaranda est ae statuenda secunda, in qua non desuerunt, qui dixerint, per Christi descensum etiam d mnatos ab inferni poenis suisse solutos , atque hoc praesertim tribuitur Armenis . Potest autem haec opinio, quam errorem esse infra dicemus ; pluribus argumentis confirmari. Primo exscripturis; Zachariat 9.di, eitur de Christo: Tu quoque in Sanguinei sumenti tui emisi i vinctos tuos de lacu in quo non es agua, per lacum indicatur infernus, per defectium aquae, de- noratur desectus cujuscumque refrigerii& consolationis. Α R. a. de Christo sic ri-hitur. Luem Deu usitatu inolutis doloribus inferni juxta quod impossibile erat

teneri tatam abeo. Quid autem sent dolores inferni, quam damnatorum poens Si igitur solvit inferni dolores, soluta suerunt etiam damnatorum poenς, pro inde damnati erepti l . Petri 3. de Christo habetur in quo θ' his , qui in carcere eranis ritu Peniens praedicavit, qui incredulifuerunt ali ando, quando Habant Dei patientiam in diebus Noe. cap. q. Ideo , θ' mortuis praedicatum es Evangelium,ut Dicentur quidem seu dum hominem in ea et Potuerunt itaque illi increduli Christi credere praedicationi, igitur & potuerunt a damnatione liberari. I9. Secundo afferri possunt aliqui Patres , ut Gregor. Nazian. lib. a. de Pasch. orat. 2. Clemens Alexand. lib.6. Stromat. August. epic 99. ad Evod. immo Nicetas in comment. ad orationem praedict. Nazianzeni refert, quod, cum quidam Christianus Platonem probris,& convitiis insectaretur, ei per quietem Plato apparuit dicens. Ego quidem me peccatorum esse non inficior, verum cui scirsus in infernum descendit, nemo ante me ad fidem arce t. ao. Dicendum tamen est, per animae Christi descensu na nullum ex damnatis alvum saetum esse. Hoc primum ex scripturis suadeo . Isaiae 33. mis poterit habitare de vobis eum igne devorante Z Luis habitabit ex vobis eum ardoribus sempiternis 66. He

mis eorum non morietur, θη ignis eorum non extinguetur. Job. Io. Imbra mortiso' nullus ordo, se empiternus horror imhabitat. Proverb. II. Mortuo homine

impio, nulla erit ultra pes, expectati ollicitorumperibit. Est igitur in Inferno sempiternus ardor, inextinguit, lis ignis,aeternus horror, nee ulla spes s perest , sed haec vera non essent, si per Christi descensu ni damnati fuissent erepti, erεo. Quod in testamento veteri diructuna huit, etiam in novo legimus confirmatum . Mat. 2I . ite in ignem clemnum . Ad Tessit. I. sui enas dabunt in interiturirenas . Apocal. I . Fumur Tormentorum eorum ascendet in secula Saeculorum, nee habem requiem die ,

ac nocte, qui adoraverunt besiam, θ' imaginem ejuI. II. Secundo ex Patrum Ecclesiae sententiis. S. Epiphan. haeresi a. inquit, Marcionem docuisse, Christum ad inseros descendisse, ut salvos ficeret Cain,

daeorum Deum non noverunt, Orig.

m. II. in Gen. Iuod dicit ad latronem Hodie mecum eris in Paradis, non hortuisti dictum e sed etiam omnibus San- , pro quibus in infernum descenderat. Vide quomodo ad fini hos limitetur descensius . Atque in hunc sensum August. & Gregor. , interpetrantur illud

Oseae I p. O mors ero mors tua , morsultuus ero inferne. Nimirum Christum passione sua mortem interemisse, vitam omni

274쪽

Seu. II. g. III. ass

omnibus, qui vivere voluerint, obtinendo, infernum vero stilum modo m

mord ille, quia tantum aliquam ei partem eripuerit, nimirum animas iustas, quae in illo detinebantur. Rem nostram prosequitur S. Augustinus, qui in lib. de haeretibus cap. 79. haereticos illos appellat , qui dicunt, impios in in serno fuisse con Versos, ac salvatos, quod & tradit Philast r. lib. de haeres cap. de deste ni Christi ad inseros. Pro Ecclesiae vero desinitione suffitiant Conc.Τolet.ψ. cap. I. in explicatione Symboli, & Synodus quinta damnans ori3enem , qui repr

horum poenas non esse g ternas asserebat. a a. opposita nunc rejiciamus. Primus textus ad praedestinatos reserendus est; attendantur illa duo verba vinctortuos reprobi & damnati sunt vincti diaboli, non Christi, cujus vincti sunt electi& justi, in quo stnse dicebat Paulus ad Eph. 3. Se vinctum C, si & 4. se appellabat vinctum in Domino. Secundus textus jam explicatus est, dum dictum fuit etiam in linu Abrahς fuisse quemdam do.

lorem in serni, politum in carentia Dei. Tertius textus, qui obsturior est, pluribus fiuit interpretationibus explanatus. August. in epis9'. arbitratur, Petrum

non loqui de Christi descensu ad inseros aut de praedicatione Christi ficta per animam assumptam , sed de praedicatione facta ab ipso Deo per Spiritum suum in diebus Noe ; praedicavit autem Deus per spiritum internis inspirationibus, &quidem j is, qui erant in carcere, hoc est

animabus , quae in mortali corpore, tRn quam in carcere erant inclusae .

23. Si autem intelligendus sit de descense ad inferos, & de prae dieatione a Christo facta seςundum animam i sicuti intelligendum esse arbitramur , nihil in nos concludi potest , cum praedicatio illa reseratur ad animas justas, quae licet , dum tempore Noe fabricarotur a ca , credere noluerint, attamen dum aquis proxime mergerentur,resipuerunt& crediderunt, ideo additur illa particula , aliquando. Optime autem addidit cap. . Ideo ct mortuis praeaeatum es Evangelium , ut Dicemur, ε, quidem

fecundum hominem in carne, vivent a

tem fecundum Deum in s ritu, ut innueret, esse quidem aquis diluvii eastigatos in corpore, vivificatos tamen in spiritu; qua ratione in toto illQ capite fideles consolatur, &ad patiendum pro Christo roborat, quia licet mortificentur in carne & amigantur in corpore, attamen per Christum vitam habent in spiritu , atque ita verum si quod dixit Christus, non esse timendos qui occidunt

corpus, animam autem non possunt ocincidere .a . Quantum ad Sanctos Patres. Clem Alexandrinus Marcionis fabulis deceptus fuit. Augustinus Briasst potest explicari de animabus purgatorii loquutum esse . Nazianet nus non affrmgndo, sed inquirendo illa posivit; quod de Platone narratur, tanquam fibula rejicitur; & ibi Niectas docet aliud cod tra die orium, quod est verum , nimirum

juxta Chrysostomum a Christo illos δε-los liber tos esse , qui aeterna digni salute inventi sent. 23. Superest resolvendum tertium dubium pertinens ad animas , quae tunc erant in purgatorio Videtur sentiendum , Omnes a

Christo eductas fuisse; nam , ut dictum

fuit, Eccl. 24. Anetrabo omnes partes errae, θ' inspiciam omnes dormicules , edi illuminabo omnes sperantes in Domino. Arqui animae, quae erant in purgatorio, erant sperantes in Domino, ergo: Secundo Augustinus serm. III de tempore haec habet; De eis Zis suis nullum apud inferor reis uit : omnia ab lit, utique electa , illos rapuit, quos Dolfide ,

di actibus agnopu . Quod tradit etiam Gregor. lib. I 3. Moral. cap. a O. Anselmus item in Elucidario ait. Omnes aθ-

solvit, θε ingloriam duxit Rex gloriae , juxta illud Isaiae G. Dices his qui vincti sunt, exite θ his , qui in xenebris uni, revelamini. Porro per illos, qui in tenebris erant, ii intelliguntur, qui erant in Disitigod by Corale

275쪽

α,6 De Christi sepultura Sc.

in sinu Abrahae, per vinctos vero ii, qui erant in purgatorio. Ratio etiam eongrua afferri potest, quia etiam apud homines in die triumphali concedi so- Iet illis venia, qui rei mortis non sunt. 26. Probabiliorem tamen existimo sentendam, quam docet S. Thom. hic art. 8. nam, ut ipse inquit, descensius

Christi nulli contulit aliquid, nisi quod

meruit passione Ga , passio autem Christi semper aequaliter effcax suit, cum non habeat effectum temporaneum , sedaternum, sicut ergo modo non liberantur a purgatorio, nisi quibus specialiter,

applicatur,dc qui sent plene dispositi, ita& in ipsius deicense; & certe, si tunc ani-iirae suis lent statim liberatae, fuissent meislioris conditionis , qui tempore legis veteris in gratia decedebant cum aliquo poenae reatu, quam qui in lege sevangelica ita decedunt, quod tamen videtur incongruum ; statuit divina justitia hanc legem generalem , ut qui in hae vita non satisfaciunt; in alia sati spatiantur, contigisse autem hujusce

legis dispensationem, dum Christus ad

inferos deseendit , nullo fundamento firmo vel scripturae , vel Patrum potest affirmari. Illas igitur animas secum rapuit, quae jam tempus expleverant purgationis, in quo sense explicandi sunt Sancti Patres superius relati, aut ita, ut non statim omnes ad gloriam perduxerit, sed omnibus contulerit, ne statim ac inventae suerint absque aliquo

poenae reatu, amplius detinerentur in limbo expectantes beatitudinem , ut prius expetare debuissent . Prior scriptura optime servatur, non enim negamus animas purgatorii osse inter dormientes sperantes in Domino, atque

fuisse illuminatas, immo & proximae

beatitudinis non ultra per clausam coeli januam impeditae multa consolatione a

se istas, sed hoc non probat filisse statim liberatas, atque hoc satis suit Christo ad explicand in triumphi sui gloriam , aliter deberemus dicere, quod sicut in humanis etiam qui reatu mortis premuntur, interdum aliquo triumphali die recurrente liberantur, ita & Christus damnatorum animas eripuisset.

276쪽

De Chrisi Resurrectione,

. N hae Sectione plura a

nobis praetereunda

sunt, de quibus agit

: απαὶ vel certa supponan

tur, nec aliqua indigeant expolitione ,

vel potius ad philosbphicas disputati

nes pertinere videantur . Hujusinodi sunt, an quod resurgit habere debeat eandem materiam, & animam; sint necessaria eadem accidentia , & idem sexus , resiurrectio sit mutatio instantanea, sit possibilis naturaliter, vel solum di vina extraordinaria virtute. Quare ad alia, quae magis ad Theologum , & ecclesiastieam historiam revocantur , sermonem nostrum instituamus. I. I.

resurrexerit.

o. Iem exploraturis, qua Domi-J nus resurrexit, nobis parum laborandum est, cum satis colligatur ex iis, quae diximus num . . praecedentis quaestionis . Nihilominus rem magis declaraturi hic ex instituto id proferemus. Sciendum namque est, non unam suille scriptorum sententiam ue Armeni, ut narrant Alphonsus de Castro verbo R surreHIo liaeresi 4. & Patreolus verbo

Armeni num. 22. existimarunt, Christum surrexisse die Sabbathi. Alcvinus lib. de divinis officiis cap. de Caena DO-mini , deinde quidam Paulus Forosemproniensis in a. parte Paulinae lib. a. & a. apud Marcellum lib. de horis canonicis Cap.SO. ducuerunt , Christum surrexisse seria seeunda in fine, aut stib initio ter- Tom. III. tiae, atque hoc,ut stricte servarent, Christum fuisse tribus diebus , ac tribus nin stibus in corde terrae; ad quod magis confirmandum inquiunt, tot horis Christi corpus in sepulchro jacuisse , quot satis erat ad probandum vere suille mortuum , nec ullum dubium superesset, ad hoc autem necessariae sunt plusquam septuaginta: hore, cum interdum contingat , aliquos, qui mortui apparebant, post horas septuaginta fgna vitae dedisse. 3. Si de prima sententia loquamur, ita manifestum est, illam esse falam alisque erroneam , sicut constat , Christum esse mortuum seria sexta, de quo in antecedentibus dictum est; cum enim Christus dixerit, se resurrecturum die tertia, plane diem designavit, quo re

surrecturus erat, proinde non antea re

surrexit, unde S Judaei a Pilato petierant, ut juberet usque ad diem tertium custodiri sepulchrum; sed ut hoc declaretur , satis est legere Evangelistas . N que minus falsitatis arguenda est secunda sententia, cujus quidem confirmatio

sutilis est existi nanda; quamvis enim

transinitteremus , tot dies necessarios esse ad mortis veritatem agnoucendam ,

quod tamen est falsiim, alioquin nonnisi post tres integros dies quilibet mortuus esset sepeliendus , aut apud ejus corpus

in sepulcho esset vigilandum , attamen in Christo, qui tot siustinuerat torme ta, & tot vulnera in se receperat, qu rum quodlibet ad inserendam necem satis esse poterat, p sertim illud lanceae , quo ejus latus apertum est, hoc locum habere non poterat. Quare abisil ut ea

277쪽

etues De Christi Resurrectione Sc.

minica surrexisse . Hoc aperte colligitur ex Mat.' ultimo, ubi dicitur Christus surrexisse prima Sabbathi vel enim per primam Sabbathi intellinitur prima dies hebdomadae, & sc fuisse Domini- eam , dubitare non possumus, vel intelligitur prima dies post sabbathum , ut moris erat apud hebraeos , qui a die Sabbathi tanquam a selenniori, cael ros dies hebdomadae appellabant, & ita pariter suisse Dominicam compertum habetur.Sed si perpetuam Ecclesis traditionem consideremus, hoc amplius constabit , semper autem Dominicam diem propter Christi reser rectionem venerata est, ideo tali nomine nuncupata, quia est dies Domini propter ejus resiurrectionem, quae appellatio a tempore Apostolorum siumpsit exordium, unde Apoc. I. legitur, Fui inspiritu in Dominica die. Apertum habemus testimonium in San

cto Augustino serm .a. I. de tempore,

ubi inquit. Dominicum diem Apostili, Apostolici viri ideo religiose solennit

te habendum sanxerunt, gula in eodem redemptor nos' d monuis resurrexit. fuippe ideo Dominicus appellatur, ut in eo tantum disinis cultibus serviamur, dantes diei huic honorem, ct reverensiam propteroem resurrectionis, guam habemus in ida. Et Leo Papa epi CSi. ad Dioscor. ait. In hac te mundus βι fit exordium, in hac per resurrectionem Cisyn , ct m s interitum,stvita accepit initium. Id tradiderunt Ignatius epic s. ad Trallianos , Hieronym. in ep. ad Galat. cap. . Ambros in ps 7. Gr gor. lib. D. episῖ. Bed de ratione tem

por. cap. I.

levioris momentis, gravis movetur dis ficultas, quia si Christus surrexit die Dominiea, inter dic in re serrectionis ejus& diem Pentecostes non potuerunt Coanno esse quinquaginta dies , n qu ' sutrumque mysterium die Dominica potuit accidere; hoc autem non est dicen

dum , nisi ecclesiastica traditio destruatur. Illud autem demonstro, quia Spiritus Sanctus illamet die , qua Iudaei

Pentecostes festum celebrabant, ita per Apostolos descendit, necesse autem suit, eo anno illam diem incidere in die Sabbathi, quia Levitici 23. statutum erat, ut Iudaei secundo die aeti morum offerrent manipulum novarum spiccarum, & ab illa die numerarent quinquaginta dies, & in quinquagesima Pentecostem , seu festum hebdomadarum

celebrarent. Si ergo eo anno secunda

dies azimorum fuit dies Sabbathi, ut nos dicimus, plane sequitur, diem Pentecostem non in die Dominica, sed Sa bat hi accidisse.

istores excogitaverunt, Baronius ad an .

Christi 3 . quem sequitur Bellar minus, ait, quod cum hoc anno iccunda dies aeti morum acciderit in die Sabbathi, ab ea die non erant numerandi quinquaginta dies, sed aposteriori, eo quia hebrsis metere non licebat, nec ea etiam parare , quae ad cibum pertinebant, in die Sabbathi, atque ideo, spicearum manipulus hoc anno die Dominica Oh- latus est, & sic servatur in die Domini- ea fuisse festum Pentecostes, & haec iuxta Epiphan. her. II. Iuxta hanc responsonem facile resolvitur quod oppositum

est , sed hoc sine sufficienti ratione dictum esse videtur; nam licet die S bbmihi prohibitum esset Iudaeis in aliquo

opere servili se exercere, attamenta unum manipulum metere ad offeren

dum, non erat opus servile, sed religionis & rursus, eo die debe hant qui

dem offerre, non tamen necesse erat ut

eodem die meterent, quo offerebant; poterant ergo priori die metere, & consueto die azimorum offerre ; quod si dicas, Judaeos superstitiosa quadam Observantia retinuisse caeremonias suas,& praesertim inobservatione die Sabbathi; hujusnodi consuetudinem aliunde probare deberes, quod tamen non praestabis .

cipiendos esse quinquaginta dies a se

278쪽

eunda die aetimorum usque ad Penteco- centes act.I. dictum esse Spiritum San-stem, ut tamen vel excludi debeat dies istum super Distipulos destendisse, Cumati morum , vel dies Pentecostes , & complerentur dies Pentecoses c. non ideo numerandi erant a secunda die , juxta ritum judaicum, sed Christianum, aeti morum exclusve, vel si ab hac in- numerando videlicet quinquaginta dies elusive, dies Pentecostes sumenda δε- resurrectionis, ut exponit Beda act. a. ret exclusve, quo admisso procul dubio cum enim Lucas scripsit acta Apostolo- habetur, Christum die Dominico re- mm, jam apud Christianos usi rece- surrexisse, & pariter die Dominico sui si pium erat, ut tempus illud paschale se sestum hebdomadarum, seu Pente- Pentecostes vocaretur, ut notavit Tereostem. Excludendam esse diem ipsam tui. lib. de Idolat. cap. i . & de corona Pentecostem a quinquaginta diebus , Milit. cap. 3. Ueruin, voluisse Lucam in- non ita facile assentior, cum Levitici 23. dicare sestum Judaeorum , ex eo satis habeantur haec verba. Numerabitis erra colligitur, quo dicit, eo die fuisse con- ab altero te Sabbathi, in quo obtulistis gregatos Judaeos ex omni natione; &manipulum primitiarum, septem hebdo- certe tunc Pentecostes nomine nihil, madas plenas, inque ad alteram diem eri praeter Iudaeorum festum, significa-pletionis hebdomada septimae, ides uin- batur . uaginta dies, Osu ossereti aerificium 9. Fuit igitur aliorum explicatio novum Domino. Ex quibus satis apparet cum Chrysostomo hom . . in acta, illa diem Pentecostes fore in quinquaginta verba . Cum complerentur dies Antem. diebus includendum; atque hoc etiam fracte. non esse accipienda pro eadem indieavit Ioseph Hebraeus lib. 3. cap. io. Pentecostes die, sed statim ac comple- dicens . D paschale serum et Uf- ti sunt dies Pentecostes , quod et laniaptem septimanis, hoc es quadraginta a dicitur juxta communem loquendi monoem diebus , quinquagemma osserunt dum, quod enim fit vix vix completa Deo panem die. Excludendum vero esse die, dici potest, seri, dum completur secundum diem azimorum , si tantum . illa dies . Hoc ultimum maxime placet scripturae , vel Josephi verba perpende- recentioribus; nec id audeo reprobare remus , sine aliqua repugnantia dici Primum tamen, quod ex Baronio, &posset, at contrarium est, quod frequen- Bellar mino ductum est, mihi satis arriter dicunt Sancti Patres, nimirum, det; atque non esse numerandam secun- quinquaginta dies numerandos esse ab dam diem azimorum , si in Sabbathum illa die, qua mactabatur agnus , idest a incideret , evinco ex adductis verbis prima azimorum, etenim, ut ipsi in- Levit. 23. nimirum, umerabitis ab olle quiunt, sestum Pentecostes illa die cel, tero die Sabbathi quibus verbis Sabba-hrabatur, qua lex vetus in monte Si - tum excipiendum esse, videtur inferri. nai data est , est autem data post quim Io. Haec de Christi resiurrectionis quaginta dies a die egressionis populi die dicta siunt; nune ad statuendam ho-Istae litici de Egypto , quae fuit dies im- ram progrediamur. Certum autem esse molationis agni. Sic loquuntur Cypr. debet, Christum ante mediam noctein serm. de Spiritu Sancto, Hieronym. Sabbathi non resurrexit se, alioquin re- epis i et . ad Fabiolam, aliique plures,& surre stio non fuisset facta tertia diei, fundamentum habetur in adductis vem sicut saetam esse te'et Ecclesia, & nos

bis Josephi. Rs paschale sacrum Oe. superius adnotavimus.

Pasthatis enim nomine indicatur imis Hanc horam, quaenam fuerit post molatio agni. mediam noctem , statui non posse, nec 8. Histe animadversis aliam eva- quidpiam de ea affirmari, fuit plurium dendi viam excogitarunt quidam, di- opinio ; etenim Evangelistae reserunt

279쪽

α6o De Christi Resurrectione M.

quidem, mulieres ad sepulchrum pervenientes vidisse revolutum lapidem,& vidisse Angelos, qui ipsis dixerunt ,

Christum resurrexisse, qua autem hora surrexit, neque Angeli nuntiarunt, neque Evangelistae scripserunt; ita tradit Dionys Alexand. in epic ad Basilidem;& clarius Hieronym. epicis . ad H dibiam, ubi ait. Surrerit Dominus , qua bora voluit, quae nulli mortalium

cognita es. Existimo tamen, Patres istos loquutos esse de tali determinata hora,&depunem, ut ita dicam indivisibili, resurrectionis , quod nullus ibit inficias, nam si aliter dicatur, contrarium infra

ostendetur. ε

sum resurrexisse prima hora post dimidium noctis , idest hora septima, seu initio tertiae vigiliae; juxta antiquam divisionem; atque haec sententia satis

eommunis suit apud Sanctos Patres , am graecos quam latinos. Ex Graeciscitatur Athanasi lib. de Uirginit. Nysia Orat. I. de resurrere Cyril. Alexandri Euthym. cap.68. in Mati. qui hoe dicit . Omnes unanimiter Sancti Putres, di

Doctores tempus resurrectionis ejusfuisse dicunt circa primum gallicinium , quia jam Dominici diei lucem praeserebat , ideo quo epos extam noctis horam vim tuti 2Satarer fluto jejunio laetitiam auspiciantur. Hac de re Theodorus in 6. syndone cap.m. haec habet. Ivisunt religiosiores toto Sabbatho , nsue ad ho-- extam noctis in E ecle is a dent, ct hora sexta disinis Sacramentis commmmcantes , panem di aquam sant, se iasse autem O moimm vini; festimor autem hora Ualmodias audientes quando etiam Gripus resurrexisse iacitur, δε-

mumsuam revertuntur, maini Domin ei sacrorum celebrationem expectantra .

Ex latinis citatur Hieronym. in ep. ad Hedibiam superius adducta, Ambros lib. Io. in Luc. Rupert. lib. I. de divinis officiis cap. 8. qui Christum resurgentem comparat Sansbni, qui obsessus portas media nocte confregit. a. Hisce tamen non obstantibus Catholicae Romanae Mesesiae sensus est, Christum resurrexisse die Dominico pro pe auroram; quod quidem acceptum iubemus prster Scholasticos in Idis II & a a. a Sanctis Patribus . Si Graecos postulas . Ignatius in ep.f. ad Trallian: i quit . Illacescente Dominico die resere

exponit illa verba pC. 29. Advespera n demorabitur fletus , di ad matutinum Letitia . Idest, mane in die resurrecti nis. Si latinos cupis, Ambros in illa verba ps 43. Adjuvabis eam Deus mane diluculo. ait . Luia resurrectio matutina alumentorum nobis earlesium sub dis confers. Hespere passus es Cissui, manesurrexit. August: in illa psal. Iam A custodia matutina inque ad nocte peret Issaei in Domino. inquit. Vigilia matutina surrexit a mortuis, ut hocs remus in nobis futurum, quod praeces in Domino. Et Prosper ejus discipulus in ao3. sententiam; Hespere Dominus is Cruce, mane in resurrectione, meridie in asen me. Hinc Sedulius lib. . Carin

minum .

perat interea, os tristia Sabis

tha, felix

Irridiare dies , culmen qui num vis alti A Domino dominante trahis, 'Lmurique videre Promeruit πωci mundam, atque resuetere Cissum. Ecclesia vero in hymno paschalis rem

poris canit. Aurora earlum purpurat,

AEther resultat laudibus , Mundus triumphans jubilat,

Horrens avemul inseremit,

Rex illa dum forti mus o c.

II. Tota autem controversia orta

est ex diverso modo , quo Evangelistae seripserunt . Etenim Marcus I 6.ennarans iter mulierum ad sepulchrum ,

se dicit. Cum transisset Sabbatham, Maria Magdalena, ct Maria Iacobi, O

280쪽

Sectio III. g. I. , 26Ι

uuerent Iesium, ct valde mane veniunt ad monmentum orto jam sole . Atque

hoe innuunt etiam Luc. c. 2 . &JO.2 . Matthaeus autem cap. 28. contrarium a

firmare videtur dicens. Hespere autem Matri, quae De fiat in prima Sabb rei venit Maria Magdaisua ; θ' altera a Maria siderest uisum; di ecce terraemotus factus es magnus , Angelus enim Domini defendit de earla dic. i . Si Dionysii Alexandrini in ep. ad Basilidem , Augustini de consens Evangelist. lib. 3. immo & sextae Syn. can.9O. sententia servari posset, qui per

vesperam Sabbathi intelligunt tempus post mediam noctem; aut placerct d ctrina Hieronymi in Matt.aslerentis,mulieres illas sed illo visitationis officio cucurrisse , & rediisse, tota lis foret composita, sed, bona venia, Matthaei textus per hujusnodi interpretationes numium & per vim detorqueri videtur, nam subdit-, Et erae terraemotusfactus es magnus, Angelus enim Domini defeendit de caelo, ct accedens resoluit lapidem, ct sedebat super eum , erat autem as Hur dui sicut fulgur, vesmenium ejusficat nix cte. Respondens disit mulieriabus , nolite timere, scio enim, quod fit eis sum quaeritis, non es hic inurrexit enim fleui dixit, venite, di videte Deum, ubi

positus rear Dominus. Haec autem omni demonstrant non esse facta aut vespere praecedente, vel post summam noctem, sed mane, S tunc quando mulieres V norunt, non quando redierunt, qua propter verba illa, Vespere autem Sa

bathi , quae lucescit in prima Sabbathi,

alia ex Dations debent exponi . IS. Aliam expositionem profert Cornet. Jansen. de consen. Evang. cap.

1 F. idest per vesperam Sabbathi significari tempus vespertimim , quod est aselis occasu in fine diei Sabbathi, & si dicas hujusnodi vesperam non lucest re in sequenti die, sed tenebrestit potius in nocte proxiine sequenti, respondet, per verbum luce stere , non signuficari ibi initium diei artificialis, sed initium diei legalis , qui per respectum

ad sestivitates a vespera ad vesperam

computabatur; senius itaque iste est, vespere autemsabbathi, id est, quando festivitas Sabbathi finem habebat , quae lucescit in prima Sabbathi idest incipiebat dies post Sabbathum , venit Maria Magdalena dic. posse autem verbum luceso sumi pro verbo incipio constat ex illo Luc. 23. Dier erat par ceve, O Sabbathum nucescebat. Id est finis erat diei parasceves , & erat initium Sabbathi .i6. Sed etiam hujustia i expositio, quam amplectitur Marcell. cap. 88. de horis canonicis, propter superius dicta non placet, non enim verisimile est, Mulieres i vis se ad sepulchrum in occasussilis diei Sabbathi, & ea contigisse quae in textu Matthaei nos adduximus. Respondet tamen Ian senius, non esse sic intelligendum , ut illo vespere venerint ad Sepulchrum , sed emerint ar mata , & reliqua necessaria paraverint ut inde opportuno tempore se ad sepulchrum conferrent; atque hoc pactoobscure dixit Matth. quod clarius dixit Marcus. Cum transi et Sabbathum

emerunς aromata, ut venienter ungerent Iesum , ct valde mane una Sabbath rum veniunt ad monumeniam orto jam

sole. Satis quidem ingeniose haec dista sunt; sed ut verum fatear, si quod dixit

Matthaeus, Henu Maria Magdalene altera Maria M. idem signiscat , quod paravit se ad veniendum, eadem ra tione , omnia, quae actu fiunt, vel facta sunt, poterunt in dubium revocari, &dici poterit, aliquem esse paratum ad faciendum , & ita Davidem a Saule captum esse, quia se paraverat ad illum capiendum , & Christum prius occisim esse , quia Iudaei prius cogitaverant illum occidere. r . Non deest tamen alia expositio, quae probabilior videri potest, Uesperam Sabbathi appellari a Matthaeo noctem illam , quae est inter dies artisse iales Sabbathi, & Dolia inicae, & scab

SEARCH

MENU NAVIGATION