장음표시 사용
181쪽
eorum erroribus contradicit, & cui rebelles sunt, impudentibus
VII. Sexto, Sacramenta Ecclesiae ad nihilum redigebant. Aquam Baptismiliail plus habere, quam aquam fluvii alserebant. Sacrosancti Corporis Christi Hostiam a pane communi non d flerre palam docebant, simplicium animis hanc instillantes blasphemiam, quod si in mensa Eucharistica panis in Corpus Christi coa
verteretur, sicut panis manducatione consumitur, ita cc Corpus Christi i adeo ut, etsi magnitudinem Alpium in te colatinerer, iamdudum a comedentibus tuisset consumtum. Ita miseri Caphar- Ilaitarum errore involvebantur. Putabant autem consecratione ,
non panem, sed se ipsos sumentes fieri Corpus Christi ; ec hoc non nostra, sed sua consecratione evenire. Ita cum Catharis Germanis sentiebant, de quibus Elbertus Abbas S.Florini Serm. I. scribit:
Corpus Domini ct Sanguinem nullo modo nostra eo e ratioue fleri , aut a uυhis per commuuicationem percipi posse ere ut. Se autem δε-tos in me,sis fuis Corpus Domini facere dicaut , fed tu verbis illis do tam habent: Non enim Φeram illud Corpus Chri signi ant, quod de Virgine natum fuisse credimus, sed fui ipsius carnem Corpas Domini Φocant : ct tu eo quod corpora sua nutriunt, C rpus Domini se facere
VIII. Septimo, Confirmationem, Consessionem Sacramentalem, ordinationem Ministrorum in Ecclesia Catholica, Militam , tanquam ritus superstitiosos & prorsus inanes rejiciebant. In his moderni Haeretici conveniunt. IX. Onavo, non modo Baptismum infantium reprobabant, sed Baptismum aquae nemini prodelle dicebant contra expressam Domini in Evangelio voluntatem. Contra hanc quoque Matrimonium meretricium esse, nec aliquem poste in ipso salvari filios N filias generando, dicebant. Cum tamen in omne libidinis genus est usi ellent. X. Nono, Resurrectionem carnis negabant. Comminiscebantur enim, Animas nostras esse Spiritus illos apostatas, qui superbiae Coelo praecipites cecidere. Unde reliquerunt corpora sua glorificata in aere s eadem resumturae postqua in de corpore in corpus terrestre septies hic pertranseundo poenitentiam egillent. Hinc Cesarius Heyterbacheensis Ibib. s. de Daemonibus cap. II. rei eri , quod quidam Monachus cerneus quemdam miIitem tu equo fe de utem Ioqui cum aratore suo, haereticum 3llum aestimans, sicut fuit, propius accedens ait: Dicite mibi , probe vir, cujus est Mer se e Respondente illa , meus es, subjecit : c 'quid de fructu illius facitis ρ Ego , inquit, o familia mea de eo vivimus, aliquid cιiώω erogo pauperibus.
182쪽
DIcente Monaebo , quid boni speratis de eleem dina illa e Respondist miles hoc verbum : Si spiritus meus gloriose pergat pos mortem. TunσMonachus : Ruo perget e Ait miles: fecundum meritum suum s si benis
.ixit hoc apud Deum meruit, exiens de eorpore meo intrabit imeorpus alicujus futuri priueipis, sive regis, sive alterius cujuslibest .llUris personae, in quo delicietur is autem mais, corpus intrabit -- feri pauperisque, in quo tribuletur. Credidit saltus sicut O e aeteri
Albim es, quod anima fecundsm merita per diversa transeat corpo ra , etiam animatium, atque serpentium. Haec taesarius .
XI. Decimo: Quidquid beneficii mortuis a vivis impenditur , irridebant, Purgatorium & preces pro defunctis negantes. XII. Undecimo : Sacrarum Imaginum usum & venerationem idololatriam esse est utiebant, & campanas tubas Damonum. Hinc deformes pingebant Sanctorum ImagineS, ut earum intuitu devo- 'tio fidelium ab eis averteretur . Imaginem quoque Christi crucifixi indecore pingebant in derisum, & opprobrium Crucis, & Christi in ea pendentis. Imaginem quoque S. ejus Genitricis emngebant monoculam ac deformem s & miracula ad eam facta negabant. ImO eam meretricem fuisse blaspheme proclamabant dicentes teste Guillelmo de Nangis in Chronico ad an . I ais.)ma Meretris Sancta Maria. Nec mirum si est ni impudentia in Matris virginitatem debaccharentur, qui Christum ejus filium, ut supra horrens notavi, Concubinarium Mariae Magdalenae quod nec Dia- holus ausus fuisset in imp e effutiebant. XIII. Duodecimo: Duos Petrus de Ualle Cernaji Albigensium ordines distinguit. Qibdam persecti, sive Boni homines dicebantur salii credentes. Persecti nigrum habitum praeferebant, de castitate
gloriabantur, esum carnium, ovorum, casei omnino detestabanturs adeo ut si quis eorum carnes ova vel caseum colnedisset, non solum dicerent peccasse mortaliter, sed omnes illos, quos in articulo mortis consolatus fuerat, amittere spiritum, &necelleelle eos iterum consolari, si adhuc viverent, & qui sal vati erant, peccante consolatore de Coelo cadere. Oh fatuitatem l I urare insuper quacumque occasione illicitum esse propugnabant. Qui vocabantur Credentes dediti erant usuris, rapinis, carnis illecebris , perjuriis, & perversitatibus universis. Porro securius & est natius peccabant , quia credebant, sine ablatorum restitutione, sine Confessione & Poenitentia se elle salvandos, dummodo in supremo mortis articulo Pater noster dicere , & manuum impositionem a Magistris, seu Consolatoribus suis recipere potuissent. E numero enim Magistrorum suorum quosdam habebant Magistratus, quos Diaconos & Episcopos vocabant, quorum manus impositione qui-Y a libet
183쪽
libet ex Credentibus illico salvari, & ad Coelos evolare sibi adulabantur. Sibi tamen mentiebantur s nam, ut supra dixi, plura debebant pertransire corpora terrestria, antequam in Coelis coelesse corpus resumere pollent.
XIV. Decimotertio: Quidam eorum ab umbilico & in serius peccare po te neminem effutiebant, nec peccari gravius dormiendo cum matre, vel sorore, quam cu m qualibet alia . Quod doce-hant , opere complebant, in omne libidinis genus se effundentes. Haec LucasTudensis Lib.3. adv. Albigenses cap. s. se accepit se scri-hit ab illis, qui olim illius haeresis coeno sordidati, a 1 Catholicam veritatem Dei gratia redeuntes, se se purgaverant: Elferuntur, inquit , rifranes per varia desideria earnis, O nulla es nociva delectatio , quam non pertranseat eorum luxuria. Abutitur Mius matre , frater fratre, ct pater in filia turpitudinem operatur . Retorquetir
fui erruris mercedem in femetipsos s quorum funt hi primi s μὰ misericordia fenes, ad υm,e nefas promtissimi ,senes, luxuriosi erprotervi adolescentes: impuri pueri μὰ certo patre : infautes eum Deie matris virus erroris fugentes s mulieres effrontes oe μὰ verecundia , siquacitate garrula, ut alios decipiant, per domos discurrentes . Hi eorum mores. Quis non exhorreat e
XV. Alia non minus impia profitebantur s nempe non reserre in lucro pecuniarum, an bene vel male partae essent, quia nechona acquisitio illarum salvat, nec mala damnat . Nec bona opera prodelle, nec obelle mala, quia par poena maneret omnes qui extra eorum sectam morerentur. Hinc putidas fabulas in Catholicie Ecclesiae dedecus, Sc Sacrorum Ministrorum opprobrium fingebant . Profanas condebant scripturas, quibusdam Philosophorum sententiis eas ornantes , cujus generis erat liber ab ipsis Perpendiculum Scientiaram inscriptus, ut facilius in legentium animos haeresim infirmarent. Sanctorum Patrum elevabant a
ctoritatem, M ut incerta a fidelibus haberentur, operi unius, puta Augustini, titulum Ambrosiit, vel alterius praefigebant. Schedulas occulte spargebant ,tanquam a Filio Dei scriptas,& per Sanctorum Angelorum manus transmi Isas , quod simplicishus testari videbatur odor quo perfusae erant. In eis haeretica dogmata veritatibus Catholicis sic permixta erant, ut per dulcedianem Catholicorum virus haereticae pravitatis incautis blande propinarent . Quas rudes Presbyteri legentes, errorem suis plebibus, nescientes, ac nolentes infirmabant. XVI. Falsa insuper fiogebant miracula ad tumulum Arnaldi haeretici, N. alterius hom iis facinorosi . Fontem juxta scaturi eu-tem sanguine polluerunt, ut aqua in sanguinem versa crederetur. Dissiligod by GOrale
184쪽
Veniebant homines clam muneribus subornati, alii caeci, alii claudi, alii energument, alii aliis vexati morbis se fingentes, hausta illius sontis aqua recipere se mentiebantur sanitatem hoc, ut publica fama retulit, ad sepulchrum Diaconi Paris mendacio illudere conati sunt moderni Novatores Has autem praestigias quibusdam detegentes, similibus actibus fieri miracula in Ecclesia
coram Sanctorum corporibus asserebant. Nec tamen defuere, qui ipsis crederent, & in haeresim laberentur . Qui tamen a Sanctis Praedicatoribus moniti fuerunt,ut ab hoc facto abstinerent, ac resipiscerent. Sed haeretici contra eos, & maxime contra Fratres Praedicatores Sc Minores recens exortos odium converterunt, eOS
sues , & religionis simulatores esse impudenter mentientes . XVII. Impudentiam porro suam, imo horrendam impietatem, mantistarunt, cum, ut refert Caesarius loco supra citato, obsessa a Catholicis Biterrensi civitate, in Catholicorum aspectu , meretici super volumen Sacri Evangelii mingentes, de muro illud contra Chrisianos projecerunt, ct fagittis post illud missis clamaverunt: Ecce Lex vesra , miseri. Magis autem sacrilegum fuit alterius haeretici facinus, quod in odium Christi, & ad confusionem nostrae fidei Tolosae egit. Nam juxta Altare majoris Ecclesia ventrem suum purgavit, ct palia Altaris ipsas immunditias detersi. Ceteri Cero furori furorem adjicientes scortum super facrum Altare posuerunt ini pectu Cruci xi eo ibi abutentes. Postea ipsam Sacram Imaginem detrahentes brachia ei praesciderunt, multὸ militibus Herodis Pilati
deteriores, qui mortuo , ne ejus crura frangerent, pepercerunt: Inde Cruci xi collo fune alligato per plateas illum tra erunt. Ita Caesarius. Quis vel Judaeus vel Paganus vel alius quispiam inimicus
Christi talia contra ipsum unquam patravit e Alia praetereo, quae
in derisionem, nedum Catholicae, sed Christianae fidei impii illi
in dies agere non desistebant. XVIII. Solum describam ritum, quo eos qui sectae nomen dabant , recipiebant. Caeremoniae sacrilegae Praeses, dicebat si Ami-- ce, si vis este de nostris, oportet, ut renuncies toti Fidei, quam se tenet Romana Ecclesia. Respondebat, Abrenuntio- Ergo, in-
is quiebat, accipe Spiritum Sanctum a bonis hominibus f & tuncis aspirabat ei septies in ore. Item dicebat illi, Abrenuntias Cru- ,, ci, quam tibi fecit Sacerdos in Baptismo, in pectore, S: in sca- ,, pulis, & in capite de oleo &Chrismate e Respondebat, Abre- ,, nuntio. Credis , quod aqua illa operetur tibi salutem e Responis debat, Non credo. Abrenuntias velo illi , quod tibi bapti batori Sacerdos posuit in capite e Respondebat, Abrenuntio. Tunc ,, omnes ipsi manus imponebant, osculabantur eum, & induebant
185쪽
bant veste nigra : R ex illa hora unus ex ipsis censebatur Ita refert Petrus Uallium Cernesi.
q. III. Contra Abigenses sera praedicatio .
I. TTAE resis haec nedum fraudulenta, sed bc violenta fuit, quia II non solum errorum suasione, sed armorum vi urbes ac populos occupare tentabat : ac propterea ad eam eX terminandam, tum Veritatis Catholicae praedicatione , tum Secularium Principum potentia uti necelle fuit. Primi ergo qui spiritualibus praedicationis armis hanc haeresim aggresti memorantur, fuere Arnal diis Cisterciensis Abbas , Petrus de Castronovo, dc Radulphus ejusdem ordinis Proselsores Apostolica Legatione Innocentii III. muniti. His velut dux praedicationis Didacus Episcopus Oxomensis accessit, cujus consilio caeteri, dimissis equis ac superfluo comitatu rejecto, Apostolicam praedicandi rationem alsumsere. Primus eorum cum haereticis congressus in Castro Montis Regalis Carcallonensis Dioecesis habitus est. Ibi coram Judicibus per quindecim dies disputatione habita , haeretici convicii fuere. Sed Iudices haereticis faventes sententiam suspenderunt, nec di1puta ti nis acta tradere Catholicis voluerunt. II. Hac parta victoria animatus laudatus Arnaldus Abbas, duodecim alios Religiosos athletas ad id munus destiuavit, qui cum aliis, quos secum adduxerant, Omnem praeferentes humilitatem , ac pedites incedentes, statim ab Abbate in varia loca ad praedicandum missi sunt: ita resert Petrus de Valle Cernaji cap. s. Aliam in Monte Regali cap. s. idem Petrus habitam fuisse disputationem coram praefatis Apostolicae Sedis Legatis tradit. Ita hac cum Episcopus Oxomensis Romanam Ecclesiam ut Apostolicam commendasset, Arnaldus Ottonis unus e primariis sectat se se opposuit dicens, Romanam Ecclesiam non esse Sanctam, &Sponsam Christi, sed Ecclesiam Diaboli ecdoctrinam Daemoniorum , dc esse illam Babylonem, cujus in Apocalypsi meminit Joannes , matrem fornicationum & abominationum, ebriamque sanguine Sanctorum , & Martyrum Jesu Cliristi, ejusque ordinationem non esse sanctam, neque bonam, neque statutam a Domino Jesu Christo s& quod numquam Christus neque Apostoli ordinaverunt, aut posuerunt ordinem Mistae, sicut hodie ordinatur . Ita de Ecclesia Romana ejusque ordinatione loquebantur Albigenses . Cumque moderni Haeretici easdem S pejores in eam evomant blasphemias,
186쪽
mensis contrarium opponere paratum se obtulit. Sed datis utrimque scriptis coram Judicibus, qui laici erant, res infecta remansit. III. Cum Oxomensis Episcopus reditum suum in Hispanias pararet, ipsum ad Appamias convenere Fulco Tolosanus, & N varrus Conforanentis, Episcopi, & plurimi Abbates . Habitaque ibi disputatione convicti sunt Albigenseς, adeo ut qui disputationis Judex erat vir nobilis & potens n. aeresim ejuravit, & deinceps haeraeticos pro virili impugnarit. E contra vero Petrus de Castr novo Fontis Frigidi Cisterciensis Monachus sanctissimus &Lega- . tus Apostolicus, qui Raymundum Comitem Tolosanum praeciapuum haereticorum fautorem communione privaverat, ab eo subpromisto satisfaciendi vocatus, sed postea cum minis eum occidendi dimissus fuisset, oc recedenti duo ejusdem comites famuli se adjunxere, iacum eo hospitati sunt. Mane autem facto Petrus Missa celebrata de hospitio recessit, & dum ad flumen Rhodanum pervenisset, unus e duobus famulis praedictis ipsum lancea feriit inter costas: qui ad perculiorem conversus, iteratis tapius verbis: Deus tibi dimittat, ct ego dimitto, post modicum vitam Martyr finivit, & in Ecclesia S. χgidii tumulatus est . Ita Guillelmus de Nangis in Chronico ad ann. Iao8. R Petrus Vallis Cernaji cap. 8.qui addit, quod perlato ad Innocentium III. tanti facinoris nuntio , Pontifex lata in occisorem, in Comitem & quoscumque criminis participes excommunicationis sententia, Legati sui necem vi dicarit. IV. Post aliquot elapsos annos Albigenses constituerunt sibi Antipapam in finibus Bulgarorum, Croatiae, & Dalmatiae, quemdam inter eos famosum nomine Bartholomaeum e Carcall ona oriundum, quem Papam suum appellabant. Hic in partibus illis , in quibus error invaluerat, etiam Episcopos & alios illarum
regionum multos ad suam traxerat pravitatem. Ad eum confugictant Albigenses, ut ad eorum consulta responderet. Barthol maeus iste hunc suis literis titulum praefigebat Servus Servorum
Saxeta Fidei N. falutem. Creabat Episcopos & Ecclesias ordinabat verius deordinabat. De his Card. Episcopus Portuensis, &in partibua illis Apostolicae Sedis Legatus Archiepiscopum Rot
magensem, ejusque Sustraganeos per literas certiores fecit, eos hortans, ut Senonis cum aliis Praelatis Franciae convenirent, huic malo remedium allaturi. Hoc tamen remedium praestitit mors, quae non multo post praefatum Bartholomaeum Antipapam e vivis eripiens tumultum hunc hac in parte finivit. V. In Albigensis haereseos confutatione, δc latreticorum con
187쪽
versione decennio laboravit S. Pater Dominicus, qui ad hunc finem etiam Ordinem Praedicatorum instituit, qui praedicationibus suis postent errantes ad rectae fidei tramitem revocare. Cum enim Oxomensis Episcopi comes esset, disputationibus cum illis habitis interfuit, eosque strenue impugnavit voce ac scripto, quod Deus miraculo insigni per ignem comprobavit. Hoc resert Petrus Uallis Cernaji Cisterciensis Monachus in sua Albigensium Historia c. 7.
his verbis: Disputaverant quadam die quidam Praedicatores nostri uiri Religiosi adversus Haereticos . Unus autem de noseris Dominicus . nomine , vir totius sanctitatis, qui socius fuerat Episcopi Oxomensis , auctoritates, quas in medium produxerat, redegit inscriptum, ct caidam baeretico tradidit schedulam illam , ut supra objectis deliberaret. Nocte igitur illa erant haeretici congregati in una domo I edentes ad ignem. Ille autem, cui Cir Dei tradiderat schedulam , produxit eam in medium. Tunc dixerunt socii fui, ut in medium ignem illam prose teret , si combureretur, mera esset des ivi perridia haereticoram'. si vero incombusa maneret, Mem quam praedicabant nostri, veram esse faterentur. Luxid plura In boe consentiunt omnes s schedula iuignem projicitur ,sed cum in medio igne aliquantulum moram fecisset , sucombusti penitus ab igne resilivit. Stupemibus qui aderant, unus eteris durior ait tuis: Projiciatur tu Quem iterum, O tuae experiemini plenius veritatem . Projicitur iterum , iterum resiliit incombu-sa : quod Qidens ille durus ct tardus ad credendum, dixit iterum et Trinε vice projiciatur , ct tune μὰ dubio rei exitum cognoscimus. Projicitur tertio, nec tune quidem comburitur , sed integia ab ignaresilit O illisina . Haeretici autem visis tot signis , nec tunc ad demetoluerunt converti, sed in sua manentes malitia di bifiis Θ sibi in-eticem inhibuerunt, ne miraculum sud per narrationem alicujus ad nostrorum notitiam pe veniret'. sed miles quidam qui erat cum iliis , qui aliquantulum consentiebat fidei nostrae, noluit celare quod viderat, sed pluribus enarravit. Factum es totum hoc apud Montem Regalem ,
ficut ab ore viri religiosissimi ipsius S. Dominici audivi , qui schedulam haeretico tradidit superscriptam. Ita Petrus de Ualle Cer-
VI. Aliud simile miraculum a Deo ejusdem S. Dominici opera in partibus Carcassonae, & quidem publice , patratum fertur . Cum enim serveret dii putatio, conventum est inter Catholicos Rhaereticos, ut quisque dogmata sua scripto traderet, & experimento isnis probaret. Libellum veritates Catholicas continentem ecliait S. Dominicus s haeretici conscripsere suum. Uterque in ardentes prunas projicitur. Haereticorum libellus statim consumitur: Catholicorum vero, quamvis ter in ignem projectus, ter
188쪽
longum tempus in Ecclesiam Fratrum Praedicatorum Carcasione translata, & ante Sacellum S. Dominici collocata fuit, una cum pictura factum miraculi exhibente his appositis carminibus: Illaesus digne Sancti liber exit ab igne. Sed flammis dignis errores corripit ignis . VII. Deus, qui veritatem Catholicam in igne comprobavit,
veritatem quoque Corporis Christi in Eucharistia in aquis duplici
prodigio confirmare voluit. Utrumque refert Caesarius Heisterhachensis Lib.9. cap. II. & I3.: quae ad removendos modernos Η. reticos praesertim Calvinistra pertinaciter eam negantes placet roferre : Tempore illo , inquit, quando manifestari eaeperunt haeresex Albienses, quidam maligni virtute diabolicas fulti quaedam signa atque portenta ostenderunt, quibus 9 easdem haereses roboraverunt, ct multos Metium iu de subverterunt: super aquas ambulaverunt ,
ct non funt submers. Cernens hoc Sacerdos quidam S. Dominicum putant aliqui de Catholieus π vita Religiosus, fetens vera signa eum falsa doctrina esse non posse , Corpus Domini cum pistae adsummen , ubi illi populis fuas ostensuri erant virtutes, deportavit, dixit
que in audientia omnium : Adjuro te , Diabole , per eum , quem immanibus porto, ne in hoc flumine ad hujus populi obversionem per bos bomines tantas exerceas mantasias. Pos haec verba, illis super undas fluminis ambulantibus ut prius, Sacerdos turbatus Corpus Domini- eum in flumen jactavit. Mira Christi potentia i Mox enim ut eleme tum tetigit Sacramentum, phantasia cessit veritati, O pseudo illi fun-Hi quas plumbum descendentes in profundum sunt submers: nxiscero cum Sacramento satim ab Angelis sublata es. Videns Sacerdos Me omnia, de miraculo quidem exultavit ,sed de jactura Sacramenti doluit: totam ver3 noctem ita lacomis ct gemitu transigens, mave n-xidem cum Sacramento reperit super Altare . Haec nobis eodem tempore relata sunt.
VIII. Alterum prodigium idem Caesarius ita describit: Aliud
in mari de Corpore Domini contigit miraculum, quod non flebo . xuando in iso magna expeditione naves ex omni parte Alemanviae congregatae mare intraveruat, ob causas diversas praeceptum es Sameerdotibus , ne in aliqua navi Corpus Dominicum fervaretur. απα eism omnes jussis obpemperarent, uua sola navis Frisonum obedire u
Iuit , quae citius inobedientiae poenam solvit. Dei siquidem judicio confracta es, ct oris servans Corpus Domini cum caeteris quae in navi erant Helia , homines vero aliis navibus subvenientibus liberati sunt: s ecce vident eminus Uxidem in pelago natantem, qua tam celeri motu ad naves festuabat, ut vel caro videretur : qua cum in novim
189쪽
suam recepta fuisset, aliud in ea visum es miraculum . Cum Opereu- tam ejus esset patulum, nec zona circa nodum βrmatum, inter undas IIas procellosas, nec sua quidem guttula intravit. Hermanuus D
canus Sancti Gerebris in Colonia qui praesens fuit, ct haec vidit, pro
magno miraculo ea solet recitare. Haec ex auditu a testibus coaevis
N praesentibus relari Caesarius. Immerito igitur Cave, &Oudinsectarii tanquam suspectae fidei illum traducunt. IX. Hisce tamen prodigiis Albigenses nihil permoti, sed ut olim Pharao & AEgyptii ad Moysis portenta magis obdurati, Ra
mundo Comite Tolosano suo patrocinio eis animum addente, errores suos passim spargere non desistebant, & sectarios numero &qualitate in dies augere. Quare ad expeditionem Apostolicam contra ipsos numero & viribus augendam, S. Dominicus de suo Praedicatorum ordine instituendo cogitavit. De hoc referam, quae Guillelmus de Podio Laurentii in Chronico cap. Io. scripsit: Gontinuato itaque biennio oe' amplius hoc labore , cum accensum Quem per hanc viam extinxuere non valerent benedicti Dei Pugiles, attendentesqu3d res ista aIliori eonsilio indigeret, clamare ad Sedem Apostolicam funt eoaesi , ct ut caepta praedicatio remaneret, de ordinandis perpetuis Praedicatoribus est provisum, inspirante Domino , ct hac de causa sub Beato Episcopo Domino Fulcone ordo Praedicatorum es exorsus .morum Vexillifer Eeatas Dominicus , praelationem suscepit pariter OJaborem : super quo non interes narrationem meam prosequi, cum per historiam vitae suae , cto; diaetis ubique dilatati evidentiam, si jametolentibus atque nolentibus manifesum, verumque, fecundum quod dieit Beatus Amsolus, oportuisse haereses esse in nostras temporibus ,
e regionibus , ut Ordo Beatus non tam apud nos , quum apud totum
mundum fruesu us 9 publicus appareret. Ita Guillelmus, qui Ray- mundo juniori Raymundi Tolosani Comitis filio a Sacris fuit. X. Ejusdem sancti viri labores, & Ordinem ad narreticos expugnandos institutum alterunt Auctor Chronici, cui titulus: Pr
clara Francoram facinora, ubi ad ann. Iao6. ubi haec habet: ordinem Fratrum Praedicatorum incoepit S. Dominicus in partibus Tolofanis, abi verbo S exemplo contra haereticos exoros est biennio autea praedicare sub anno Domini Iao . ct bospitem Dum ab retica pravitate convertit prima nocte qua Tolosae hospitio funt recepti. Lucas Γ iidensis Lib. 1. adv. Albigenses cap. D. Platina Lib. de Vitis Pontificum in Innocentio III. Paulus AE milius Lib: s. de Rebus Gestis Franc rum in Philippo Augusto, ubi: Recepti , inquit, Praedicatores Fratres, qui literis se excolerent , concionibus edocerent, jus alienum mi .ime usurparent. Dbminicus auctor extitit, ct doctus ct sanctus vir ,
190쪽
DA ALBIGENSIB Us. I sUrspergensis auctor coaevus in Chronico ad ann. ma. ubi dicit , quod sicut ad corrigendos Pauperum de Lugduno superstitiosos Scsuspectos mores Ordinem Minorum Papa confirmavit : ita ad emendandum Humiliatorum audaciam, qui omnia facere vole-hant sine licentia Praelatorum, nempe praedicare, confessiones a dire &c., ordinem Praedicatorum approbavit: ctua volem, inquit, eorrigere Papa Ordixem Praedicatorum insiluit oe confirmavit. III quippὰ rudes ct illiterati eum essent, operibus manuam insabant, oepraedicabant, accipientes nectifaria afuis credentibus. Ut veris stadio ct lectioni Sacrae Scripturae jugiter in entes tantum inscribendo Libros Opus faciebant, ct eos diligentis Z is magistris suis audiebant, ut eum sagittis ct arcu, ct omni armatura fortium possent ingredi Osare pro defensione Sanctae Matris Ecclesiae: ct ex adverso ascendere, ct ponere murum pro domo Israel, dum fidem roborant, virtutes inflammant , saluta Ecclesiae docent oe collaudant, vitia homisum Opravitates redarguunt O castigant. Nihilominus Sedi Apsolica in
omnibus obediunι, d qua auctoritarem praecipuam trahunt.
XI. Hinc auctore S. Dominico Sanctae Inquisitionis Offetum fuiste primum a Summo Pontifice institutum, ac eidem Sancto Viro , ac Fratribus Praedicatoribus ad haeresim exterminandam primum ac praecipue demandatum, consentiunt Auctores. Quo in munere tanto Zelo pro fide laboraverunt, ut multa etiam passi sint. Nam cum circa annum Iaas fuissent a Summo Pontifice in
partibus Tolosanis ad hoc deputati Frater Petrus Cellani & Guillelmus Arnales ejusdem ordinis, & strenue munus suum implorent, Episcopo Tornacensi Legato eis manum praebente s nonnulli facta conspiratione, Inquisitores Ripsum etiam Episcopum coegerunt Tolosa exire, & etiam totum Conventum Fratrum Praedicatorum una cum illis ejecerunt, ut refert Guillelmus de Podio Laurentii in Chron. cap.43. Qui sacro instructo agmine hini & bini ex Urbe exierunt animis ad martyrium comparatis,Symbolum F dei & Antiphonam Salve Regina concinentes. Quos Joannes Vie nensis Archiepiscopus Sanctae Sedis Legatus restituit, & Inquisitionem summa libertate exerceri jussit. Postea vero Sancti Regis Ludovici potentia Tolosanus Comes in ordinem redactus est , victisque Albigensibus, & ex magna parte deletis, Inquisitio innovata fuit s tum ab Alexandro IV. commissio data Priori Pari1iensi super negotio Inquisitionis contra liaereticos in omnibus partibus Regni Franciae instituendae s ut habetur in Novo Thesauro Anec
dolorum P. Martene Tom. I. pag. I 8 I
XII. Inter caeteros in munere Inquisitionis effulsit A. Petrus
de Uerona Virgo Doctor & Martyr, qui pro ea sanguinem fudit. L a Cum
