장음표시 사용
71쪽
praestabant f Claudius vero sui erroris tenax , cum a Theodemiro Abbate de hoc reprehensus fuistet, Apologeticam cum erroribus suis adversus eum scripsit Epistolam, quae ad Ludovicum Pium delata, & ab Episcopis examinata, justo judicio repudiata est .Ejus errores Jonas Aurelianensis, es Dungatus Diaconus pariter confutarunt 3 ex quibus apparet, Claudium, nedum Sacrarum Imaginum Christi & Sanctorum, ac figurae Crucis cultum sustulisse, sed & Sacrarum Reliquiarum, & Sanctorum invocationem , Sc peregrinationes Sacras ad Apostolorum limina impugnasse : ac proinde nedum Iconomachorum, sed & Vigilantii haeresi fuisse
inlacium. IV. Contra hos errores egi suis locis. Pro veneratione Dominicae Crucis afferam quae statuit Concilium Atrebatense anno 1 oas. cujus Acta exhibet Dacherius Tom. i. Specilegii cap. II. Scimus, inquit, quia omuis subsantia , quae Deus non es , creatura es , ct quae creatura es, Deus non es. Ligno igitur nihil Divinum
damus , ut illud adorandum judicemus, quia inter caeteras creaturas
qua Deus nonfunt, suae naturae subsantiam sumsit: sed si rationem Austerii diligenter in ingemus, non fili m ab hominibus, sed etiam
ab Angelis Dominicae Crucis vexillum bonorandum videbitis, qua quidem aperuiι Jacrameutum quod nesciebant. Primus itaque Adam inobedientiae mucrone interfectus es d limo fientiae boni ct mali, oesos secum traxit is mortem: fecundus Adam per palmam obedientiad Gruce transivit is vitam aeteream, er nos fecum duxit. Verumta Meu lignum scientia boui ct mali non dirimus fecundum suam nat . am infe mortem babuisse , sed fuit in causa , ut in eo probaretur obedieutia parentis Noseri, sive vindicaretur inobedientia : quo contra liguum .itae in causa sempiternae vitae es . Hoc lignum attulit nobis Dbminas niner ' fur Chrsus per lignum Crucis in Eeclesia nostra , si qui morti debitores eramus per lignum scientiae boni er mali , face et nos vitae cupaces per lignum Sauctae Crucis. Et sicut illud exsua satura non habuit mortem, ita lignum, unde nobis vita conceditur , non isse habuit hanc virtutem ,fici ex Elius virtute, qui infirmus fui ex uobis, vivit autem ex virtute Dei. Regnavit etiam mors O Di holus is uobedientia ligni frientiae boni , mali , superata es eadem mors ct Diabolus per obedientiam ligni Santrae Crucis . ia is ergo egare audeat, jure ab hominibus venerari, per quam Diabolus victus,
ct Mundus Deo operante falsattis es e ΙΙis N aliis praefata Synodus Crucem Christi venerandam elle demonstrat, sicut & Imaginem Christi Salvatoris in Cruce cap. 14. 1equenti. . ed debiS suo loco
satis loquutu S sum. s. II. Diuitiam by Cooste
72쪽
in mini non accommodans, ex Germania Oriundus fuit, Ortus tamen in Dioecesi Suessionensi. In Monasterio Augiae sub Tatonis disciplina humanioribus literis institutus, in Coenobio Orbacensi Ecclesiae Rhemensis monasticam vitam prosessus sub Baccone Abbate, Sacris Literis & M. Patrum,Augustini praesertim, doctrinae navavit operam. Lupo Ferrariensi Abbati, & Walafrido amicissimus fuit, ut patet ex Epistola Io. Lupi Ferrariensis ad ipsum data, S ex gratulatorio Carmine, quod ipsi cecinit mala se idus. A Rigboldo Rhemensis Ecclesiae Chorepiscopo contra Ecclesiae regulas Presbyter ordinatus fuit anno circiter octingentesimo quadragesimo septimo absque licentia Rhotadi Suessionensis Antistitis. Mox violatis monasticis regulis, coenobio relicto, gyrovaguS primum Romam peregrinationis causa prosectus, deinde
diu multumque divagatus specie praedicandi barbaris & paganis
Evangelium; absque millione contra Pauli dictum Rom. Io. v. I s. Domodo ver) praedicabunt, nisi mittanture evangeli Zare coepit, non pacem non bona, sed errore suo Ecclesiam turbare aggressus est.
II. Error itaque ejus fuit idem, ac olim Praedestinatianorum, contra quos supra egi cap. 73. g. I., nempe Deum, sicut quosdam ad vitam aeternam praedestinavit, sic alios ad mortem aeternam praedestina Ile, & cogere homines interire: non eum velle omnes homines salvos fieri, sed eos dumtaxat qui salvantur: dc Christum non pro omnium salute esse pallum, sed pro salute ec redemtione. Electorum tantum . Ita Hincmarus Archiepiscopus Rhemensis Lib. de Praedestinatione Dei & Libero arbitrio cap. I. xuidam G
tbefcalcas, inquit, ex Metropolis Ecclesiae memorum Monaserio , quod orbatis dicitur , habitu Mouachas , mente feriuus, quietis impa tiens , ct inter suos mobilitate noxia singularis . 2uique a Monasterio irregulariter exiens, peragratis regioribus plurimis, in Moguntina Cimitate habitae Synodo ct Rabavo Arcbiepiscopo Libellum fui e roris porrixens damuatus, cum literis Synodalibus ad memorum Metropolim es remissus . III. Adversus Gothescalci errores Rabanus Moguntinus Archiepiscopus opusculum de Praedestinatione ad Nottingum Episcopum scripsit. Deinde convocata Mogunt iam Synodo anno 8 8.
73쪽
rem discutiendam proposuit. Adfuit Gothescalcus, qui pro si sionem suae fidei de gemina Praedestinatione , sive Electorum ad vitam aeternam, sive reproborum ad aeternam mortem, Synodo &Rabano scriptam obtulit, una cum Libello, quo Rabanum ipsum temere arguebat ob opusculum contra eum editum, ejus sententiam de libero arbitrio Semipelagiani erroris incusans . A Raliano tamen Gothe scalcus convictus, sed pertinax, damnatus una cum errore fuit, &ad Hinc marum Metropolitana suum remissus , dato juramento, se in Regnum Ludovici numquam rediturum. Placet hic subjicere Epistolam Synodicam Rabani ad Hinc-marum, ex qua Gothescalci errores, pertinacia, & damnatio comprobantur: Notum sit, inquit, Dilegiioni vesae . Suidam Dro-
Magus Monachus nomine Goth calcus, qui se asterit Sacerdotem iuviesra Parochia ordinatum , de Italia venit ad uus Moguntiam , novas supersitiones O nuxiam Aerrinam de Praedesiuatione Dei introducem , O populos in errorem mittens : Dicens qu)d Praedesinatio Dei Aut in bono sit, ita ct in mala ; O tales Aut in boo mundo quidam qui propter Praedestinationem Dei , quae eos cogat is mortem ire , non pos- Aut ab errore Er peccato se corrigere, quasi Deus eos feci et ab initio incorrigibiles esse , ct paruae obnoxios in interitum ire . Hanc ergo opinionem nuper in SInodo apud Moguntiam habita, ab eo audientes, ct incorrigibilem reperientes, annuente atque jubente piissimo Rege nο-sro Ludovico , decrevimus eum cum perniciosa doctriua fua damnatum mittere ad vos, quatevus eum recludatis tu vestra Parochia, unde primam inorditiate recessit, ct non malis, eum amplius errorem doce
re, ct Ieducere populum oristianum : quia jam multos seductos ut audivi babet, ρο mium devotos erga fuam falutem , qui dicunt: diuid mihi proderit laborare in fersitio Dei e xuia si praedestivatus
sum ad mortem , numquam illam evadam : Si autem male egero , ct praedestiuatus sum ad vittam, sive ulla dubitatione ad aeternam requiem vado . Haec ergo paucis vobis feripsimus, intimautes , qualem ejus d Erinam reperimus: Vos etiam valebitis de ore ejus quid fetitit pleni μι
dire, ct quid indὰ agendum sit juste decernere. IV. Anno Domini 8 9. sub Carolo Calvo Rege Francorum congregata est Synodus dicta Carisiaca, quia in Carisiaco Regis Palatio a praecipuis Galliarum Episcopis habita. In ea iterum au ditus 1 uit Gothescalcus, &. contra eum quatuor Capitula constituta fuere. Primum: Quod una tantum sit Prae destinatio Dei. Secundum : Quod liberum hominis arbitrium per gratiam sanetur. Tertium: Quod Deus velit omnes homines salvos fieri. Quartum: Quod Christus pro omnibus hominibus pastus sit. Tandemque contra Gotheicalcum pronuntiata sententia , qua interdictum
74쪽
illi prorsus fuit Sacerdotii, quod irregulariter usurpaverat, ministerium. Rursus verberibus castigari julsus, quia contra Monachi institutum Ecclesiastica & civilia negotia gyrovagus ast umere ausus fuerat. Et tandem, ne de caetero falsa doctrina populum auderet seducere, ergastulo fuit reclusus. V. Adversus hanc Synodi sententiam temere ac superbe reclamavit Gothescalcus, & quod narreticis solemne semper fuit, publicum in quo sibi disputare liceret, conventum postulavit. Tum, Ecclesiae auctoritate posthabita, ad judicium Dei temere
provocat, Optans ad opinionem suam confirmandam sibi concedi coram ipso Rege, & frequenti Pontificum, Sacerdotum, & Monachorum coetu, ut Iuatuor doliis uno post unum positis, atque fervienti sigillatim repleris aqua, oleo pingui, ct pice , O ad ultimam accenso copiosissimo igne, liceret sibi in singula introire, O ita per si
gula transire , donec Deo dexteram praebente, valerer fospes exire. His animi sui elationem & caecam in errore pertinaciam Gothe-scalcus manifestavit, dum ad illum confirmandum Deum miraculo testem expetebat.
VI. Damnatus, R in carcere reclusus in sua perfidia semper pertinax mansit Gothescalcus, pro se stare Augustinum &Prosperum jactans, & oppositum sentientes haereticos declarans. Et quamvis Hinc marus Rhemensis Archipraesul data ad eum Epistola ex SS. praecipue Augustini &Prosperi testimoniis manifestis ostenderet, Deum ct bona praescire 9 mala s sed mala tantum praescire shona vero O praescire praedestinare . Unde Praescientia esse potesssiuὰ Praedestinatione : Praedestinatio autem esse non potest sinὰ Praescientia : ct quia bonos praefrivit oe praedestinavit ad Regnum s malos autem praescivit tantum, non praedestinavit, nec ut perirevi sua praescienti si compulit s Nihilominus huic conscisioni subscribere Gothescalcus pertinacissime recusavit, Flodoardo teste Lib. 3. Hist. Ecclesiae Rhemensis cap. 28. Hinc Mauguinus Praeses falso patrocinium Gothescalci suscipiens afferit, eum non aliter de Praedestinatione sensisse, quam Augustinum & Fulgentium: Hos enim Patres in utraque sua confestione laudavit, sed eorum verba in alienos sensus detorquens, suis erroribus squod Haereticis omnibus solemne elle nemo non videt accommodabat.
75쪽
q. III. Luid in ea a Gothesealia evenerit.
I. Ausa haec Gothescalci adeo commovit praesertim Gallorum animos, ut Ecclesia Gallicana in duas partes scissa sit, aliis Goth calcum impugnantibus, aliis ejus patrocinium , non tamen errori3, suscipientibus. De quo agit Alexandre in Hist. Eccl. Seculi s. & Io. Disteri. s. s. 6. Et Ecclesia Lugdtinensis ut ostendit ibidem s. 7. eidem errore facti, non tamen errori p atrocinari visa fuit. Errore inquam facti, quia existimavit, ipsum ita
praedestinationem reproborum ad poenam admisisse , ut eos affculpam praedestinatos negaret, aut aliquam perditionis eorum causam in Deo esse, aut ipsis pereundi necessitatem Divina Praedestinatione ita imponi, ut salvari non possent. Existimavit etiam,' eum negalle dumtaxat in Deo voluntatem emcacem, & essicacem redemtionem omnium hominum. Non mirum itaque, si Ecclesia illa celeberrima Gothescalci commiserata ex deceptione ita de eo scripserit cap. 24. In hac re dolemus, non illam miserabilem sed Ecclesiasticam veritatem esse damnatam. In illa autem Apostoli sententia , qua de Deo ait ,, Qui vult omnes homines salvos fieri, A ad agnitionem veritatis venire ,, putamus eum sensum Beatissimi Patris Augustini ab omni femper Ecclesia .enerabiliter recepti, ctu
que is Mem feculi recipiendi, fecutum fuisse . II. Scillio haec, quae in Ecclesiam Gothescalci damnatio induxit, prodroma fuit hujus,quae nostris temporibus Jansenti &Ques-nelii justa damnatione Ecclesiam in partes distraxit, quae quidem puto atrocior illa est: nam illa , ut dixi, patrocinium suscipiebat Personae, non erroris, haec & personae & erroris suscipit defensionem. Gothescalci damnatio a Synodis particularibus prodierat, Sedes Apostolica nondum locuta erat: & ideo eas Gothescalcidamnando doctrinam, Augustinum & Patres damnasse aliqui censebant, Gothescalcus ipse publicum Concilium postulabat. Modo pluries Sedes Apostolica contra Jansenti & Qucisellii doctrinam locuta est : & adhuc aliqui refragantur , ac 1i in illis Augustinus damnatus ei set, & ad generale Concilium pro veritate appellant: imo sicut Gothescalcus pro sui erroris confirmatione judicium Dei per miraculum postulabat, isti miracula jam a Deo in Diacono Paris patrata 1also venditant. Jansenti, Questellii, Asequacium errores, si recte perpendas, Gothelcaici 1 oboles sunt.
Isti quoque , ut ille , de voluntate Dei erga omnium salutem , de
76쪽
Christi redemtione pro omnibus, de libero arbitrio post peccatum, de potentia ad bene operandum omnibus data male loquuntur, ac Magistros suos injuste damnatos pronuntiant: quod indicat Propositio Ioo. in Quemellio proscripta, quae talis est : Tempus depi
νabile , quo creditur honorari Deus persequendo veritatem ejusque discipulosi Tempus hoc advenit. Haberi tractari a Religionis Miniseris tamquam ct indignum omni commercio cum Deo, tamquam membrum putridum capax corrumpevdi omnia tu societate Sanctorum , o hominibus piis morte corporis mors terribilibr. Frusra quis sibi blanditur de Darum intentionum puritate, O telo quodam Religionis,
persequendo flamma ferraque ziror probos , si propria passione es excaecatus, aut abreptus aliena, propterea quυd nihil vult examinare .
Frequeuter credimus sacrificare Deo impium , ct sacri camus Diabolo Dei fervum. His tacite pingit Quesnellius eos qui Janlenia nam doctrinam ejusque auctorem damnant. Gothe scalci patroni tandem veritatem agnoverunt. Utinam & Iansenti Dei gratia illuminet defensores. inare eis cum Paulo ad Philipp. a. v. a. di cam : Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eamdem caritatem babeuter, unanimes idipsum fellantes. -- q. IV.
I. Α Lium errorem Gothescalco tribuit Hincmarus Epist. ad x Nicolaum Ι ,quod nempe assereret Deitatem San, Trinitatis triplicem esse. Immerito tamen ut infra dicam. Cum eo tempore, quo de Golli calco disceptabatur, Hymnus qui in s lemnitate Martyrum jam ante canebatur variationem in postrema strophe subiisset, dum alii canerent Te trina Deitas unaque posci mus, alii vero Te fumma Deitas s prohibuit Hincmarus in sua Pr vincia , ne Trina Deitas amplius diceretur, quia cum in Deo qui unus est, numerus sit quidem in Personis, sed non in Deitate, dicere Trina Deitas haeresis esset. Ratramnus tamen Corbejensis Monachus contra Hincmari prohibitionem scripsit ad Hildegarium Meldensem Episcopum , in quo ex Libris M. Hilarii & Au- Eustini probavit, sicut trinum, & unum Deum, ita trinam & unam Ueitatem elle, quia una in tribus personis est : Eodem Hinc maro teste in Libro De non trina Deitate. II. Cum hujus controversiae fama ad aures Gothescalci in Attivillarensi Monasterio carcere inclusi pervenisset, 1chedulam
illico conscripsit, qua Trinam Deitatem dici posse contendebat, rim. VII. Par. IV. I dc qui
77쪽
& qui id negarent fore Sabellianos, quia etsi naturaliter Deltas una sit, personaliter tamen secundum lidem Catholicasn trina est. Hanc schedulam infelicis hujus Monachi, es alias consutandassumsit ΙΙincinarus in Lib. de non Trina Deitate , Arianum este contendens, qui id allereret. Meliorem tamen in hoc fuisse Ra-tramni Sc Gothescalci caulam , quam Hinc mari, Ecclesiae universae judicio constat, quae in Hymno Sacris solemniis ab Angelico D ctore S.Thoma edito ubique canit in festo Corporis Christi
Te trina Deitas unaque poscimus , Sic nos tu .isita , scut te colimus , Per tuas semitas duc nos quὸ tendimus Ad lucem quam inhabitas.
III. Quamquam I incinarus boni Pastoris partes agens sollicia te pro Gothescalci emendatione &salute laboraret, tanto tamen odio ipsum prosequebatur Gothescalcus, ut, si vara sunt quae Uincmarus in Lib. de non Trina Deitate circa finem refert, non haereticus modo, sed & amens dicendus sit. Dicebat enim, se scripsisse ad Deum,ac Deum ipsi locutum praecepisse,ne pro Hincmaro Oraret. Postea Filium in cum intrasse, deinde Patrem, A tandem Spiritum Sanctum, qui in illum intrans, ei circa os barbam ustit. Insuper addebat, quibusdam familiaribus 1 uis scripsisse , sibi ante aliquot annos revelatum, quod post tres dimidios a revelatione annos , velut alter Antichristus usurpans sibi potestatis potentiam Uincmarus estet moriturus, & ipse in Episcopatu esset ei successurus, ac post septennium foret ipse veneno interficiendus, ac Martyribus adaequandus. Haae Scalia, referente Hinc maro,deliria eruciabat Gothescalcus, qui & Hincmari mortem a Deo rogabat, ut constat ex ejus oratione ibidem descripta , in qua orat Christum
pro Iolis etesiis eruci xum, ut hinc evellat moechum , caecum, pervi
IV. His tamen non obstantibus nihil praetermisit Hincmarus,
ut Gothescalcum ad saniorem mentem revocaret 3 8c tunc maxi-rme, cum laethali correptus aegritudine vergere ad interitum coepit. Mil. t ad ipsum formulam ejus erroribus contrariam , cui subscriberet, illum obtestatus est, ut pravas opiniones ejuraret, commu
Dione alioqui etiam in obitu , & Ecclesiastica sepultura privandus: sed pertinax in erroribus mansit, es secum esse S. Augustinum procaciter jactans, absque Sacramentis obiit anno Christi 867. &Ecclesiastica sepultura privatus est. Rem narrat Hincmarus in Lib.. De non Tri ira Deitate ita concludens: Et cum jam fris ejus appropiuquaret , Fratribus qui aderant , ut a pravo suo sevo, sperverso sevientia se revocaret, tammavionem sacram perciperet suadexti Dissiliaco by GOoste
78쪽
1 respondit: A Do fefensu revocare , ct Communionem per auctoritatem non posse accipere. Sicque indignam vitam digna morte finimit , ct abiit in istum suum. Non tamen, ut supra dixi de Gothe scalco eadem omnium sententia fuit , cum plures etiam post mortem viri Catholici ab errore Praedestinatianorum ipsum alienum fuisse censuerint, ipsumque tanquam Augustinianae doctrinae strenuissimum defensorem laudaverint. Sed judicio Ecclesiae stan dum est. V. Dum Gothescalcus errores suos spargere coepit anno 947. Diabolus omni studio decipiendis fidelibus semper intentus, qui que sicut a femina fraudem exorsus fuit, ac per feminas obtrudere
variis temporibus non infeliciter persequutus fuit, seminam nomine Thiotam excitavit. Rem ad annum 947. Annales Francorum Fuldenses ita narrant: Mulier quaedam de Alamanniae partibus, nomine Triota , pseudosropheti a Moguntiacum venit, quae Salombnis Episcopi Parochiam fuis saticiniis non minime turbaterat. Nam certum consummationis feculi diem, aliaque perplura Dei Iulius notitiae cognita, quasi divinitus sibi revelata, scire se fatebatur, ct eodem anno ultimum diem mundo imminere praedicabat. Unde multi plebeii utriusque sexus timore perculs ad eam venientes munera illi ferebant , seque illius orationibus commendabant: ct , quod gravius es , Sacri
ordinis etiri doctrinas Ecele sicas postponenter , illam quasi magi- syram caelitus desinatam sequebantur. Haec in praefentiam Di oporum apud Sanuum Albanum deducta, ct diligenter defuis affertionibus requisita, Presisterum quemdam sibi ea fulgessisse, O fe talia quaestus causa narrasse professa est. Baprapter Srnodali judicio publicis e a flagellis, mimperium praedicationis , quod irrationabiliter abripuit, ct sibi contra morem Ecclesia cum vindicare praesumsit, cxm dedecore amisit,fuisque vaticiniis tandem confusa Anem imposuit.
De Photii schismate, & Ioanne Erigena .
l. a ' Uooeci MuM in Patriarchatu Constantinopolitano Iimn choaverat annum Ignatius, vir summae pietatis ac Leli,
- qui cum Bardam Patricium, penes quem sub Michaelesumma erat administrationis Imperii, post saepe frustra iteratas
79쪽
monitiones, a Sacratissimi Corporis Domini Communione repulisset, ob innocentis uxoris repudium, oc cum cognata sibi desponsata infame commercium, ejusdem Bardae conspiratione calumniose accusatus, quod adversus Imperatorem conspiraret, e throno
impie depositus est, atque in Insulam Terebinthum relegatus. Ubi cum persuaderi numquam potuisset, ut libellum daret renuntiationis Sedi Patriarchali, post multas vexationes & varios cruciatus, ad extremum in Copronymi sepulchro inclusus est sub crudelissimorum hominum custodia. Sed inde furtim a pio quodam viro sublatus, iterumque captus, multiplices palsus est locorum mutationes : compluresque alii Episcopi similia pertulere, eo quod alium Patriarcham nollent recipere. Attamen cedentes plurimi minis, multi pollicitationibus illecti, obsecuti sunt Bardae, dc in locum Ignatii Photium, quem ipse proponebat, acceptarunt. II. Erat Photius Eunuchus dc laicus nobilitate insignis, quod Imperatoris soror Irene nupta esset Sergio Patricio Photii germano , Protospatharius dignitate, munere a Secretis Imperatori, divitiis pollens, in scientiis 1ecularibus disertissimus, Ocrarum vero I iterarum ignarus, homo ploriae cupidissimus, & Bardat summa familiaritate conjunctus. Sex dierum spatio referente Niceta in Vita Ignatii) cxlaico in Patriarcham transformatus fuit. Prima die Monachus effectus, secunda Anagnostes, idest Lector, tertia Subdiaconus , quarta Diaconus, quinta Presbyter, sexta denique Patriarcha, & consecratus a Gregorio Syracusano Episcopo eX- communicato ipso die Natalis Domini. Ita ejecto Pastore, lur iste in ovile ad dispergendas oves intravit. III. Post duos ab intrusione exactos menses sevissimam persecutionem in unatium, quasi exul res novas in Imperium moliretur , in ejusque amicos juvante Barda movere coepit, alios exilia, alios verberibus affligendo. Videns autem, hoc se nihil proficere, suasit Imperatori, ut convocaret Synodum sibi communicantium Episcoporum, qua Ignatium damnaret, ut hac arte Episcopos atque populum ab iis affectione divelleret. Verum, cum ξc hoc peracto, permulti nihilominus Ignatio adlinerent, fugaessit Imperatori , ut ad Nicolaum I. Romanum Pontificem missa legati ne scriberet. Scripsit Imperator, & per Legatos dona ad Sanctum Petrum misit, scripsit quoque Photius. Literae Imperatoris pro restitutione Sacrarum Imaginum, quas aliqui Constantinopoli abjiciebant, scriptae videbantur s revera tamen Ignatii a S. Sede damnationem, & Photii subrogationem postulabant. Nicolaus pessimae Imperatoris cogitationis ignarus Legatos misit, qui quaestionem quidem de Imaginibus Synodice definirent, sed de cau-
80쪽
a Photii inquirerent solum, & ad se renuntiarent. At Legati Constantinopolim appulsi, & pecunia corrupti, contra mandatum, non solum Photio communicarunt, sed ei ia consecrationi ejus fa-Ventes convocata Synodo Patriarcham Ignatium denuo deposuerunt. His auditis Nicolaus vix credidit, iterumque tum ad Imperatorem, tum ad Photium literas dedit: sed monitus postea de iis, quae contra ejus praescriptum Legati egerant, convocata Romae Synodo , ac constito in Ignatii depositionem Nicolaum Pontificem minime consensiste, S. Legatos in hoc devialle s Zacharias unus ex illis cum aliis communione privatus est. Haec ex Anastasio Biblioth. , qui cuncta oculis spectabat, desumpta sunt. IV. Haec initia schismatis, quod maxime turbavit Ecclesiam , R de quo plura videri possunt, maxime apud Alexandre in Hist. Eccl. Seculi s. & Io. Distet. 4. Nunc breviter dicam. Photius 1
Nicolao I. excommunicatus vices ipsi rependit, eumque, ut alter Dioscorus, excommunicare tentavit: Literasque Encyclicas contra Romanam Ecclesiam scripsi, Nicolao I. vita functo, ac Michael e Graecorum Imperatore Divina ultione percutib , in Synodo lucumenica VIII. praesidentibus Hadriani II. Legatis anno Christi 869. damnatus est Photius, &a Basilio Imperatore milliis in ex se Iium, Sc Sedi suae Ignatius restitutus. Sed mortuo Ignatio post decennium ab eodem Basilio Photius revocatus, & in gratiam receptus, in Sedem restituitur, quam ipsi Joannes VIII. confirmavit. Sed cum Pontificis literas falsa villet, Legatos Apostolicos
seduxisset, ac pseud Synodum celebrasset, quam Octavam incumenicam nominavit, rescissis Octavae ac vere incumenicae decretis , rursus ab eodem Pontifice damnatus est. Quae sententia mortuo Basilio, a Leone Sapiente ejus filio executioni mandata est. Unde Photius e Sede, quam tyrannice usurpaverat ac retinuerat, anno Christi 886. dejectus, S in Monasterio reclusus fuit, ubi, quando, quomodo obierit, incertum est. Eum justu Leonis Caesaris obcaecatum rebellionis machinatae suspicione 1cribit C drenus in Annalibus.. U. Doctrinam Catholicam de Processione Spiritus Sancti a Patre R Filio Photius scriptis impugnavit. Quem errorem Graeci susceperunt, & quamvis in variis Conciliis cucumenicis damnatum ejurare promiserint,Graeci qui in schismate perseverant, adhuc retinent. Praeter errorem de Spiritus Sancti Processione a solo Patre, alium particularem profestus, dicebat,singulis hominibus duas inesse animas. Liber ejus in Romana Synodo rejectus & extra sores flammis projectus, denso licet imbre in ignem delabente, stupentibus omnibus exustus est . Idem factum fuit in Octava Synodo
