장음표시 사용
91쪽
fuit s qui si Dei praecepto obedire voluisset, in utraque perstitisset. Quod de infantibus dicitis, eis scilicet alienam offerentium fidem prodesse ad salutem non posse, falsum esse convincit fides afferentium paralyticum, de qua Matth. s. v. a. dicitur: Videtis yefui fidem iliorum dixit parablico : Confide Mi , remittuntur tibi
peccata tua. Fides Chananme quae ad impetrandam salutem filiae profuit Matth. I s. v. 28. cc fideS Centurionis, quae puero obtinuit sanitatem Matth. 8. v. Q.: & Marci Io. v. II. cum offerrentur ei
parvuli, benedicebat eis e & Apostolos, qui offerentibus comminabantur , increpavit dicenS : Sinite parviulos venire ad me , ct ne prohibueritis eos: talium est enim Reguum Dei. Non ergo parvulorum fides, quae adhuc nulla erat, scd offerentium credulitas eis profuit. Cur ergo non in Baptisino prodesse poterit ρVI. Quia vero Sacramentum Corporis & Sanguinis Domini rejiciebant, eos valide perstringit ostendens cap. a. illud esse Sacramentum , & simul Sacrificium , quo verum Christi Corpus &Sanguis offertur , his verbis : Ruod quidem Sacri cium, dum de paneer Uino cum aqua mixto , ineffabili sancti catione, cruce ct verbis illius in altari consecratur , dumque Passionis O Resurrectionis ejus , atque in Coelam Ascensionis ibidem salutifera memoria agitur , verumae proprium Corpus ipsius Domini Nostri yesu Christ, ct Sanguis verus ac proprius incitur, quamvis aliud esse videatur . Videtur namque panis materialis, sed veri vi incitur Corpus Chrisi, sicut eodem
Veritate attestante didicimus Matth. 26. 27. Marci 22. I9. 23. 24. Lucae 22. I9.2o. . . . . Ruod Uero subditis Hoc facite in meam commemorationem se ad hoc retulit, quod per miniserium Sacerdotum
quotidie a Melibus feri mandavit , dum Passionis fuae memoria agitur , sub Sacramento communicanda Carnis O Sanguinis , panis fandius oe ealix confecratur. Et huc spectare dicit verba Christi Jo. 6. , ubi se daturum dixit carnem suam ad manducandum, RSi quis manducaeterit ex hoc pane viveo in atcruum,ct panis quem ego dabo , caro mea est pro mundi vita. VII. Subinde variis miraculis in hujus veritatis confirmationem patratis illud ostendit. Inter quae illud de S.Gregorio,ad quem cum mulier quaedam, ut communionem acciperet, accessisset, dum illi portionem corporis porrigeret dicens: Corpus Domini nosmmfu Christi prosit tibi in remissionem peccatorum π vitam aeternam, illa subritit. Quod vir Dei intuens, communionem retraxit, R. 1 e- paratim super altare repositam Diacono 1ervandam , dum caeteri communicarent, tradidit. Expletis sacris mysteriis, mulierem requisivit, cur ad risum dum ei particulam porrigeret excitata fit
rit ' At illa respondit: quia dum illi offerret particulam, Corrus
92쪽
Domini eam dixerat, ideo se ritille. Tunc Pontifex facto verbo
ad populum orationem ad confutandam mulieris incredulitatem indixit. Qua completa Episcopus corporalem palam revelat, Scuniverso spectante populo, ac muliere contuente, partem digiti auricularis sanguine cruentatam invenit: &conversus ad mulierem : Vel nunc, inquit, experta Divinae virtutis miraculum , ne differas credere Veritati dicenti: Panis quem ego dabo caro mea es:
quod illa priestitit, & con1equuta Dominici Corporis participationem , in fide permansit. VIII. Talibus Gerardi Episcopi dictis omnes qui circumstahant fideles, lacrymis obortis, Dei virtutem & Dei misericordiam laudabant. Tunc conversus ad eos , qui adstabant haeretica pravitate seducti: Dicite, inquit, si quid habetis, quo haec refellenda arbitremini. At illi gravitate verborum, & coelestium virtute magnalium stupefacti, ac vultibus demiisis, &ex alto suspirantes, gemitum una dedere dicentes, nihil se hic nisi Divinum audire ,
S quod se mutos, ac pene elingues faceret: corruentesque in ter ram culpam tunsis pectoribus latentur . Elevantesque vocem dicunt , Dei se patientiam admirari, ac nullam ab eo veniam sperare polle, qui non Qtum se ipsos necaverunt, sed & alios ad mortem traxerunt. Quibus Episcopus ait: Vos qui lapsita veniam hucusque interdixistis, sperare tamen eam a Deo poteritis, si erroribuS correctis, ac vera fide imbuti poenitentes ad eum accesseritis, qui gaudet potius super uno poenitente, quam super nonaginta novem ou stis : & hanc, si vere resipueritis, vobis promitto. IX. Deinde ad alios errores transiens, inter quos unus erat,
quo Ecclesias & Templa aspernabantur, dicentes, in Templo Dei nihil este quod aliquo religionis cultu sit dignum magis , quam in
proprio cubiculo, nec aliud in Te rapto esse prieter caementa & la-ydes artificum opere digestos: Cap. 3. tum ex Veteri,tum ex Novo estamento probat honorem Templo Dei servatum, tamquam domui, ac sedi suae, e qua petentibus gratias largitur, & in qua ad communionem corporis sui fideles suos admittit. Eadem ratione Sacrum Altare venerandum elle cap. 4. ostendit, in quo Christus
quotidie immolatur. Idem de Thymiamate , & Sacro oleo, &Chrismate, quo Ecclesia utitur in Ordinationibus, & Consecrati nibus. Cap. 6. invicte pugnat pro Sacris Ordinibus. Postea cap. 7. agit de sepultura Ecclesiastica, quam isti contemnebant, asserentes nihil differre, utrum mortui in atriis domus Domini, an aliis quibuslibet in locis sepeliantur , praeter quod de sepultura in Ecclesia pecuniam sibi coacervant Sacerdotes. Ostendit ergo eis, quod cum fideles Christiani temporalem vitam in hac temporali Tom. m. r. IV. L Ec-
93쪽
Ecclesia in unitate spiritus agant, ut per hanc ad Coelestem gloriam perveniant f ubi quaesti post resolutionem eorum corpora rectius quam in sinu matris Ecclesiae debent tumulari e Sicut enim temporali Ecclesiae temporaliter vivendo per fidem adhaeserunt: ita Sc temporaliter moriendo in sinu suo requiescunt, diem videlicet resurrectionis, & in temporalis Ecclesiae gloriam expectantes.
quia quidquid ex operibus Satan.e bapti handus abdicare se profitetur , postmodum in vita resumere non timet, ex quo poenitentiae locum non amplius sore dicebant, Novatianos in hoc imitantes eOS cap. 8. redarguit, tum ex Evangelio, quod ipsi amplecti gloriabantur , ubi Lucae a s. v. I7. postquam dixit, Deum magis gaudere super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nona inta novem justis, qui non indipent poenitentia, explicat hoc inlio desertore , quem poenitentia redeuntem Pater amplexus est, eum indui jussit stola prima , qua peccando eXutus fuerat, nimi rum justitia, ac majori gaudio suscepit,quam antea filium fidelem , ac propterea Matth. s. U. II. dixit Nou veni vocare justos sed peccatores'. tum exemplis 3 Petri scilicet, qui dum poenitendo fleret culpam negationis , non sollina priorem gratiam impetravit, sed inter omnes totius Ecclesi. e, quae in Coelis &in terris est , primatum accepit s Pauli, qui fornicantem fratrem compulit ad poenitentiam I. Cor. s. s &Joannis qui Apoc. a. v. s. Angelo Ecclesiae Ephesi scribit Memento , unde excideris : O age paenitentiam , ct prima opera fac s & aliis exemplis poenitentiae fructum comprobat.
libus quod isti negabant) probat cap. s. facto Jud.e Machabaeia. Machab. II., qui Pro peccatis occisorum in pr.elio jussit Sacrificium osterri, addens : Sancta ergo atabris es cogitatio pro δε- functis exorare, ut a peccatis solvamur. Nam ipsa Veritas dicit Matth. II. v. 32. Si quis is Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, κeque in hoc feculo remittetur ei neque in futuro . In qua sententia , ait B. Gregorius in Dialogo,datur intelligi, quasdam culpas in hoc seculo, quasdam vero in futuro polle relaxari , quod enim de uno negatur, de quibusdam concedi consequens est. Sed hoc de parvis minimisque peccatis , quae in vita non plene purgata purgatorio igne purgantur, si in hac vita positus , hoc bonis actibus, ut illic obtineat, aliquis promereatur.
atos in sortem filiorum nequaquam computandos, Cap. Io. ait: alluntur, qui conjugatos a Regno Dei eX terminandos anarmant 3 praesertim cum in Evangelio hu)usmodi testirnonium habemus, &
94쪽
Evangelica traditio talem humanae consuetudinis legem multis in locis confirmet. Et ad hoc asteri ea quae dixit Christus Matth. I9.& Paulus I. Cor. 7. , subjiciens s si conjugalis societas homini causa esset perditionis, qui venit perditos reparare, nullum dare vhujus copulae documentum, nullum pr.eceptum. Paulus denique, qui tanto caritatis igne flagrabat, nullum super hujusmodi daret consilium, si hoc ad detrimentum animae spectare intellexisset. XIII. Apostolis oc Martyribus venerationem tribuebant, sed
hanc Confessoribus negabant. Hunc errorem cap. I. refutat. Tum quia etsi eis defuit martyrium, quia ratio temporum praestare illud non potuit, gloria tamen Martyrum non carent, quia eiS non defuit animus: parati enim erant ad vitam tradendam pro Christo. Tum quia nec B. Virgo Deipara martyrium in corpore palla est quia tamen ejus animam doloris gladius pertransivit, eam vene
ramur. Rursus ex duobus Zebedasi filiis s unus Jacobus gladio vitam finivit, alter Joannes in pace quievit. Philippum etiam Apostolum, & Lucam Evangelistam non per passionis certamen , sed per pacem a seculo migraste legimus: Tot insuper sanctitate
celebres, per quos non solum dum viverent, sed & ad eorum sepulchra, dignatus est Deus miracula facere , quia Martyres non
fuerunt, cultu honorandi non erunt1
XIV. Psallendi ossicium detestabantur . Eis ergo ostendit cap. II. hanc modulandi formam, R Veteris & Novi Testamenti Patribus acceptam in Ecclesia custodiri. Cui exemplo praeivit Rex David, qui Psalmos edidit. Angeli etiam,& Superni Cives Apoc. s.
v. 8. describuntur habentes singuli cytharas, dccantantes canticum novum, auditae sunt etiam voces Angelorum & omnis creaturae si nil iter canentium. Et ad hoc omnes invitat David Psal. I 8. &Pialmo I so. concludit: Omnis spiritus laudet Dominum. Qui ergo psallendi Deo ritum abjiciunt, norint, a consortio omni S creatura: st este abjectos. XV. Dominicae Crucis vivifico ligno venerationem negabant, dicentes nullam in se virtutem continere magis quam caetera ligna silvarum. Contra eos cap. II. praelatus Episcopus: Ligno, inquit, inihil Divinum damus, ut illud in sua natura adorancium judicemus , sed si rationem mysterii consideremus, non solum ab hominibus , sed & ab Angelis Crucis vexillum honorandum videbimus. Quia sicut primi Adae inobedientia per lignum scientiae nos traxit
in mortem, ita secundi Adae obedientia nos a morte rer lignum Crucis secum traxit ad vitam: sicut autem lignum scientiae secundum suam naturam in se non habuit mortem , sic nec lignum Crucis secundum suam naturam in se non habuit vitam, sed ex vir-L a tute Diuitiaco by Cooste
95쪽
tute illius, qui in eo iussi xus est eam traxit s & hoc modo S. Andreas eam veneratus fuit, & S. Paulus Galat. 6. v. I 4. Mihi, inquit, absit gloriari, nisi in Cruce Dbmini mei νωι Gripi. Glorificamus igitur Crucem Dominicam, Christum quasi pendentem in ea mente invocantes. Quem vero invocamus, ipsum adoramus. Prosternimur corpore ante Crucem, mente ante Deum : veneramur
Crucem, Per quam redemti sumus, sed illum deprecamur qui nos redemit. XVI. Eodem modo loquitur de Imagine Salvatoris in Cruce, R de Imaginibus Sanctorum , quas pariter isti contemnebant. Etenim cap. I . comparat serpentem aeneum a Moyse Dei jussu exaltatum, in quem aspicientes a morsibus serpentum sanabantur, cum Christo exaltato in Cruce, in quem aspicientes per fidem a morsu antiqui serpentis sanamur, Christo ipso testante Joan. 3. v. I 4. Sicut exaltavit ΛIo es serpentem in deserto , ita exaltari oportet Aium bominis. Sicut ergo Iudaei intuentes serpentem exaltatum, non in figuram, sed in Christum cujus figura erat aspicere tene-hantur , sic & nos aspicientes Christi Imaginem crucifixi, in canon opus manuum hominum, sed Christum in Cruce pastum adoxamus , dum ab ea visibili imagine mens nostra excitatur, ut quisque in se recognoscat, quanta suo Redemtori debeat, ec sic
quae postulat imago Caesaris, Caesari, & quae Imago Dei, Deo re dat. Simili modo de Imaginibus Sanctorum loquitur, quae nobiSvisibiliter proponuntur, non ut eas adoremus, sed ut ab eis eXcitetur mens nostra ad Sanctos venerandos, & eorum virtutes imb- randas.
XVII. Quia vero Ordines Ecclesiastici regiminis penitus tollere ab Eccletia conabantur, contra eos cap. I s. ita discurrit : In
Coelis ordo hierarchicus est inter Angelos, ut sicut in potestate, ita & in Ordine alter ab altero disserat. In Veteri Ecclesia Synagogae fuerunt a Deo per Moysen Ordines & gradus dispositi in ministerio Templi, quorum unus superior erat altero, nec omnes in ministerio pares erant. In regimine etiam politico ordo hierarchicus est, supremus, medius, infimus. Cur ergo in sola Christi Ecclesia non erunt, qui Ordine Sc potestate caeteris emineant ac praesint, sed omnes omnia poterunt s' Sunt quidem omnes Christiani ejusdem corporis membra, omula autem membra Non eundem aeyum habent. Ita S. Paulus ad Rom. I a. V. ., qui subinde describit varios actus, quos membra Ecclesiae habent.
XVIII. Demum, quia in sua falsa justitia gloriabantur, quam Divinae gratiae praeponentes suis meritis adicribebant, vanam imbimpiam praesumtionem evertere aggreditur cap. I 6., ubi multis de
96쪽
monstrat , quod omne datum optimum ct omne douum perfit7um desursὰm es defendens a Patre luminum s Jacobi I .v. 17. unde Paul usI. Cor. I S. V. IO. Gratia Dei, inquit, fum id quodium. . . abundantius illis omnibus laboravi, non ego autem , sed gratia Dei mecum.
Ex quibus inseri, quod quaecumque in cordibus nostris, aut in nostro arbitrio sancta cogitatio est , aut pium consilium, aut quilibet motus bonae voluntatis, ex suae gratiae dono deicendit, dicente Christo Joan. I s. v. s. Sine me nihil potestis facere . Quin homo per semetipsum non solum persectionem , sed nec initium potest contingere , sed universi qui boni fiunt, Divina gratia praeveniuntur . Bonam. namque in hominibus voluntatem ipse gratis praeparat, gratis donat, ipse adjuvat, ipse consummat, ut abnegantes impietatem , ct secularia desideria ,sobrie, juste, O pie vivamus in Meseculo
XIX. His, quae compendio perstrinxi, Gerardus Episcopus in Synodo Atrebatensi pro confutandis a Gandulso sparsis erroribus laboravit: & quidem gratia Dei cum illo fuit. Nam cum fere ad Solis o alam sermonem protraxistet, adstantes ibi haereticos, quid sentirent interrogavit. Ac illi gratia Dei permoti, non aliam esse Catholicae fidei suimmam, quam eam quae Episcopus exposuerat,
unanimes consessi sunt, ac errores, quos antea secuti fuerant, detestati. inare Synodus decretum pronuntiavit, quo haeresim hanc, quae Baptismum ad abluenda peccata nihil proficere contendit, quae per poenitentiam peccata non polle relaxari profitetur: quae Sanctam Dei Ecclesiam , & Sacrosanctum Altare atque Dominici Corporis & Sanguinis Sacramentum, nihil esse aliud , quam quod corporeis oculis intuemur, blasphemat s & quae legitima connubia
damnat, aliaque execranda profitetur: damnat & anathemati Zat. Cui damnationi omnes qui aderant haeretici, ejuratiS priuS erro ribus verbo, & scripto edita verae fidei confessione adhaeserunt. Sicque omnes Deo gratias in commune reddentes , & a Domino Episcopo benedictionis munere donati, redierunt feliciter in sua. XX. Ne mireris Lector, quod in referenda hujus haeresis confutatione diutius te detinuerim . Cum enim, ut observabis, in multis conveniat cum dogmatibus, quae moderni Acatholici contra Catholicam Ecclesiam spargere non cessant, ex hactenus dictis colligere poteris: Primo, Fidem Ecclesiae illius seculi esse eandem, ac eam quam hisce temporibus Ecclesia Catholica Romana profi-fitetur s 82 damna me ut haereticam doctrinam, quam hodierni Heterodoxi promulgant. Secundo : hanc ut haeresim damnari, quia contraria doctrinae Romanae Ecclesiae, cui omnes adhaerere debent,
docebat. Ita cuim Synodus praelaudata concludit: aeuid autemoliud
97쪽
aliud San Ecelesia tener, nisi quod a beato Petro , ct caeteris Ap solis accepit e aeuis autem nesciat, aut non advertat, quod a Principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesia traditum est, ac nunc usque soditur ab omuibas , debere fervari , nec superduci aut introduci aliquid , quod aut auctoritatem non habeat, aut aliundie ac cipere videatur exemplum e Praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam,
Gallitas, Hispaniam , Africam , atque Siciliam , Infutasque interjacentes nullum insiluisse Ecclesias , nisi quos venerabilis Petrus , Successores constituerunt Sacerdotes . Aut legant si in bis Provinciis alias Apostolorum inzenitur, aut legitur docuisse qui si mulegunt, quia nusquam inventust, oportet eos hoc I equi quod Romana Ecclesia custodit, a qua eos priueipium accepisse nou dubium est, nedum peregrinis affertionibus sudent, caput institutionum videantur amittere. Ita Synodus Atrebatensis, seu Gerardus Episcopus in illo anno Ioas. Recogitent haec moderni Novatores, & cum invenerint , se contraria doctrinae Ecclesiae Romanae docere , sentiant, etiam antequam nascerentur, se ut haereticos esse damnatos.
q. I. Hur ingenium , patria , conditio .
I. ERENGAR Ius haeresis Sacramentariorum parens, vel an- tesignanus, patria Turonensis fuit, natus ut creditura in paulo ante annum millesimum . Adolescens ad scholam Carnotensem missus in Fulberti, qui istius postea Ecclesiae Epist pus creatus est, disciplinam traditus est, ubi condiscipulum habuit Adelmannum qui Brixiensis postea Episcopus luit. Qualis ingenii esset, describit Guit mundus Lib. I. de Corporis & Sanguinis D mini veritate in Eucharistia : Cum juveniles, inquit , in scholis ageret annos, elatus iugenii levitate , ipsius Magi fri fensum non adeo curabat: condiscipulorum pro nihilo reputabat. Sed cum per se attingere Philosophiae altioris secreta non puset .... novit Ialtem Ceseborum interpretationibus singularis scientiae laudem sibi arrogare , ct cujusdam excellentiae laudem venari , qualitercumque tunc pulerat , asseciabar. ingenii petulantiam, A ad novitateS propensionem frequentibus admonitionibus cohibere conatus est lanctus praceptor, adhortans eum, ne a via regia, hoc est ab Apostolica fide,
98쪽
NSanctorum Patrum doctrina deflecteret. Hunc Fulberti relum Berengario in memoriam revocat Adet mannus condiscipulus in Epistola ad ipsum data post Fulberti mortem scripta, dicens, quod vir sanctus caritatem, qua dum in vivis ellet sicut filios eos amplectebatur , non extinxit: Sed ab ue dubio memor no ri, diligens
plerius, quam cum iu corpore mortis hujus peregrinaretur , imitat ad se votis ct tacitis precibus , obtestans per secreta illa O vespertina colloquia , quae nobiscum in hortalo saeptiis habebat, ct obsecrari per lacomas, quas interdum in medio fermone prorumpeus, exuudau te saniti ardoris impetu emanabat, ut illuc omni sudio properemus vitam regiam directim gradientes , Sanctorum Patrum vestigiis observanti me inhaeredites, ut nalium prorsus iu diverticulum, nullam iunovam ct fallacem semitam desiliamus, ne forte in laqueos Oscandala incidamus. His magistri Fulberti monitis in memoriam Berenga- .rio revocatis, ad saniora illum reducere Adelmannus conatur. II. Praeviderat Berengarii exitium antequam moreretur Ful-bertus , ac de eo iunesta vaticinatus est. Nam cum in extremis Fulbertum positum multi vi starent, ct aedium capacitas vix confluentibus sinceret, ille inter oppositas catervas oculo rimatus Bere garium, nisu quo valuit expellendum censuit, protestatus immanem draconem prope eum consipere , multosque ad eam sequendum blandiente manu, O illice anhelitu eorrumpere. Ita millelmus Masme
huriensis Lib. a. de Gestis Reg. Anglorum. Quae prophetico spiritu a Fulberto pronuntiata comprobavit eventus. ΗΙ. Post S. Fulberti obitum Turones Berengarius rediit, ubi scholae S. Martini praefectus est, ac in magna literaturae opinione apud multos fuit. Re vera tamen eruditionis tenuitatem, &superbiae tumorem in eo detexit Lanfrancus in disputatione, quam cum ipso habuit. Eum ita describit Guilmundus Lib. I. supra citato : Factum est, inquit, ut pomparteo incessu , sublimi prae caeteris
suggesu , dignitatem magistri potius simulaus, quam rebus ostendens, profunda quoque inclusione inter cucullum , ac simulatione longae meditationis , O vix tandem fatis desideratae diu τocis, lentissimo quasi plangore incautos decipiens, Doctorem se se artium pene inscium prosteretur : sed psquam is Domiuo Lanifranco in dialectica de re fatis parva es confusus s cumque per ipsum D. Lautfraucum virum aequὰ dbHissimum liberales a=tes Deus recalescere , atque optime reviviscere fecisset, defertum fe se is discipulis dolens, ad eructanda impudenter Di vinarum d cripturarum Sacramenta, ubi illa adhuc adolescens, O aliis eatenus detentus studiis, nondum ade) intenderat,se faconvertit . Sed ct ibi insipiens , ct ea quorum novitate omnium corda permoverax, atque adse omnium oculos traherer ,studiosὰ perquirens,
99쪽
maluit esse sub aliqua admiratione hominum haereticus , qurin sub ocutis Dei private vivere Catbolicus. His Berengarii indolem ad vivum pingit Guit mundus, hominem incessu, habitu ac voce hypocrysim praeserentem , sed ambitione elatum, qui videns, si Ecclesiae doctrinam sequeretur, se fore nomine obscurum s novitate e roris se celebrem reddere cogitavit. Is sane est omnium Itieresiarcharum spiritus. Quis enim omissis veteribus, Lutheri, Zπinglii, Calvini modo nomen audiret, nisi haereses ab ipsis excogitata: n tos omnibus effecillent. Omnes hi Babel icae turris fabricatores imitati dixerunt Gen. I I. v. Verite faciamus nobis Civitatem, cy' Turrim, cujus culmen pertingat ad Caelum, ct celebremus nomeu no-IDum . Sed non adverterunt, quod subjungitur, nempe Defceudit
tot sectae, quae jam emerserunt, & adhuc in dies emergunt, quarum unaquaeque diversa adeo lingua loquitur, ut non intelligat vocem proximi sui. Ecclesia autem Catholica semper fuit, est , &erit Terra labii unius OfermPuum eorumdem Gen. I I. U. I.
IV. Beren3arius in Ecclesia S. Martini Turonensis Camerarii ac Thesaurarii dignitates gessit. Turonibus relictis , Andes Andegavum adiit, ubi ab Eusebio Brunone illius Urbis Episcopo peramanter susceptus, Archidiaconus & Thesaurarius illius Ecclesiae creatus est. Constat hoc ex veteribus chartis Ecclesiae Sancti Mauritii Andegavensis, in quibus legitur subscriptio Ego Berengarius annis Io 9. R Ios s. ibi haeresim vulgavit, connivente Eusebio Episcopo, qui propterea in ejusdem haereseos suspicionem
adductus est cum Berengario, quem impense fovebat. Quo anno haeresis haec evulgari coeperit fanno Io3 s.censet Baronius. Natalis tamen Alexandre in Hist. Eccl. Seculi II. cap. 4. art. a. ejus ortum protrahit ad annum Io T. Vel Io 8. . motus ex eo, quod ipso etiam Baronio asserente, Eusebius Bruno Episcopus in illius haeresis suspicionem venit. IS autem ante annum Io47. non est con secratus Episcopus.
Berengarii errores. I. NT Ecromanticum fuisse Berengarium fama vulgavit s hanc se tamen fuisse mendacem evincit omnium Scriptorum, qui ei fuerunt coaevi, altum de hoc silentium. Quinque errorum capita ei tribuuntur. Primum: quod Baptisma parvulorum everterit . In hoc eodem seculo Gandulfi assectae conveniebant, quos
100쪽
Cap. praeced. g. a. confutavi. Secundum : Quod Iegitima conjugia destruxerit, licitam eme cum feminis omnibus scortationem impudenter asserens. In hoc errore praeter antiquoS fuere etiam mox dicti haeretici. Tertium : Quod Christus januis clausis ad discipulos non intraverit. Hunc errorem moderni Sacramentarii amplexi sunt. Quartum : Eucharisiam non esse vere substantialiter Corpurct Sanguinem Domini , fed fola voce se appeιlari, pro eo quod tamquam umbra ct ingura signi cativa st Corporis ct Sanguinis Domini . Quintum: Panem 2 viuum, quae ponuntur in Altari, per Oserium facrae orationis O Cerba nostri Redemtoris, subsantialiter non con- Certi tu Ceram ct propriam Carnem 2 Sanguinem Christi. Ita de
Corpore & Sanguine Domini in Eucharistia sensisse Berengarium colligitur ex contrariis fidei conseisionibus, quas in Synoclis contra ipsum convocatis edere coactus fuit. II. Quare falso eidem nonnulli assingunt, eum sensit se in Eucharistia simul cum substantia panis & vini elle substantiam Corporis-Sanguinis Christi, sive Christum ibi sub pane latere, se aut alii volunt, Christum in Eucharistia elle per impanationem, sicut Deus in carne personaliter est per Incarnationem. Is enim fuit quidem quorumdam sectatorum ejus error, Berengarii doctrinam emollire, & ad Catholicum sensum apparenter trahere comnantium s vera tamen Berengarii mens fuit, in Eucharistia Carnem & Sanguinem Christi esse solum ut in umbra & figura. De hac inter Berengarianos divisione loquitur Guilinundus auctor coaevus Lib. I. de Corp. & Sangu . Domini veritate in Euch.
Non omnes, inquit, qui de sis Sacramentis errant, uπε inceduut via erroris. Nam Nerengariani omnes quidem in hoc conveniunt, quia panis er visum essentialiter nυu mutantur s sed ut extorquere is quibusdam potui , multum tu hoc dist eruut , qu)d alii nihil Omutuo de . Corpore e ' Sanguine Domini Sacramentis sis inesse, sed tantummo do umbras Me inguras esse dicunt. Alii .erδ rectis Ee clesiae rati nibus cedentes , nec tamen is suιtitia recedentes , ut quasi aliquo modo
nobiscum esse .ideantur , dicunt, ibi Corpus 9 Sanguinem Dominire vera sed latenter contineri, ut fumi possit, quodammodo ut ita dixerim impanari. Et Lib. 4. eadem repetit.
Algerus quoque in Prologo Lib. de Sacram. Corporis & Sanguinis Domini: Nec folism, inquit, de veritate Corporis Gripi, sed
de Sacramento ipsius varii errores, variaeque proveniunt baereses . Alii enim panem ct vinum non mutatum , sed folum Sacrumentum ,
sicut aquam Raptismatis , vel oleum ori alis, Corpus Gripi non verὰ sed Aurate vocari dicunt qui Berengarii proprius error fuit a fili autem dicunt, panem non sollim Sacramentum,sed in pane ori
