Ioh. Henrici Othonis ... Lexicon rabbinicophilologicum, in quo ordine alphabetico notantur et referuntur præcipua, quæ circa veterum hebræorum dogmata , ritus & statuta, in utroque Talmude Maymonidis & aliorum scriptis occurrunt. Ad utilitatem operis

발행: 1675년

분량: 833페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

121쪽

in Sabbatho nullum licitum fuit nisi probatum fuerit, hinc est ille Canon Schab. c. 6 2. Ne prodeat quis Sabbatho amuletum gestans rima si non praescriptum fuerit aMedico probato ; Amuleta talia vel fuerunt arta '. 9' p amu- letum constans in aliqua schedula scripta, vel I py 'ν 9 cp amuleta ex radicibus confecta. f. Omnibus diebus licuit recitare carmen super VulnuS , recitare Versiculum super alicuius filium, aut imponere super eum librum legis aut phylacteria ut dorm at, excepto Satabatho , in quo haec omnia prohibita erant. Hieros. Schabbat fol. 8. 2. vid. ibid. col. 3. ubi agitur de plurimis rebus quas gestare solebant pro remediis contra quosdam dolores, item de variis mussitationibus super vulnera.

S. Tab. Ioma sol. 8 . Formam incantationis habeS contra canem rabidum. Quomodo Damaones ad caecitatem incantandi sunt vid. Bab. quoda Sarah fol. Ia. a. Hieros Schabb. fol. I3. q. & Avoda Sarali fol. 4o . q. legimus

de Mussitationibus & incantationibus etiam in nomine Iesu. Quomodo autem praestigiis& miris magnis dediti fuerint Iudaei vid. Ma

gica artes.

ANIMAL admirabile habuerunt in Palaestina, quod vivebat in agris sub terra, sorma & sp

cie humana, voce etiam & sermone utebatur,

sed qui intelligi non poterat. Agnoscitur autem ex herba quadam crassa & magna, cuius radix umbilico eius implicata est ; Sine periculo . praesentis mortis nemo ad ipsum accedere a ius est ἔ Venatores ergo istam herbam telis

122쪽

fandiu petunt, donec ab umbiIico eius duvellatur , quo facto statim moritur: voc

tur illud animal mo 'a'ire in C laim c. 8. Sumile quid fabulantur de intrauna in his r gionibus , quam dicunt opulentos rccdere suos dominos. Quid in rei veritate sit compertum non habeo. AN Ni dies primus pro jso anno reputatur, sita ut qui inchoaverit Ia. annum habeatur, quas iam duodecim annos natus esset.) RO H fchana f. a. a. Qui canon obicrvandus in cominputationibus Chronologicis, praecipue quando in aetaten i Christi inquiritur , ut diversas de L hac re sententias conciliare possimus. ANNI quarti seuctus praecipue in vineis pingunt.. Maaser Scheni c. 3. I. UVN ra in arra 'N nmpa Vineam quadriennem notant glebaialiqua rerra coloratae N ri, y 'ν Vineam vero praeputiatam argilla. Sepulchra vero no rantur calee. Glossa rem sic explicat. Vinea

quadrienni appingunt notas aliquas e glebatCrrae, ut noscant homines quod est vinea quadriennis, & de ea non comedant, qu Diam ea sacrara est, ut dicit Dominus L Vit. XIX. 24. & oportet posscssores eius se elum eius comedere Hierosolymis , ut d cimam secundam. Vineam vero quae nondum Quadriennis est & quam praeputiatam nomia Dant notarunt argilla igne decocta , ne forte mota periret, & homines de ea comederent.

Prohibitio enim de praeputiata maior est quam de vinea quadrienni, quapropter etiam quadriennis esui fuit idonea, praeputiata C . a

123쪽

non item. Ex his lumen faeneratur locus Marci xII. a. Misit Dominus Vineae ad ingricolas τω - ρῆ suo tempore &c. Certe illud tempus esse non potuit nisi anno quarto a prima eius plantatione, quoniam ante istum aunum apud IudaeoS nullus erat fructuum usus. De redemptione fructus vineae anni quarti Vid. Sam

AN Ni septimi fructus quandiu licet edere otia vas edunt donec deficiat ultima in Te oah; R. El1eser dicit donec deficiat ultima in Gusch. Chalab. Ficus aridas comedunt donec deficiunt grossi in Bethene Bab. Pelachim f. 33. I. Eruinin f 28. a. ut haec intelligas vid. ras a. Videntur illa loca in rebus notatis admodum fertilia fuisse. S. Tres regiones, Iudaea, Galilaea,& Peraea tenentur ad legem de anno septimo : Quodcunque possederunt ascendentes e Babylone, a terra Israelitica usque ad aria Casib locum quem ultimo subiugarunt, ) non depascitur nec colitur : at quodcunque possederunt M. scendentes ex AEgypto a Casib fluvium Ni- lum & ad Amanam depascitur sed non collutur, a Nilo & ab Amanali interius depascitur.

g. In anno septimo in Ammonitica regione ut & Moabitica seritur & spicilegium relinquitur. Ievamor sol. 16. I. Illuc pauperes Nsraelitarum se in anno septimo ad necessitates suas sublevandas conferre poterant. S. De Anno septimo vid Iubilaum. DE ANNO sic loquitur in cap. 2. - Mastmonides

124쪽

nides. Anni de quibus mentio fit in materia de pubertate filii & filiae, item in aliis locis Sacrae Scripturae tabrim N, neque sunt anni Lu'ares, neque nznn 'is Anni Solares: hy nTarycia mi avs myri 'o m avit 7 ri a Sed anni ex ordine intercalationis disso, siti, sicuti nedrium illos extendere ct interea&re in usu habet. Hanc observationem applicare poteris disputationi de Annis Patriarcharm; cum enim intercalationes fierent ob festa praecipue , & a Synedrio, aut Lunares solum aut ad summum annos solares habuerunt. De Anno vid. Menses in fin. lit. M. Vox m)d' absoliιte posita denotat annum. Sic Cainus dicitur de fructu terrae oblationem attulisse m d)n ypn in fine dierum, quod idem est ac naxon nocaea in me anni, quo tempore I raelitae etiam osterebant ex fiugibus Exod. 23. 6. Alia exempla sunt huius locutionis Genes XXIV. S . Maneat puella nobiscum n y N α': Dies aut decem ; quod significat secundum metielidem, ' ty a X HIn N cu per dies

anni unitu, aut per decem menses. Levit.XXV. 29. Cum quis vendiderit domum &c. nv n ta n anhexa Per dies erit redemptio eim, id est, ut e plicatur hoc ipso versu. n: zn di per annum integrum. I. Samuel. I. 2. A cendebat vir illa ori: u n ut adoraret in Siloh , id est nai. Annuatim; I. Samuel. XXVII. 7. Fuit Numerus dierum quibus habitavit David in agro Philistaeorum 9 n ny Ν α'n' Dies fannus funus J ct menses quatuor. DE AN G v Lo agri vid. supra ap. Agriculturam &c.

125쪽

- DX Varia, Graece αγγαρευειν non tam ossicii impulsum quam violentiae coammonem denotat. Bab. Ioma sol. 33. Σ. occur runt R. Elealaro Ben Harsum servi eius la my ct 'sum angariant. Dixit tu , obsecro vos , dimittite me , ut abeam ct discam i gem &c. Glossa 'nuri ni mray M AN

ria est servit in Politarcha : ad quem servi su ditos adigebant. S. In Bab. Nedarim fol. 32. I. Dicit R. Elie-ser. Quare punitus est Abrahamm pater noster , ct afflicti sisnt filii eius in . rapto ducem iis ct decem annu ' u,na H ri se sur m cari Quia angariavit discipulos sipientum, sicut dicitur Gen. xIV. I . ct Armavit Cate

Gumenos suos.

S. In Sotah sol. io. I. Quaeritur quare Asa punitus fuerit podagra Ressondetur, quia angariavit discipulos sapienttim in generali illa

congregatione de qua leg. I. Reg.XV. 22. S. Ba iametet a c. 6. I. mentio fit angvriationii circa iumentum. H a N r, usis muno' u si angariat in fuerit &c. quo in loco Glossa etiam explicat si angariatus fuerit , per, Si eum arripiunt ad opus aliquod Regis. Ex quibus apparet, Christum Matth.V.qInos hortari ad patientiam, sub iniuria, C

mone, aut violentia, cui patrocinatur authoritas regalis, aud superiorum. S. Vocis N adde etiam mentio fit Hieros Beracoe p. I. col. q. sub fin.

126쪽

DE ANATHEMATE vid. Excommunicationem. ΑN1M A Deo fideiubet pro omnibus membris, ac proinde ex rectitudine eorum iudicatur. Sanhia. 9 i. I. Buxt. Cosii 72. Anima hominis debet laudare Deum ad unamquamque respirationem, secundum illud Psal. Iso. 6. Berestata Rabbah s. 14. S. De anima pluribus disserit Cosei. ANTIGotius Sochaeus fuit Simeonis Iusti discipulus, sive traditionum & doctrinae eius ha res. Etiamsi autem Antigonus praeceptoris traditiones religiosissime observarit, accidit tamen malo quodam fato , ut propter ipsius Verba quae inter docendum dixerat mo se tuerint Zadok & Baithos, discipuli eius m Ii. Iuchasin p. sa. Verba eius fuerunt referente R Nathan in Abhot cap. Prin ,κ . ου'a 'ap, ruci Sy ann nre α'aecvnn ta alla

Ne siris sicuti servi, qui serviunt Domino praemii causa, sed sitis sicut servi, qui Domino

famulantur absque consideratione praemii tim rem Dei habentes. In quae verba notante Maym. in Avot cap.I. Talem fecerunt glos iam discipuli. agister noster nos docet, non esse vel praemium vel poenam, nee usiam omnino vectationem. Post talem mentis depravati nem deinde in schisma ruerunt se mutuo in perniciose sententia confirmantes, atque utrique adhaesit aliqua turba, qui deinde Sadducaei& Baithosaei vocati sunt. v. s. l. DE ANTE MuRALi templi v. p n in C. &c.

127쪽

Axa X Ona, Urbs distabat tribus milliaribus

Lydda. Dixit R. Iacob a Lydda Er Ono sunt

tria milaria&c. R. Simai 9 R. Zadox profecti sunt interea : Latum annum in Lydda, ct Sabbatinarunt in IN &c. Iuchasin ibi. 39. a. Bab. Chelubnot f. 3 2. Cholin fol. 36. a. Megillab Hier fol. o. I. R. Chanania erat D A U RCiuis urbω Ono. Iuch sin ubi antea. Existimant Talmud. hanc urbem iam a diebus Iosuae muris cinctam fuisse,at flammis absumptam in bello Gibeiihico. Vici. l. c. Adua ineptae ad aspersionem immundorum quq

ΑQuAE amarae potatio, in probatione mulieris ob adulterium suspectae prolixe in Sotali a Maymonide describitur; Nos hic integram serme de hac ceremonia rubricam ex Misebna asseremus. Qui telo Prosequitur uxorem suam Num. S.I4. R. Elieser dicit, si gelum suum ipsi ostendit coram duobus, ipsam ex ore uniuS potare potest, aut ex semetipso. At R. Iel sua vult, ut si ipsam Eeletur coram duobus, ipsam quoque

ex duorum ore potet.

g. Π Pupa 'nt 2 Quando maritus Zelo pus dicitur 2 Si uxori coram duobus dicit, ne colloquere cum N. & tamen cum ipso colloquitur. Hucusque tamen licita est domui suae,& ad esum oblationis admittitur; Sed si cum illo aliquod latibulum ingreditur, & cum eo in illo Ioco tantum moratur, ut possit immunda fieri, rima, rim re domui sua illicita est non amplius marito nisi accedente potu aquae am

rae licita est, nec ad oblationis esum admitti-

128쪽

tur, & si moritur eius maritus, calceum extra- hit, nec a dcfuncti fratre ducitur tempus Veroad illam immundam reddendam liasticit, si tantundem duraverit, ac rcquiritur ad ovum c

quendum & absorbendum, inquit Maym.)S. Hae illicitae sunt ad oblationem comedendam ; quae dicit marito , ego tibi immunda sum. Et quae dicit ego poculum amaritudinis non bibam ;.Item illa quam marituS potare non Vult; Item cum qua maritus concumbit dum in via sunt ad Senatum petendum, qui in illo tractu eis Hinc discipuli duo Sapientum i los comitari debent, ne forte cum Illa congrediatur. S. Postquam ad Senatum magnum, qui Hierosolymis sedet adducta est, ipsi eadem ratione terrorem incutiunt, ac faciunt in negotio testium qui de crimine capitali testantur, ipsique dicunt V pirita n ri minu P navi Via

briari avo, 'ον Filia mea, quod Maritus 2 lotypia te prosequitur) multum vini quo te

ingurgitare solebas efecit, immoderatus ris , L .facundi param, improborum vicinorum multitudo in eausa sunt, Ede itaque confessionem nomini Dei maximi, sicuti a talibus mulieribu, lex id postulat, ne per aquas deleantur. Dicunt denique

ipsi plurima alia, ad quae audienda nec ipsa nec familia eius paterna sussiciunt; Vt illam ad confessionem adigere & a potu si rea eL set deterrere possint.b g. Si ad haec Senatus verba dicit immum sum, instrumentum dotis eius disrumpitur, &

129쪽

a marito dimittitur. Si vero asseverat se mundam esse, illam ducunt ad portam tem pli orieutalem, quae est ad ostium portae Nicanoris. Maymonides hic notat, illos mulierem a Senatu non statim & recta via ad hunc locum deduxisse, sed aliquo circuitu

usos esse, si sorte inter eundum sententiam mutare vellet.) Duxerunt autem illam ad portam Nicanoris , ut in frequentiori populi corona potaretur, nam secundum effatum R. Schem ae 'o rix'm riuua 'a .cuia is nn yy Hae porta omnes ingressiebantur or Ur diebantur atrium magnum. Ibi itaque omnium oculis exposita tegitur vestimentis nigris. Si

ornata est aureis ornamentiS, catellis , m

nilibus , annulis, ea omnia ipsi detrahunt, ad ipsam turpem reddendam, sanimum eius humiliandum. 3 Deinde Sacerdos profertrixti bari funem vimineum , illoque supra vestimenta eam cingit. Quivis qui eam via dere desiderat ipsam tunc videre potest, e ceptis servis & ancillis eius Iria da na,v astu

quia animum revectu eorum esserre posset. Omnes etiam mulieres ad eam conspicie dam admittuntur, ut in hoc exemplo er diantur.

s. ab ram: na mu Unxv mca Qua --tione homo mensurat ea quoque 'si mensuratur: illa antea se ornaverat ad transgressione me Deus autem nunc illam faedam reddit. Illa se detexit, Deus nunc illam quoque detegit.

Femur eius transgressionis principium s

cit s

130쪽

eit, illud sequutus est venter i ita in p.

ratione aquae amarae femur eius primo com sumetur, & deinde etiam eius Venter, usquedum plane nihil de corpore eius supersit. So-

tah. cap. I.

S. Deinde affert Sacerdos Ima nnnaa 'Tu munus eius in corbe vimineo,

ipsumque manibus eius imponit, ad ipsam defatigandam, forsan enim fatigata ad se redit & resipiscere potest. Omnes oblationes in principio & fine ponuntur in re sa ministerii vasa ad cultum ordinarium confecta r Mulieris vero pota dae munus principio reponitur in canistro vimineo , & non nisi in fine in vase ministerii. Omnium mna: Oblationum materia est oleum & thus , omnes minaci fiunt ex tritico , sed haec tantum ex hordcO. Mincha Omer etiamsi ex hordeo fiat, fit tamen ex extruso , cum haec ex farina Praeparetur. Rabban Gamaliel dicit, sicuri opus eius fuit nuna meryn opus bestiarum, ita quoque oblationem eius esse cibum b sialem. S. Producit etiam Sacerdos scutellam i

Baceam novam , & ipsi infundit sextarium aquae in ex labro; R. Iuda dicit, su ficit insundere quartarium. Hoc facito imgreditur Sacerdos templum , & ad latus dextrum pergit, ad locum quendam qui hahebat rinae by nu& bitum ad cubitum locus erat quadraturam habens, qui tabula operie-hatur cui infixus erat annulus, apprehendem

SEARCH

MENU NAVIGATION