Ioh. Henrici Othonis ... Lexicon rabbinicophilologicum, in quo ordine alphabetico notantur et referuntur præcipua, quæ circa veterum hebræorum dogmata , ritus & statuta, in utroque Talmude Maymonidis & aliorum scriptis occurrunt. Ad utilitatem operis

발행: 1675년

분량: 833페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

itaque amulum,tabulam elevat,& super ipsam pulverem sumit; de qua tantum aquae in emgit, quantum requiritur ut in superficie aquae observari possit. S. Postea Sacerdos se accingit ad scribem dum n, ad ri& librum eius, loca quae scribit de

addit & Restondebit mulier Amen, Amen. Sacerdos non dcbet scribere super tabulam, aut - chartam pergamenam , aut tabulam manualem ri, aan by mr,x sed super volumen quia dicitur l. c. v. 23. in libro &c. Literas autem exprimit non cum gummi neque vitriolo, neque ulla alia re quae notat, sed scribet cum atramento, q. ci ct delebit, debet scribere ut

deleri possit. S. Mulier debet Amen dicere ad maledictionem, quando dicit Sacerdos det te Iehova in maledictionem; debet Amen dicere ad adi rationem Amen ad ex isto viro. Amen ad ex viro alio, Amen quod non declinavi, neque desponsata neque ducta. Amen quod me noneommaeulaverim, sin immunda facta sim, veniant super me omnes illae maledictiones. S. In eo consentiunt nullum munus adserri ab illa muliere, quae vitii accusatur ante desponsationem, aut postquam expulsa est. Neque ab illa quae post potationem iterum in Z lotypiam viri incurrit, & denuo ad potationem adducitur. Sotah c. a. S. Sumit postea Sacerdos munus eiuS eX

corbe vimineo,& vasi ministerii imponit, deinde coniunctim ea in mulieris manus dat:

132쪽

quo secto manus suas inferius ad illud sustinem dum applicat,& deinde illud agitat. nam non

Permissum erat ut mulier oblationem propriis Viribus agitaret vid. naian.) Agitat ita Sacerdos N offert, pugillat & adolet, residuum vero a Sacerdotibus comeditur. Parum refert sive eam primo potet, & deinde oblationem eius offerat, sive vice versa.

f. Si mulier cum nondum abrasus est libebius eius, dicit,non bibam, libellus eius absconditur,& munus eius dispergitur super cinerem, 'nec libello eius possunt aliam mulierem declinantem ob adulterium suspectam potare. Si cum iam abrasus est libellus eius dicit, Ego Immunda sum, aquae essenduntur, & munus eius dispergitur super cinerem. Si dicit mulier posmquam abrasus est libellus eius , non bibam rima bya m& rpora rimN mmya ipsam adpotum excitant , ct nolentem volentem potant.

f. nano, npnan N si rea est vix potum absolvit, cum statim facies eius pallescit, oculi eius protuberant, tota deinde nervis oppletur, hoc ita explicant, sicuti aliquando fabri lignarii asseribus florum & aliarum rerum figuram insculpunt, ita etiam inflati & tumescem tes nervi faciei mulieris potatae referunt quandam ramorum & bacillorum speciem. Hoc autem fit si maritus nunqua colverit coitu illicito, nam aquae non explorant si unqua illius criminis se reum fecit MVm. Sotali. c.3.) Quod si accidit, statim illam educere praecipiunt, ne

atrium inquinetur. Si ipsi est Iustitia illa ipsi

aderit; si iusta est potatio illaὶ proderit ipsi

133쪽

46 A

per annum unum, per annos duos, pet tres annos. notant enim retributionem quam mulieres honestae ex illa potatione sperare potuerunt, non semper potationem statim insequutam esse. Imo etiam impuris quasedam potationes non subito nocuisse , qualis autem gradus peccati esse debuerit, ut id a cideret Magistri non definiunt. S. Munus Mulieris potandae immundum est donec in vasi sancti ficetur, & tunc est usomnes reliquae oblationes , & redimi potest.& comburi. Hae sunt quarum oblationes comburuntur, quae dicit, Immunda sum tibi,& quae id testibus probare potest. Item quae

dicit non bibam, & maritus eius illam P tare non vult. Filiae Israeliticae , quae Sacerdoti nupsit, munus comburitur; filiae Sacerdotis quae Israelitae nupsit munus comeditur. So

9. Hae sunt quae non potantur neque cum dote dimittuntur. Desponsata & quae Leviro nubere debet, vidua summi Sacerdotis, repudiata Sacerdotis vulearis; uxor alicuius Israe Iitae , quae spuria &Nethinara est, Item uxor' spurii & Nethinaei quae Israelitis est. Si accudebat ut aliquis viduam novissime defuncti

duceret, quae a priori marito concepisset, aut istum in lucem editum lactaret, illam mariatus potare non poterat, quia talis nuptias citius celebravit quam permissum erat: dc-ermerunt enim magistri , ut per trimestre exspectet. MVm. Geruschin cap. II. Ita re ctu lactantis per duos annos moras nectere

debuit

134쪽

debuit inp)a' tu 'Pν quia hoe est tempus lactationis. ) Sterilis & anuS non potantur nec dotem sumunt, omnes autem reliquae muli res , aut poculum bibere debent, aut nullam dotem habebunt. g. Uxor Sacerdotis potari potest, deindeque ipsi iterum licita est. Uxor Eunuchi etiam

potatur.

S. Hae sunt quas Senatus loco maritorum

Zelat,uxor cuius maritus surdus aut fatuus est, Item cuius marituS est in carcere, non ea i tentione ut eam potet, sed ut illam illegitimam reddat ad dotem sumendam. Solah. c. . . In Mirpia α'zn F max Ppnaa αωα

Sicuti aqua mulierem suspectam probant, ita quoque probant ipsum: id est eandem paenam sentiet ille qui cum ea rem habuit, si illa m ritur , idem quoque ipsi accidit, prout in parixeatu sunt, ita etiam aequaliter puniuntur. Suculi illicita est marito, ita quoque omni cum ea

concumbenti. Solah.cap. .

g. Sectio de Muliere declinante in omni lingua legi potest. Sotali. c. 7. S. A quo tempore multiplicati sunt Adulteri cessarunt aquae amarae, R. Iochanan BenSaceat abrogavit ipsas fretus dicto Hosa 4.Iq. Sotali. cap. 9. S. Pro Coronide sit haec historia. Bab.

Berac. sol. I9. I. Schemaja Er ablation ad garunt carcheisit anciliam libertinam ut potaret AEquas amaras. Ardens fuit Zelotypia mariti erga hanc suam uxorem , nam quoniam non

depretania erat in adulterio detecto, potuisset

135쪽

eam dimittere lege traditionali, quae repudia permisit extra causam adulterii, aut potuisset

eam ad examen aquae amarae non adducere , sed nullum argumentum duritiem cordis eius delinire poterat; uxor potum sumere de- . huit. 6. Hic ritus plurimas mulieres in officio continuit, quae alias genio indulsissent; Rep dia autem genti Iudaicae concessa effecerunt ut raro haec ceremonia peracta fuerit, si enim animum a muliere aversum habuerunt , facile causam aliquam separationis repererunt. S. Ex his autem huius ceremoniae particularibus dilucidare potes loc. Ioh. vm. de Adultera ad Christum ducita : Accusatores illam deduxerunt in templum ubi Christus populum docebat; potatio mulieris ob adulterium suspectar etiam in atrio templi fieri debuit. Canones supera recitati, ut & Bammictar Rabba sol. 233. dicunt, quod si maritus qui uxorem suam accusat aliquando fuerit paris criminis reus,& illicito concubitu se aliquando commaculavisset, uxorem quamvis adulterii rea sit ab aquis tamen intactam fore. Christus in hoc processu etiam ipsos interrogat accusantes,an a pari reatu insontes essent ρ quando dicit, Qui vestrum sine peccato est Ad uxorem suspectam explorandam Sacerdos se imclinare debuit ad pulverem sumendum : Debuit in libro adiurationis & maledictionis scriberc. Christus etiam κἀ, κυψας ψ

Sagax denique interpres plura alia in suumulum

136쪽

usum hic odorari poterit. Adua libatio in Fello Tabernaculorum Vid. F sum Tabem. AQui LoNARIs ventus flat singulis mediis no

S. Qui vult dives fieri adeat aquilonem B.

Batra 23. 2.

g. Arca, Mensa typus bonorum corpor lium versus aquilonem posita fuit Costi loq. S. Aquilonem versus collocandus est thalamus nuptialis , secundum illud Pist. 17. I . Berac. a. de Hozri rea idem observant ibid.

fol. 62. I.

S. In plurimis locis Iudaei clamitant, omne malum venire a Septentrione psa z, quia maxima mala quae ipsis contigerunt ab aquilonar, bus populis ipsis illata fuerunt. S. Causa cur in deserto circuncisio intermis. sa fuit,est venti aquilonaris defectus, hoc enim spirante valde salubris est sanguinis missio, in quacunque parte corporis fiat. Aquilonaris ventus vero non spiravit in deserto per qu, draginta annos, ne columna nubis quae illos' interdiu ducebat dissiparetur; huius enim venti particulare est quod disjiciat vapores. Vid. Ie m. cap.8. sol. 2. I. Κimchi in losuam

cap. S. 2.

3 g ARcri loco vid. Maym. Beth Habech. c.q. &supra quaedam cit. apud Altar . ARGENTu M sacrum,triplex ponitur. v v et I Semicisti quem persolVcbat quotannis omnis transiens per recensit S h. e. numeratCS E-

137쪽

'-ρνο redemptione animae solvebas. Et 'dI quod quis sponte offerebat I Reg. 2O. . Argem ttim cuius in lege mentio fit est argentum Tyrium ponderis & bonitatis ut in urbe Tyri, ubi nummi omnes erant argentei, nulli aerei sed per Rabbinorum argentum, intelligitur a gentum proVinciale: id autem absolute dictum lumitur pro nummo octonario, minimo numismo Tyri argenteo et de Siclo intelligitur Oct narius Sicli Tyri: de Denario intelligitur Oct narius denarii Tyri. R.Sal.Iarchi in xidductis

al erat vallis Hiero Ganith f. 69. a. erat illa inter Zipporim & Tiberiada Iu-ehasin f 63. I. Inde erat Nittat qui praefecturam gessit cum Iosua f. Perachiae Avot. c.I. V. 6. Mentio fit n&o . Modii orbelitani Hieros Peah feto. a. de Simeone & Rabba iter faciem tibus per vallem Arbel Vid. Hieros. Se c. p. I.

Asta ost vitae sic dictus est ab effectu & arbor

scientiae ab eVentu , More Nev. h. l.2. Quaenam arbor haec fuerit an vitis vel ficus vid. Sanhed. sol. o. I. Schertzer Trifortem. 98. ARBOREM quae fructus suos excutit immaturos notant colore rubro, & lapidibus on

rant. HierwScheviit inc3Quasi hoc stigmate ipsas ad pudorem adigere voluissent. In anno Iubilaei illas etiam ita notare licet: ε um. H.

Sehemita c. 1. -

138쪽

nandra ligaturae vel convolutiones palmitum vitis : has significationes non observ. LeX. ARTiri Ciu M vide Opimium. Asia nomen si auguari licet, venit a memoria stirpis Gigantaea in medio fere Asiae degentis,&prae omnibus Asiaticis monitio ar&stupendae. Hos certe quos Hebraice ta Nis gigantes vocamus Syriace & Chaldaice loquentes , praecipue autem Samaritani Meos Uocarunt. vid.

Samaritanum G n. XV. Dcut. II. IO.

AsINus & pullus eius a Talmudicis in Hieros B

va Metabia sel. H. I. PCp u auri vocantur; quibus respondent ενον , πωλον Math. 2I. 2.

Mirum est quod Christus loco cit. iubeat stuque paetis & conditionibus asinam abducere,

cum tamen Iudaeoruira canoneS circa conductionem asini tam accurati fuerint, ut ille in Meletia sol. 78. Vocotur raptor, qui asinum ad alia adhibuerit, quam intendit eius possessor. Bab. Sanhed. fol. 98. I. quaestio incidit quomodo locus Danielis via. I3. quod MessiaS ve turus sit in nub bus eaeli , EM Zacharia 9.V. 9. quod venturus sit insidens asino ; conciliari possitit, &respondetur, Si bonisunt Israelitae, tunc venire iunubibuι caeli; si vero non boni, une inequitans amno. Contrarium dicere debuissent, Messias u nict in nubibus, ut vindex & ultor, quia Iudaei erga eum pessimi; at venit insidens asino, non

quia Iudaei boni, sed quia ille bonus De Messia asinci inequitante porro ibidem

139쪽

num , ergo mittam ei equum nobilem. Reθοndit ei, non est tibi equus centimaculus , qua

tis es eius Amin. Ad quae Verba ita comment tur Cl. Lelisolvi. Iudas in Summa Messis humilitate fastum somniant, etiam in i m amo. A KALON Interpreti Samaritano idem est

cum Gerar Gen. XX. I.

f. Distabat Ascalon ab Hierosolymis LM. M. passuum Ioseph de bello l. 3. c.I. Quod de Veteriori intelligendum, Beniamin enim in itinerario p. 8o. duplicem Ascalonem memorat; antiquam ct novam.

6 Ab Ascalone ad Austrum est Regio Et, nica , atque Asca on ipsa pro regione Ethnica reputatur, Exceptis quibusdam pomaeriis Sthortis & locis proxime adiacentibus,qui intra terram reputabantur. R. Num in Gittin c. I. S. Inter fana famosiora etiam recensetur fanum Zeripha Ascalone. Bab. Avodah Sarais S. Ob uredinem visam in seugibus Asces ne,indictum est universale Ieiunium. Mas. a

S. Simeon Ben Schetach Ascalone uno e denaque die suspendit 8o. faeminas veneficas οῦ Hiero Sanhed. Hl.23.3. de quo processu, quid tenendum sit, vid. Simeon Ben Sehetach. AST R O N O M i , Astrologi. In eis lex non invenitur Sepher Hammusar c.Io. l. . I. DIXlt quIdam, Ergo ex Astronomia mea vidi me non

fore idoneum ad generandum filium , Responderunt ipsi relinque hanc tuam Astron miam hemim, 'ru i)NO Non est enim astrum Uraeli.

140쪽

Israeli. Bab. Sehabbat fol. IJ6. I. g. A rariam erat excellens rint 'Astrologis Sava Bathea fol. 16. 2. Notat R. Salomoti ad Ioma fol. 16. a. Reges Occidentis& Orientis convenisse Abrahamum ad diu cendam Astronomiam. vid. etiam Planeta. ΑsYLI civitates tres separavit Moses trans Io danem , & ex opposito tres separavit Iosua in terra Canaan. Iuxta se politae erant, eo modo quo duo vitium ordines in vinea. Hebron in Iudaea, ex opposito Becier in Eremo. Schechem in monte Ephraim , ex opposito Ramot in Gi- Iead. Cadesch in monte Nephtali ex opposito Golan in Basan. Bab. Maccot. f. 9. 2.

S. Vias ad A lum ducentes , dilatavit &Purgavit Synedrium ab omni offendiculo, is Vios pontibus stravit, & in omni bivio posuit signum in quo erat scriptum V pu U,po ne a

S. Qui ex accidenti summum Pontificem interfecerit, fugcre potest ad civitatem refugii, sed illinc nunqua redire.Τab. Sanhed. f. I8.2.6. Hi in urbe Asyli exulare debent. Ille qui aliquem imprudens interfecerit, ut si aliquis cylindrum impulerit, dolium demiserit, ει illud stadio fune aliquem interfecerit. In his & omnibus reliquis casibus, haec regula observatur; quod per descensum factum est, ob id exulat; quod non per descensum ob id non exulat. Si quis lapidem in publicum Projiciens , quempiam interfecerit exulat. Si quis proiecerit lapidem in atrium suum, ca

SEARCH

MENU NAVIGATION