Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

nantur:alii casu t Iason Pheraeus testo M.Tullio lib. . de natura Deorum.

vel ab aric t domusta fortuna numquam. . Cm p. X I I. De causis eorum quae sunt,uel sent,vel sacra sunt,uel utura Funt.16 Ausarum aliae simul sunt cum cssectibus,ut opposi- tio terrae simul est cum eclipsi: aliae tempore prae cedunt,Vt aedificator δί tigna,priora uini aedificio. Illae ut si mul cum cffectibus sunt, ita etiam simul fiunt, simul sectae sunt, simul futurae,futurae sunt.verbi gratia, quando fit OpPositio terrae,fit eclipsis. cum illa est, haec est. cum illa fuit, haec fuit cum illa crit,haec erit. II In iis quae non sunt simul non licet argucre di prio- Cap.I2. xi ad posterius,sed a posteriori ad prius. Nam hae aut similes Cons quentiae non valent: Sunt fundamenta, ergo est domus. fuerunt suo amenta, ergo seu domus. Immo haec quoque consecutio praua est: Facta sun undamenta,ergo siet domus. Sic autem rectCarguitur: f domus,ergo sunt fundamenta erit domus, ergo erunt μ damenta. Fuit domus, ergo fuerunt undamenta. facta es domus, ergo facta Iunisu amota. et domus,ergo sient Fundamenta. 18 'l' Quaedam in orbem redeunt, ut vapor, nubes, plu'Cap. II.

ita,Vapor terrae. nam ex Vapore fit nubes, cx nube pluuia, ex pluuia madefit terra. rursus ex terra madefacta oritur Vapor, dc ita deinceps in infinitum. H qc igitur circulo demonstrantur, ita ut si militer arguamus tamquam a posteriori ad prius. vcluti, est vapor, crgo terra fuit madcfacta. pluet, ergo critnubcs,&c.

iv Vt conclusio necessaria demonstratur per me dium necessarium, ita conclusio quae plerumque est, de' monstratur per medium, quod plerumque est. Quae autzm raro eueniunt, non demonstrantur, ut docuimus libro I.

. 2. Immediatarum igitur propositionum , ex quibus demonstrationes extruuntur, aliae sunt necessariae dc sempe verae,aliae picrumque Vcrae.

152쪽

13, POSTERIORUM ANALYTI C.

CAP. XIII. De inuestiganda de nitione.

Cap.I . 11 γN definitione rei synonymae constituenda, haec ob- I seruare oportet. I..Sumantur attributa in quaestione quid est. II. Sumantur ea attributa,quae singula latius patent quam res definita, sed non sunt extra eius rei genus. Ill. Haec attributa eousque sumantur, donec eorum collectio sit rei definitae propria,nec ulli alij rei conueniat.11 in definitione inuestiganda eius quod attribuitur per prius&posterius, I. Sumatur genus. II. Ea quae primisipeciebus attribuuntur in quaestione quid est. nam haec attribuuntur primis speciebus per se, reliquis autem pCr Primas, Vt demonstratio non attribuitur aequaliter demonstrationi cur sit demonstrationi quod sit: scd illi prius, huic posterilis. Itaque in cius definitionc accepimus genus,id est syllogismum,& attributa essentialia demonstrationis cur sit: ac diximus demonstrationem esse syllogismum qui scientiam parit ex propositionibus Veris, primis,&c.lib. I pari. I3.23 Inuestigaudae desinitionis methodus duplex cst, diuisiua , de inductiva : quarum illa progreditur ab Vm uersalibus ad particularia , haec ii particularibus ad uniuersale.

Σ Diuisionis in desinitionibus inquirendis duplex

est utilitas. I. Per diuisionem fit, ut partes dcfinitionis recto ordine collocentur, id est, magis univcrsales praeponantur minus uniuersalibus. II. Per diuisioncm recte institutam fit, ut nulla pars definitionis praetermittatur. 23 Errat Speusippus existimans non posse. differet tias cognosci,quibus res definita a ceteris seiungitur, nisi omnes res cognoscantur. Sussicit enim generalis differenti rum cognitio. Exempli gratia, scire suisicit omne animal aut esse rationale,aut irrationale , homi ncm autem esse rationa- Iem: qua differentia seiungimus hominem ab omni animali irrationali, licEt non cognoscamus distincte omnes species

animalium irrationalium.

26 Tria sunt in definitionibus obseruanda. I. S menda sunt sola attributa in quaestione quid est:id est, attributa

153쪽

buta essentialia, nempe genus, dc differemiae .quae inuestigari possunt ex locis generis, qui tradentur quarto Topico. Nam hi loci tam pertinent ad differentias, quam ad genera. II. Haec attributa in quaestione quid est, recto ordine collocari debent: ita ut communiora praeferantur miniis communibus, Sc primo loco id ponatur, quod latissime patet. III. Sumenda sunt omnia eiusmodi attributa, ita ut nullum praetermittatur. quod quidem assequemur, si attributum clientiale, quod maxime commune est, initio sumpserimus,& diuidendo ac sub diuidendo progrediamur,donec ad ultimum pervencrimus, quod diuidi amplius non potest per dii serentias essentiales,quarum altera definito Vniuersaliter conueniat. Verbi gratia,ad hominem definiendum Primo sumatur animal. secundo diuidatur in rationale& irrationale. tertio subdiuidatur animal rationale in immortale dc mortale. inde colligatur desinitio, animal rationale

mortale.

α Cum definitio per inductionem inuestigatur,

notandae sunt similitudines primo in particularibus:deinde in uniuersalibus,sub qnibus ea particularia continentur. atrique ita progrediendum, donec ad unam communem rationem pervcniatur. Quod si una communis ratio inueniri non possit: apparet,id,cuius dc finitio quaeritur, esse ii monymum. Exempli causa, si quaeratur magnanimitatis definitio, spectandi sunt viri magnanimi, & videndum, quid cis communc sit, prinali specialiter,deinde generaliter. Magnanimi habiti sunt Achilles, Aiax, Alcibiades, Lysander,

Δ Socrates: tres quidem priores, quia noluerunt contum liam pati tres autem posteriores,quia eundem animum in iraquc sortuna habuerunt.Si igitur haec duo, id est, non per peti contumeliam , & eodem modo in secundis δί aduerssrebus esse affectum,ad communem aliquam rationem rcferri possunt, Vnum erit magnanimitatis genus, sin minus, duo

runt genera.

28 's Hac ratione definitio si uniuersalis & per spicua. Σ Maximum definitionis vitium est obscuritas. Et enim debet in demonstrationibus inesse vis concludendi,ita in desinitionibus perspicuitas. r 3

154쪽

10 POSTERIORUM ANALYTI C.

3o Quamobrem non sollim homonymia debet 1 definitionibus exulare, sed etiam metaphora. Nam meta' phora plerumque obscuritatem parit, idcύque etiam in dio

putationibus vitanda cst: Topic.6. cap. 2.ac definitioncs me taphoricae,quamuis interdum clegantiam quandam habere videantur,verae tamen definitiones non sunt voluti,Poesiues', pictura loquens,Pictura est poesis muta.

CAP. XIV. .

De inuentione problematum.

Cib ic Am in synonymis, quam in iis, quae cum commu-

1 nem essentiam habeant, communi nona Inc carcnt, necnon in analogis, problemata quaerenda sunt methodo diuisiuMita ut progrediamur a toto ad partes, a gCncrc ad species. Verbi gratia, prius quaerendae sunt astectioncs ani malis, quam partium ipsius, Ut capitis, pectoris brachiorum, crurum,uci specicrum,ut hominis,lc cqui. CAP. XV. uatenus idem motatam adproblemata demonstranda adhibeatur.3Σ C Ribus modis contingit plura problemata demon 1 strari per candem causam. I. Quorundam causa cadem est specio,veluti cur livenae loca subterranea sunt cali diora,qubm aestateξ & cur hyeme facilius cibum concoqui mus quam aestate. quia propter circumsistens frigus calor contrahitur Sc unitur,proinde validior est. II. Quaedam habent causam genere candem, veluti cur fit arcus caelestis quia radii Solis a nube mediocriter densa dc humida reste ctuntur. Cur echo 3 quia vox a corpore solido praesertim con cauo rcflectitus cur imago repraesciatur in speculoZquia spe cies visibilis a laeui speculi superficie rcflectitur. ergo horum omnium causa est reflcxio: non tamen eadem reflexio, sed diuersa. III. Quaedam sunt ita subordinata, ut Unius causa pendeat ex causa alterius . veluti cur Luna deficit Z quia terra interponitur inter Solem dc Lunam. cur terra interponitur Z quia allecum astrum est in capite, altorum in cauda

155쪽

C A p. XVI. De causa ex essem arguenda 3 Vm causa Sc cffectus reciprocantu tam effectus per Icausam,quam causa per effectum demonstrari po- CδpH7test.vtputa terra interponitur. ergo luna de scit item, luna descit esego terra interponitur. sed illa est demonstratio vi δάm, haec autem , A: de quibus dictum est lib.I.cap.I3.3 Vnius effectus possunt quidem esse plures causae sub una generali contentae: ut laudis causae sunt actio liberalis, de actio iusta:*d utraque est actio secundum Virtutem. causa igitur generatis,per quam demonstratur, Vna est, licet particulares sub ea contentae,plures esse possint.

An unius essectus plures causae. Ribus modis multae causae eiusde essectus sumi pos- α sunt. I. Si assumantur causae per accides:nam harum certus non cst numerus. ut puta sanitatis causa cst,non solum medicus, sed etiam albus & musicus,si contingat ut medicussit albus musicus. II. Si accipiantur causae particulares, Ut in praeced.parti c. docui. III. Si una causa sub altera contineatur: ut luna deficit propter terrae interpositionem; quia ipsa est in capite vel cauda Draconis, Sol aute in signo opposito. A P. XVI M. Vtra causa prior*prao Q. an maxis uniuersalis.

I assectio non de suo proprio, sed de inferiori subi cto,id est, affectio non de genere, sed de specie de

'nonstreturu ectius demonstratur per medium propinquum minori,quam maiori extremo. Sint exempli causa hec quatuor uibordinata: r Casiusfoliorum.

2. Humoris concretio.

3 Laetasolia. Vitis. Dico primum rectius demonstrari de quarto per tertium quam per secundum .nam secudum est causa,cur primu insit tertio:& tertiu est causa,cur secudu insit quartoeidemq tertiu

156쪽

cst causa,cur primum insit quarto .cur enim lata arborum folia cadunciquia humor concrescit.cur humor inuite concrcia citi quia latis foliis praedita est. cur vitis solia cadunt quia i ta sunt. C A P. XIX. De cognitione primorum principiorum. 37 Ognitio primorum principiorum acquiritur ex antecedente sensitiva, non intellectiva cognitione.cx rei namque praesentis sensu fit memoria: ex epetita rei memoria fit experientia:ex hac intellectus colligit uniuersa le,quod est principium demonstrationis.Exempli causa,quia memini me saepius vidisse rhubarbarum purgare choleram: hinc habeo experientiam, ex qua meus intellectus colligit omne rhubarbarum purgare choleram. Vide i. Metaphysca.I. 38 Quemadmodum cognitio conclusionis propriu Vocatur scientia:ita cognitio primorum principiorum appellatur intelligenti ut latius 6. Ethico declaratur:

TETICAE

i , C. A P. I.

IALECTICA cst facultas probabiliter impugnandi,& defendendi problcma propositum. a Syllogismus dialecticus quem Graeci vocant s. Topic. cap. II. parti c.I6.ὶ est, qui ex propositionibus probabilibus concludit. 3 Probabile est, quod omnibus vcrum' videtur, vel

157쪽

LIBER I.

plorisque,vel sapientibus omnibus, vel sapientibus plerisque vel capientibus maxime illustribus & claris. C A p. II. De utilitate huius tractatioris 4 T Ialectica utilis est I. Ad exercitationem quia di CRP lecticus facile de quavis re proposita disicrere potest. I I. Ad congrcssus: quia dialecticus cum quouis ex sententiis , quae ei probantur, agere, cumque non recte dicentcna refellere potest. III. Ad philosophiam M scientias: Cum quia disputatio in utramque partem instituta, cfficit ut facilitis veritas innotescat:tum etiam quia prima scientiarum principia non possunt demonstrari,sed dialecticis argum Cntis confirmari.

C A P. II I. De perficia dialecticae cognitione. 1 DErsecius dialecticus est, qui quam maxime probabi- 1 liter fieri potest,problema impugnat, vel defendit. Neque cnim omnia problemata possunt cadem facilitate impugnari,vel defendi: neque bonus dialecticus semper in disputando cui iacit quod vult, quemadmodum nec bonus orator semPer persuadet, nec bonus medicus semper sanat

aegrotum.

C A P. IV. De quibus ex quibus iusseratur. 6 Vatuor sunt, de quibus disputatur,&eX quibus pro' Cap. 7.

accipiuntur:genus, definitio, proprium, Sc accidens. Ex his cnim fiunt problemata, de quibus dia propositiones ex quibus disputa ur. 7 Propositio igitur de problema non differunt materia,sed sorma. Propositio namque est, veluti, Animal rationale mortale estne hominu desinitio ' Intellige propositionem intcr- Togantis. nam propositio ratiocinantis est assirmatio vel ne

nimal rationale mortale sit hominu definitio.

158쪽

sed potest fieri proprium aliquo temporc, vel per relationem ad alteruin.ut sedere ad rcgis dexteram,eis proprium Socratis, quando sic accidit, ut solus ad dexteram regis sedeat. de ambulatio vero est propria Socratis respectu eorum, qui stant,aut sedent.

C A P. V I. obiectioris solutio.

L bent cum problemate desinitionis. Nam qui probat non soli conuenire, non soliau euertit proprium, sed etiam definitioncm. Item qui probat non eue genus, euertit iam definitioncm,in qua id pro genere sumptum est. Praetcrea qui probat non inessedion solum euertit accidens, sed etiam definitionem, immo etiam genus, de proprium . nam haec omnia attributa debet subiecto inesse. Sed nihilominus recte constituuntur quatuor genera problematum: quia fieri potest, Vt argumentum contra aliquod problematis genus valeat, contra alia non Valeat. Vtputa si probetur non attribui in quaesticine quid est,euertitur genuS, non accidens.

Idem quot modis dicatur. 18 Dein sumitur tribus modis. I. Numero: ut Socrates Cap. 6.1& Sophronisci filius. II. Specie:vt Socrates Sc Plato. III. Gencre: ut homo δί equus sunt in eodem animalis

iv Vnum numero dicitur, I. Quod tantum nomine distere: ut vestimentum de indumentum. item definitum M definitio,vi homo,&animal rationale mortale..II. S ibi ctum,& cius propriuim Vt homo, SI sciciatiae capax. III. Sub tectum de accidens :ut Aristotclcs,M docens in Lycio.

CAp. VIII. Nec plura, nec pauciora esse attributa,quam quatuor supra posita. MOMnes disputationes de quatuor illis, de ex hisdem Cap. 7. institui, videlicet genere, definitione, proprio Ni

159쪽

accidente,probatur. I. Pcr inductioncm: quicquid enim proponatur, ad aliquod cx his quatuor referri potest. II. Per syllogismum .Quicquid enim attribuitur: id vel cum re reci procatur,vel non reciprocatur. Si reciprocetur: aut significat quid res sit. & cst definitio : aut non significat quid res sit, Mcst proprium. Si non reciprocetur:aut est essentiale, nempe senus: aut accidentale,& vocatur accidens. CAP. IX.

De categoriis. dii Vodlibet ex his quatuor attributis reperitur in v cx decem categoriis. aut enim significat quid est,aut quantum, aut quale, aut ad quid refertur, aut ubi, aut quando,aut stum esse,aut habere,aut faccre,aut pati.

11 Quaestio quid est, in omnibus categoriis spectatur. an substantia,veluti quid est homo,quid cst animal. In quantitate,veluti quid est linea, quid est numerus. In qualitato, veluti quid est albor,quid est color.Similiter in aliis catcgoriis mempla afferri possunt.

CAP. X.

De propositione dialectica.8. 13 DRoposito dialectica est, I. Quae omnibus aut pie I risque hominibus est probabilis,ut matrcm diligere liberos. II. Quae probabilis est sapicntibus o innibus,aut plerisque,aut clarissimis & nobilissimis, ut Platoni, vcl Aristoteli, nisi a communi sententia abhorreat. verbi gratia, probabile est principia naturalia esse contraria, quia omnes philosophi ea contraria ponunt. & mundum cssc genitum, quia plerisque philosophis sic videtur. & monarchiam esse potiorem aristo cratia dc democratia, quia his praesertur ab Aristotele.Mulieres autem & bona in repub.communia ossa debere, non est probabile, quamuis Platoni placeat, quia

communi omnium hominum sententiae omnino repugnat.

III. Quae est similis probabili. veluti si probabile est vitam esse grammaticam, etiam probabile est unam esse logicam. I V.Ouae

160쪽

LIBER I. m

I V. Quae est probabili contraria,contradictorie vel contrarie enunciata. veluti si probabile cst,dc amicis esse bene merendum : ctiam probabile est, de amicis non esse male mcrendum,& de inimicis non esse bene merendum, & de in micis esse male mercndum. V. Quae in aliqua scientia vel arte cst recepta. ut probabile est contraria contrariis curari, quia medici ita docent.

C A p. XI. De problemate diale thesi. et Roblcma dialecticum tribus modis diuidi potest. Cδp s I L Alia sunt problemata de rebus agendis vcl fugiendis, ut problcmata ethica, veluti an liccat alicui se interficere , ne in potestatem hostium vcniat. Alia spectant ad veritatem cognitioncm, non ad actionem, Ut problemata physica,veluti virum motus si in mouente, an in m

bili. Alia supra dictis inscruiunt,ut problemata logica, veluti an quid ditas demonstrari possit. II. Alia sunt, de quibus in

nc utram partem homines sentiunt, veluti trum in centro mundi sit terra an aqua. Alia, de quibus vulgus & sapientes dii sciatiunt,veluti an diuitiae faciant virum beatum. Alia, de quibus vulgus non idem sentit, vcluti virum pro amico sit mentiendum. Alia, de quibus sapientes inter se dissentiunt: veluti virum aspectus fiat per intromissionem specierum via sibilium , an per extramissionem radiorum Visualium, quos vocant. III. Alia problemata dubia sunt,quia statim de his

Occurrunt rationcs contrariae: veluti virum milites, an lit

rati magis prosint rcip. Alia,quia nulla ab initio ratio facile apparet,vcluti virum mundus sit genitus,an ingenitus. Nam& rationum contrarietas,& rationum inopia nos incertos ac dubios reddit.

I Thesis accipiam duobus modis. I. Proprid pro sententia admirabili praeter hominum opinionem, quae se tentia vel confirmatur alicuius nobilis philosophi auctorit te,Vt nihil moueri secundum Parmen idem & Melissum; vel ratione aliqua, ut esse nonnulla, quae nec facta nec a ici na sunt;quia musicus est grammaticus. cum neq;sit factus grammaticus,sicque sit qternus. II. Late pro quouis problemata.

SEARCH

MENU NAVIGATION