- 아카이브

Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

LIBER VI. 177

4α Ad quod refertur genus, ad eius speciem refertur species.ut si scientia refertur ad scibile, quaedam scientia refertur ad quoddam scibile. - 3 Oppositorum definitiones oppositae sunt. Privatio definitur per habitum, non habitus per

priuationem.

s V.Contrariorum alterum per alterum non definitur. Coniunge partic7. memb.3.

6 In definitione priuationis explicandum est cui sit priuatio. Quod non dicitur secundum priuationem, non d bct definiri per priuationem. vi ignorantia prauq dispositionis male definitur priuatio scientiar. C A P. X. Loci a casibin, ab He ct homonymia. 8 QIm. ibus definiti casibus, similes definitionis casus

o conueniunt: vcluti si utile est aptum ad lucrum faciendum;utiliter,est apte ad lucrum faciendum. 9 Desinitio conuenire debet ideae secundum eos,qui ponunt ideas.so Homonyma non recipiunt communem desi-CU- s.

nitioncm.'

si obiter de homonymis vel synonymis haec notentur in dissecendo obseruanda. I. Si homonymia Iateat, Opponens accipiat pro synonymis, respondens autem distinguat. II. Initio disputationis opponens interroget respondentem,utrum sit homonymum,an synonymum. III. Sir sporidens soluat argumentum , inquiens definitum esse ho monymum opponens allata definitione probet, si potest,cs se synonymum. IV. Si respondens dicat, cui definitio non

convcni ci nec nomen conuenire,& hac ratione desinitio nem defenda quas omnibus sub nomine definito comprehensis conuenientem: opponens obiiciet receptam vocat, ii sig nificationem, a qua non cst recedendum,nisi neccsitate cogente ob defectum vocabulorum, ut 6. Meteor. cap. 2. quia plures sunt res quam vocabula.Elench. cap.I. parti c. s.

192쪽

De verborum coniuncrorum definitione.

α QI compositum quidpiam definiatur, opus est ut duis tracta partis definitione residuum sit alterius partis dc finitio. Exempli causa,si animal rationale mortale, s init iis conseruandae & reparadae peritum, proponatur tamquam definirio hominis medici: certe si animal rationale mortale, est definitio hominis, oportet, sanitatis conseruandae dc re- Parande peritum,csse definitioncm medici. 1 Vitiosa definitio est,quae totidem membris constat: velliti,Capitis minutio est status permutatio.D. de capi. Ininu. l. I. Magis vitiosa cst, si pro vocabulis notioribus suman tur obscuriora: veluti si quis ita definiat, Status permutatio est capitis deminutio. Maxime vitiosa cst,si non sollina mutentur vocabula,sed etiam corum significationes:veluti Capitis deminutio est dignitatis mutatio. nam caput hic non

lignificat dignitatem, sed statum: atque inter haec Iureconsulti distinguunt. C A p. XII. Vari, loci.

cap. 6.1 Vod est male definitur per id quod non est.veluti si quis alborem definiat colorem cum igne permixtum. nam eiuscemodi pcrmixtio fieri nequit. 11 T Definiens rem,quae ad alium refertur,spccialitcr id explicare debet,ad quod refertur. 6. Aliter definitur res nuda & simpliciter considor ta:aliter,si spectetur ut pcrfecta, & numeris omnibus absolu ta. Vtputa orator est, qui persuadcndi causa loquitur. bonus autem Orator est, qui loquitur apte ad pcrsuadendum.17 Quod est per se eligendum,non .lchet definitione xplicari quasi expetendum propicr aliud. Vt iustitia maludefinitur legum servatrix.& sapientia male desinitur effect ua sanitatis.

CAP. XIII. Si quis in de Dione d erit esse hic sel ex his et hoc cum Ego. 18 π Espitio a partibus sumi potest quatuor modis. aut1 I enim res dicitus esse haec,aut quod ex his constat,

193쪽

aut Eoc cum illo,aut horum compositio. 9 Dc finitio,qua res dicitur elle haec, puta domum cc se ligna,lapides,& caementa) praua est: quia totum 5 partes differunt.NGil enim vetat adesse ligna,lapides,& caementa.

nondum tamen esse domum.

6o Desinitio, qua res dicitur esse id quod ex his con stat, ut domus csse id quod constat ex lapidibus,tignis, S cae mentis praua est sequentibus casibus. I. Si ex his non fiat unum.Veluti si quis animam definiat id quod constat ex nu

mero & motu . nam numerus M motus non Coniunguntur.

II. Si totum sit in uno primo subiecto, partes autem sint in diuersis subiectis. vi prudentia est in uno primo subiccto, id est in intellectu practico: scientia vero est in intellectu contemplativo,appetitus in facultate Concupiscibili. ergo prudentia male definitur id quod constat ex scientia & appeti- tu. III. Si in alio primo subiecto sit totum, in alio pactos. ut quia prudentia est in intellectu practico, appetitus autem Mtemperantia in facultate animae c5cupiscibili, male prudentia definietur id quod constat ex appetitu Sc temporantia. Iv. Si simul cum toto partes intereant. nam Opus est ut toto sublato partes manere possint, veluti dirutis aedibus mancheligna. V. Si totum sit bonum, aut malum, partes autem nec bonae nec malae. VI. Si totum nec sit bonum nec mesu,pa tes autem sint bonae, vel malae. VII. Si altera pars sit magis bona quam altera mala, totu aute non sit magis bonii quam inalii. v III. Si altera pars sit mel isti altera deterior,totu au tem non sit meliori parte deterius,5c deteriori melius .Quod quinto, sexto,septimodia octauo loco dixi, tu demii necessa

riu est,cunt pistes sunt per se bonae,uci per sc malae. Alioqui

nihil vetat ex partib. bonis c5stare totu malum, vel ex malis bonu: ut in pharmacorti mixtione perspicud apparet. IX. Si totu sit alteri parti synonymu. nam totu differt a partibus, ut syllaba a literis, de domus a tignis. X. Si modum compositionis desinitio non explicet. neque enim quocumque m do tigna lapides,caementa componantur,domus dici potest.

6i Definitio, qua dicitur res csse hoc cum illo, prauacst, I. Si totum sit alteri parti synonymum. II. Si definitio modum copositionis non declaret. II l. Si hoc cum illo non sit in eodem subiecto, neque in codem loco, neque codem

et Σ

194쪽

rgo TOPICORVM

tempore:quia sere tot modis dicitur esse hoc cum illo.Quς-dam tamen aliter dicuntur, ut cum ira dicitur dolor, cum existimatione contemptus this verbis nihil aliud significa tur quam dolorem nasci ex contemptus existimatione. IV. Si virumque sit qaidem eodem tempore, sed ad diuersa reseratur. Exempli gratia,sertitudo mald definitur aud cia cum recta cognitione: quia fieri potest, ut in aliquo sit audacia ad spoliandos viatores, & recta cogitatio de rebus salubribus.

CA P. X IV. Reliqui loci.

62DEsnitio, qua res dicitur esse horum compositio, praua est: cum quia non explicat compositionis nodum:tum etiam quia aliud est res composita, aliud com positio. 63 Subicctum, quod est duorum contrarioriana capax, ut anima scientiae ignorantiae, non disci per Unxi m eo rum definiri. ἔ l6 Euersa parte definitionis euertitur tota definitio. 61 Obscura definitio declaretur, quo facilius contracam argui possit. 6ί ' Allata meliori definitione, tollitur deterior. Ita que ad prauam definitionem impugnandam P imc aptas est,qui veram rei definitionem nouit.

195쪽

DOCTRINAE PERIPATE T I C AE

pertinentes ad Grionem virum sit ιδε - Gersum. V A sunt eadem, I. Habcnt eadem coniuga- Cap. ita. Ir. Habent eadem opposita. III. Eundem habeot ortum, eundem intcrimin , idem in cicns,idem thic uncias. IV. Si quid uni liorumna perlativo gradu attrinbuatur stiam alteri alia tribuitur. Hoc argumento non probitur iege eadem, nisi senum numero.veluti si Graecorum sortissimus est Achilles, Ma que est tortissimus filius Pulsi: nccesse est eundem esse Achillem & Pelei filium.At si Graecorum sortissimi sunt Pelo I btines j,&Lacedae tironu, non proptet ca Lacedaemon ij dc Peloponne iij sunt idom;scd suhi is illi icontinentur: nam inter Peloponnesios numex inr c i a Lacedaemonij. V. Ab eadem re aeque differunt. VI. Recipiunt eadcin acciden tia vel accidunt eidem subiecto φ Vll. Continentur in ea dem categoria, ta eodem se ner easdςmque habent disse rentias . VIII. Si alterum intenditur,vcl remittitur:necesse est,ut etiam alterum ipxendatur et remittatur. IX. Eidem adiecta, ciunt idem totum. X. Si idem ab utrisque detra hatur .id quod reliquum est,idcm manet. Quare duplum diamidii & multiplum dimidii non fiat idem: quia detracto ab

Utraque oratione verbo dinis , quod reliquum est, non est dem: sed in altera oratione manet duplum,In alicra multiplum. XI. Aliquo positi Pequd pommtur,vel tolluntur.Nam si alteis Tum tollatur,alterum minimὸ, non possunt cadem dictio inane, de aeris plenum. etenim exeunte aere, est in anc, sed

196쪽

non est amplius acre plenum. XII. Habent cadem a tributa , & eadum subiecta. XIII. A se inuicem non scpa

rantur.

1 Quae sunt cadem genere, Vel specie, possunt numero differre.

An locia proxime expositis uti liceat, cam de H - troise iusseritiis. 's Via necesse est ut definitum de dcfinitio idem sit aificent: probans non esse idcm definitionem cuc tit. Non tamen probans csse idem, definitionem sufficieiit Confirmat: quoniam allae quoquc conditioncs in definitio

nibus requirunt .

De de trione confirmarida.

. Tu definitio raro probatur, tamcn syllogismo pro ' bari potest ex locis sequentibus. Oppositorum oppositie sunt definitiones. Quod is

men ad differentias attinet: notandum est,contraria, iuς sutin codem genere, easdem habere disserentias: ut iustitia est virtus animae, iniustitia vitium animae. Ergo contrariorum diffcrentiae, et contrariae vel caedem sunt. 6 F Contui torum definitiones sunt coniugata .. Si illius otatio est illius rei definitio,ctiam haec ora tio est huius rei definitio. Haec consequentia valet, I. Si ita sit affecta illa oratio ad illam rem, ut haec oratio ad hac rem. II. Si aeque ilIa oratio sit illius rei definitio,atque haec oratio huius rei. IIi. Si haec oratio magis sit huius rei definitio, quam illa oratio illius rei. - 8 Nec una duarum renim definitio,nec duae unius rei

definitiones esse possundi ιι

9 Υ Oci maxime .uniuersales sentin xin glytiles, di deiique maxime notandi: uti Q quod aquc, vel magis, vel minus est, a casibus M coniugatis, a specie

197쪽

LIBER

VII.

Descultate vel rificultate argumentandi.

DEfinitio facilius refellitur, quam confirmatur. I. C p- - Quia difficilius est sumere propositiones, ex quibμs confirmatur:nempe dcfinitionem constare ex genere diuerellisi,& continere omnia ac 'hi attributa in quaestio ne quid est. II. Quia unam partem eue cre sufficit, omnes autem probari dubciat. III,Q ua ad definitioncm confirmandam probare oportet eam cohuenire omni, & Ii: ad euer tendam ibiscit , si probetur nueniri nulli, Vel non omni, vel non soliti v Proprium facilitis euertitur, quam probatur. I. Quia

Cum plerumque multis verbis constet,omnia sunt cofirmanda, unum rcprehcndere sufficit. II. Quia confirmatur, si probetur inesse omni α soli: rcfellitur autem,sive probetur nulliinc sic, siue noi omni,siue non soli. 12 Genus iacilius euertitur, quam adstruitur. I. Quia in Confirmatione probandum est omni inesse: in rcfutatione probari potest vel nulli inesse,vel non omni. II. Quia in confrinatione non sollina probandum cst ilicsic,sed etiam ines sc ut genu sin refutatione vel probatur non inesse,uci, aliter inesse quam genus. a 3 S Accidens uniuersale facilius euertitur,quam coris matur Quia in confirmatione probandum cst omnibus inc sisse: in rcfutationei sufficit probgre Uni non inesse. i Accidens particulare milius confirmatur, quam refellitur: iuia confirmanti sufficit,si probet alicui incile: resci-lcias auicua probare debet nulli in osse. is Definitio facilius euertitur ac facilius confirmatur, qu alia problemata:quia plurcs conditioncs requirit. Ete-

accidens debet inesse subia': genus debet inesse omni: proprium omni sol; definitio omni, & soli, in quaestione, quid est quare loci aliorum problematum ad definitionem impugnandammon ad cam tuendam transscrri possunt. i5 N Proprium facilius refutatur, ac difficilius probatur, quam genus vel accliuens. Utar ο Accidens facillime omnium confirmatur, difficili

et iii

198쪽

LIBER VIII.

obseruanda. I. Incipiat a propositionibus,quae sunt maximo uniuersales, & a con lusione remotus inae. II. Omittat propositioncs syllogismi principalis, quae sunt conclusiones prosyllogismorum, dc ex pro syllogismorum propositionibus immediate colligat concitisionem principalem. III. Omnino det operam, ne apparcat, quomodo conclusio ex propolitionibus cmciatur. IV. Diuersomni prosyllogismorum ut probantis maiorem , dc probantis minorem propositionem syllogismi principalisὶ propolitioncs commisceat. v. Ne laniat definitionem, qua uti vult,scd definitioncm coniugati. VI. Fingat se propositioncs sumere, non propter id

de quo disseritur, sed propter aliud quidpiam. VII. Ita interroget, ne apparcat Vtra contradiistionis parte uti velit. VIII. Interroget per collationem cum re simili:vcluti, Vm it cotrariorum idem esisensu ita etiam eadem sicientia ' IX. Sibi ipsi obiiciat, quo moliori fide agerc videatur, S minus sui pectus sit. X. Dicat se id proponere, quod passim ab omnibus dici solet. sic enim cssiciet, ut respondcias miniis negare id audeat. X l. Quo magis cupit aliquid sibi concedi, cd mi nus de eo se sollicitum ostcndat. XII. Proponat id, quod per se aduersus thesim facit, non quali eo usurus immediate contra thesim, sed quasi aliud probaturus, quo aduersus the sim uti velit. XIII. Omisso co,quo uti vult, id proponat, ex quo illud ossicitur. nain hoc concesso, facile illud probabit.

XIV. Propositiones, quae maximu aduersus thesim xalent, contra protervos ab initio, contra alios ultimo loco propo nat. Nam protervi ab initio facilἡ omnia prici arrogantia concedunt: mox cum se implicari vident,omnia negant,Ccteri respondentes magis ab initio sibi cauciat, Sc sunt ad ne- .gandum propensi: quia plerosque respondentes initio meliora argumenta astcrre animaduertunt. XV: Orationem producat,& ca, quae ad rem non seciunt,interliciat.

7 U Ad ornatum valet. I. Inductio, veluti, Salis j ct ista C p. lubru, Virtutis o viri', albi se nigri, denique ommum contrariorum est eadem silentia. II. D misit: velim, yyo torum alia sunt Mutrari a ba priuanti alia relata, ba contraiicentia.

8 Perspicuam orationem ossiciunt cxempla , si pro pria Sc clegantia sint, ut Homerica, similitudinumque c6l

199쪽

De argumentatione.

. 9 π Isserens cum dialecticis , utatur poti sinatim syllo

1 gismis, cum impexitis autem Vtatur potius in ductionibus. io 'l Si uniuersale nomine vacet:is,qui inductionem iacit, ei nomen imponat.

ii 's Propos tio, si nullo modo probata sit, simplicitcrnegari potest. sin autem quorumdam inductionc sit confit mala. non licet eam negare, nisi allata Obicctione. Atque haec obiectio non est afforcnd in eo ipso, de quo disseritur, nisi hoc solum sit eiusmodi. vcrbi gratia,sit thosis, Anima rationalis es immortalis. Si opponens sumat hanc propositionem, ris anima est mortalis, neganda est. At si aliam probarit inductione imperfecta, quia anima equi,bouis,lconis, canis, a sint,est mortalis: tunc obiici cnda cst aliqua anima immort lis. dc si alia non cit talis, obiicicnda cit ipla anima ration lis,de qua dis scritur id dicendtura , alias quidem cssc morta les , scd nihilomin f hMac, quae ceteri, est praestantior', csse

Iz Vt vitctur obicctio, quae in aliquo particulam ii cripotest, distinctione adhibita cxclud cndum cst illud partici Iare. Hoc praecopto utcndum cst tam in homonymis, quam in synonymis: de siue obiectio a lata sit ab aduersario, sitio

nodum iit allata. Vcrbi gratia, sit proponatur omnem canem latrare obiici poterunt canis caelcstis & Canis piscis, qui non latrant: coangusto diu' igitur propositio,& dicatur Onancm ca-nzm terrestrem scit quadrupedem latrare: sic obicctio Vitabitur. Rursus ne dicatur, omne animal respuat, scd, omne animai D mone praeditum res ira i ii3 ' Arguendum est potius categorice, quam per deductionein ad impossibile. 3 S.Interrogentur propositiones,contra quas,obiectio, vel nulla est,vel saltem non apparet,sed latet. I Conclusito ne interrogetur, sed cx propositionibus

i 6 v Ne inxerrogetur quid sit, vel quot modis dicatur, sed an sit hoc, an tot modis dicatur. Quod si respondens negarit

200쪽

garit esse hoc,vel tot modis dici; tunc licebit cum ita interrogare.quid igitur cit vel, quot modis dicitur

L' I. Prima principia: quia non possunt probari pera Ita, sed tantum definitione innotescunt. II. Vltimae con elusiones: quia multa sunt prohanda, priusquam ad cas per- vcniatur. III. Quae sunt proxima primis principiis,quia pauCae rationes de lus suppetunt. IV. Definitio, cuius nominAVtrum viro an mu itis modis dicantur, de virum simpliciter, an metaphorice accipiantur non constat.

blema dissiculter impugnatur, hae sunt I. Quia res defini tionc eger. u. Homonymia. III. Metaphora. IV. Quia problema est propinquum primis principiis. V. Quia causa dissiculi tis obscura est. ΣΟ Γ Definitione maxime egent principia,& quae Principiis proxima sunt. zi Propositio probabilis a disserentibus concedenda

est, non habita rationc an iit notior conclusione: hoc enim 'tantum in scientiis spectatur.

TRACTAT Vs II. lDe responsione.

CAP. IV.

De officio laterrogantis,se resso eum. Fficium opponentis est, cx iis, quae thesim Consc-Cap. α quuntur,respondcntem cogere ut thesi absurdiora Con C lat. Dificium respondentis cst, ab ciusmodi absurditata bus sibi cauere.

SEARCH

MENU NAVIGATION