Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

341쪽

L I B. l. 329

persectum: quia tres dimensiones continet. Vniuersum autem non solii in hac ratione omnibus corporibus communi

perfectum est,sed etiam ratione quadam speciali & sibi propria, quia Omnia complectitur,ta nihil extra ipsum est. C A p. II. Secunda corporis naturatas aeuisito in simplex, se compositum se

simplici, sebaeivisio.

H Mne corpus naturale secundum locum moueri Capa. potest. Motus autem localis aut est simplex, aut mixtus Simplex diuiditur in rectum M orbicularem. Rectus sub diuiditur in adscensum , de descensium. Orbicularis cst . 'circa medium: adscensus a medio: descensus est ad medium. Mixtus, ex recto de orbiculari constat,ut animalium incessus. ia Medij appellatione significat Aristoteles contrum mundi: quoniam omnes orbes coelestes concentricos

esse putat, ut ab astrologis tum temporis ponebantur. Hipparchus autem &Ptolemaeus cpicyclbrum de eccentricorum orbium auctores,Aristotele posteriores sunt. l3 Cum omne corpus naturale aut sit simplex, aut compositum, ut diuisi axio. Σ: simplici corpori conuenit simplex motus,composito mixtus. Quamquam hoc quoque ratione clementi praedominantis simplici motu ferri potest. Exempli gratia sicut terra,quae est si inplex elemetum, deo sum tendit, ita etiam lapis, quia in eo terra prae dominatur, deorsum fertur item bos ex alto cadens descendit, quia est animal terrestre: sed quatenus est animal, hac atque illac in- . . Cedit,qui quidem motus cst mixtus. i Quoniam igitur motus orbicularis cst simplex,necesse est ut alicui simplici corpori secundum naturam con' ista Cniat. hoc autem non est unum ex quatuor clementis: quia unius simplicis corporis unus est naturalis motus. quocirca Cum haec singula proprios dc naturales motus habeant, ad scensum, vel descensum: certh in orbem praeter naturam se runtur. Oportet igitur esse quintum simplex corpus, quod orbiculari motu cieatur, nempe coelum.

is Itaque primus de persectinimus motus, id est, in

342쪽

orbem conuerso, s. Phys cap. IJ. conuenit primo & perse diissimo corpori,id est,coelo. CAp. III. Corpus Hud, quod in orbem fertur,a quatuor elementis diuingui,

cum quia nec est graue nec leue um etiam quia omnis Milonis prater motum orbicularem expers est. Cap.3. Is Z Vm graue definiatur, quod sua natura deorsum fertur: leue, quod natura seorsum fertur: grauissimum,quod sub omnibus collocatur quae deorsum scrutatur: leuissimum,quod super omnia eminet,quae sursum tendunt: nccesse est,ut quicquid descendit vel adice dit, aut grauitatis aut leuitatis aut utriusque sit particeps: ut ignis est leuissimus:terra est grauissima: medium locum tenent aer dc aqua. nam aer respectu ignis est grauis, respectu aquae dc terrae est leuis.similiter aqua,si cum igne vel acre conferatur, estgra uis.si cum terra,est leuis.

i At quintum illud corpus,quod in orbem serri dixi,id est corpus coeleste, neque graue est ncque leue, quia sursum aut deorsum ferri nequit, neque fiscundum naturam, quia naturaliter in orbem mouetur, duo ucro naturales motus unius simplicis corporis esse non possunt: nequc praeter naturam: quia cum adscensus Sc descensus sint motus coh-trarij:si coelum praeter naturam descenderet, secundum n turam adscenderet:& contra,si prςter naturam adsccnderct, secundum naturam descenderet.

i8 Quod nunc de coelo dixi,tam de singulis Cocli partibus,quam de toto coelo intelligi volo : quia in simplicibus& similarium partium corporibus eadem est ratio totius M' partium, ut terrae Zc glebae, necnon ignis S scintillae. i' 'I Praeterea quintum illud corpus non est ortui Minteritui obnoxium: quia sici in motui orbiculari non est motus Vllus contrarius t cap. . ostendam, ita ipsi corpori, quod . in Orbem mouetur, nihil est contrariam: omnis autem g

neratio & interitus inter duo contraria iid est, inter pri uantia) spectatur, vi primo libro Physico expositum luit. Quocirca putat Aristoteles coelum csic aeternum , ne Chabcrc

343쪽

habere principium temporis, ideύque vocari aethera, πῶμῖν hia quia sempiterno motu ci crur: nempe quia non nouit aliud ortus genus, quam per generationem ex subiecto Mcontrario .sed sacrae literae docent coelum ex nihilo 1 Deo creatum fuisse initio temporis, ut notaui . s. Phys .axio . . Sive autem quis cu Aristotele putet aethera dici e maiau ων, perpetuo cursu,sive cu alijs ἀπι- aut imisu, quod est incendere M fulgere, cum co non contendam. Nam coelum semper moueri recte dicitur , non quia sit aeternum, sed quia numquam quiescit. non igitur coelum semper est, sed semper mouetur, id cst, non potest esse coelum quin mo

ueatur.

2o Insuper nec augetur,nec minuitur: quia ubi non est ortus δί interitus,ibi nec auam est, nec deminutio. animal enim augetur, dum alimentum conuertitur in carnem Msanguinem, ita ut panis sexempli gratiaὶintereat, oc caro gignatur1i 's Praeterea non variatur: alioquin etiam augeretur, ac deminueretur. nam omnis variatio pertinet ad tertiam

speciem qualitatis, id est, ad passionem seu patibilem qualitatem,Vt probatum fuit lib. 7. Phys cap. 4. secundum quam quicquid variatur, etiam augetur ac deminuitur, ut anima Ita,plantae, dc clementa. Haec intellige de variatione, quam Vocant corruptiuam. nam perfectiva reperitur etiam in cor poribus coelestibus,ut cum Luna illustratur a Sole. 11 Non est igitur mirum, omnes tam Graecos quam Barbaros supremum illud corpus , quia est immortale, vocasse domicilium Deorum immortalium. Nam 5c nos Deum inuocamus qui est in coelis, dc Propheta Psalm. 2. ait Deum habitare in coelis : non qubd coelis concludatur. vel circumscribatur, vel definiatur, cum sit essentiae M vise

tutis infinitae, sed quia ibi potissimum virtus M effectus eius

apparent. .

De corporum plicium numer . 23 DRaeter quatuor elementa, M. corpus quod in or

I bem vertitur, non potest esse aliud corpus simplera

344쪽

quia cum omne simplex corpus simplici motu cieatur, Cumque simplex motus vel sit a medio, vel ad medium, vel circa medium,certe quod a medio mouetur,est aer,vel ignis: quod ad medium,est aqua,aut terra: quod circa medium, est CC lum. Haec est Aristotelis ratio existimantis omne corpus moueri .nOS .Physsaxio. 28. docuimus sit pra coelum mobile

esse aliud coelum immobile, beatorum sedem. quod cum immobile sit, sine dubio differt ab eo quod perpetuo in Osebem motu cietur. CAP. V. orbiculari motui nudum motum esse contrarium.1 Otus circularis de motus rectus non sunt contrat V Irij: quoniam motui recto alius motus rectus cst contrarius, Ut adscensui descensus: uni autem unum est

contrarium.

13 Vt motus contrari j sint, non sum cit in linea circumd via terminos esse contrarios, ut alterum motum esse ab A ad B,alterum a B ad A. quoniam ita contingeret uni motui multos esse contrarios, quia inter A de B possunt esse multae lineae circumductis, etsi una tantum recta esse potest, ut in sc luenti exemplo. Si dicas motui ab A ad B contrarium esse motum a B ad A: uni illi motui ab A ad B,erunt multi motus contrarij, veluti

ad A,ut primus erat ab A ad B. hoc autem absurdum est,multos motus csse uni contrarios. Immo nec motus super arcu eiusdem semicirculi ab A ad B M a B ad A,ut motus ACB,& motus BCA, contra' rij diei debent: quoniam contrarietas sumitur . ex maxima distantia,Catcg.c. s. partic. 24. distantia verit silmitur secundum lineam rcctam. 27

345쪽

- 1 Item motus super arcu duorum semicirculorum eiusdem circuli non sunt contrari, Ut motus ABC, & motus CDA: cum ob supra dictam rationem,quia distantia sumitur ex linea recta,AC, non ex illis circumductis,A B C, C D A

tum etiam quia hi motus sunt continui , contrarij vero motus,continui esse nequeunt.8. Phys cap. II. - talia ABC, motus ABCA, & motas ACBA,

non sunt contrarij, quia utrique sint ab codem ad idem, id est,ab A ad A.

Item physice hi motus senu esse non possunt:quia veru imest mobile, I plura mobilia. Si die tur unum esse mobile,v-nus horum motuu sufficit, alter est superuacuus. Si veris duo sint mobilia , aut habent aequalem virtutem, & se inuicem impedient:aut inaequalem, & maior virtus obstabit minori, adeo ut alicrum ex his mobilibus minori virtute praeditum moueri non possit,proinde frustra sit. absurdum vero est, aliquid in rerum natura frustra esse: quψ Dcus & natura nihil frustra faciunt.

346쪽

DL COLLO

C A p. VI. Coum quod in orbem mouetur Unitum esse ηρ' pse. C p TEque corpus ii mplex, neque compositum Potest esse infinitum: ergo nullum corpus est infinitum. Quod nullum corpus simplex sit infinitum, sic probo: quia

omne corpus simplex aut in orbem mouetur circa centrum

mundi,aut , centro,aut ad centrum,ut supra expositum fuit haec autem esse finita, mox ostendam. Vnde patebit etiam corpus compositum csse finitum : quia quod ex finito componitur,necessario finitum est. 3o Corpus,quod in orbem sertur, id cst coelum, infinitum esse non posse, probatur multis rationibus. Primo si infinitum esset, etiam lineae a centro ductae , ab altera parte essent infinitae, ut linea AB esset infinita a parte B, &linea

Α C esset infinita a parte Cruentrum enim est A. B CQuoniam igitur qub magis hae lineae a centro recedunt, ebmaius est inter eas interuallum,& in infinitum a centro abeunt:infinitum quoque erit inter cas interuallum. atque hoc interuallum pertrasibitur, si corpus infinitum in orbem vertatur. sed impossibile est,spatium infinitum pertransiri: ergo impossibile est, corpus infinitu in orbem moueri.Secundo,simudus sit infinitus:a centro eius A imaginemur linea ABC, infinita ex parto C,quae motu coeli moueatumdcextra centrualiam lineam DD,infinitam ab utram parte, M immobilem

347쪽

LIB. I. m

Quoniam igitur coelum finito tempore,id est, quatuor & viginti horis totum spatium conficit: necesse est etiam partem huius ni tis qua linea ABC secat lineam DD, finito tempore fieri. e it igitur principium temporis,quo linea ABC secat lineam D,consequenter crit principium in magnitudinibus sese secantibus contra hypothesim, qua supponebantur esse infinitae.Tertio, iacto hoc fundamento, quod si duς lineς sint,

altera finita,altera infinita,idemque motus vel alterutri' vel utriusque consideretur,eodem tempore haec illam,& illa hac pertransit, hoc inquam fundamento iacto, imaginemur in mundo circulii cuiusuis finitae magnitudinis. hunc circulum coelum pertransibit di . horis: consequentcr hic finitus circulus infinitum coelum eodem tempore, id est et . horis perritransibit: quod tamen esse impossibile probatum fuit f. Phys.

cap. l I. parti c. 7. Quarto, quicquid termino vel terminis comprehenditur, est finitum:atqui omnis circulus termino,id est circumferentia comprehenditur: ergo omnis circulus est finitus. simili ratione omnis sphaera finita est. sphaera igitur coelestis est finita:& quod circulo mouetur,est finitus Quint imaginemur in mundo lineam AB ab utraque parte infini tam,transeuntem per centrum C:& aliam lineam D E, aeque infinitam,quae priorem ad angulos rectos seect in puncto F: de tertiam lineam CH, infinitam ex parte H, quae secet I neam DE in puncto G,de motu coeli cieatur.

Profecto linea CH numquam pertransbit lineam DE , cor

sequenter coelum non perficiet motum circularem quia necesse est ut linea CG, id cst a centro usque ad punctum sectionis, finita sit: proinde necesse cst ut semper aliquid remancat ultra G , quod nondum attigit lineam D E, squi dem ultra G protenditiinea CH in infinitum. Sexto, quia

348쪽

Cap. 6

finitum est tempus,quo coelum voluitur:etiam spatium,quod conficitur, est finitum , Phys. lib. 6.cap. V. partic. S.huic autem spatio coelum est aequale. ergo coelum est finitum. Ostendi. corpus quod in orbem vcrtitur,non esse infinitum.

C A p. VII. Corpus,quod ad medium,vel a medio fertur,infinitum esse non posse.

3i Z orpus, quod recto motu ad ccntrum, vel a Centro is fertur infinitum csse non posse, probatur duabus rationibus. Primo,quia locus in rus cst finitus, quippe qui centro terminaturietiam superuin, qui hisce duobus extremis continctur ac terminatur, finitos esse oportet: cons qucnter etiam corpor quae his locis continentur,finita sunt. Sccundo,si corpus graue aut leue citet infinitum, etiam grauitas aut leuitas cssct infinita .quandoquidem corporis infiniti pondus sinitum esse non potest,ut sequenti axiomate o stendam : atqui grauitas 5 leuitas infinitae esse nequeunt, ut probabo ax. 3. ergo corpus quod graue aut icue est,infinitum esse ncquit.

31 Corporis infiniti pondus non esse sinitum probatur per deductioncm ad tres absurditates. Primo totum infinitum pars eius finita eiusdem essent ponderis. Nam si cor poris infiniti pondus sit finitum, sit exempli gratia) viginti librarum: δί ex eo sumatur pars aliqua: quae cum sine dubio sit minoris ponderis, sit exempli causa) quinque librarum.

deinde haec pars augeatur. sic augebitur etiam citis pondus. SI quia totum, quod est infinitum, numquam consumitur,cius pars pro libitu augeri poterit. augeatur ergo, donec fiatro.librarum ita haec pars aucta erit eiusdem ponderis, cuius est ipsum totum infinitum Secundo,si cadem pars magis augeatur,pondus cius excedet viginti libras. ita pars aucta in toris erit ponderis,quam totum infinitum.Tertio, quia finitum 5c infinitum sunt inaequalia,crat autem prima absurditas,ad quam deduxi,idem csse pondus finiti 55 infiniti: certe idem crit pondus magnitudinem inaequalium,licet eiusdem

generis.

33 Infinitam grauitatem csse non posse probatur per dς ductionem ad absurditatem,nam qnb res est grauiorieo br uiori tempore descendit, ita ut lecundum proportione in

349쪽

augeatur pondus, dc minuatur tempus: puta res duplo grauior, dimidia parte icmporis idem spatium descendendo conficit. verbi gratia, si plumbum est duplo grauius lapide. di lapis duabus horis descendit, plumbum una hora descen

det. Quare si res aliqua habeat pondus infinitum: certe qua tenus cst grauis,descendet: dc quatenus nullam proportio nem habet erga rem ponderis finiti, quia ncc duplo,nec tri plo, nec quadruplo, nec ulla alia ratione grauior dici potest moueri non poterit.

CAP. VIII. Nissium corpus esse infinitum. 3 Ion solum simplicia corpora sunt finita, ut supra I N demonstraui: sed in uniuersum necessc est omne

Corpus ac totum mundum csic finitum. quod multis rationibus euincam. Primo omne corpus constat vel ex partibus Cap. . similaribus,Vt ignis acr,caro, sanguis, vel dissimilaribus,ut animal,& planta. Si ex partibus dissimilaribus constat: aut hae partes numero finitae sunt,aut infinitae.Tribus igitur modis poni infinitum potest, id est,uel constans cx partibus dis. si initaribus infinitis, vel ex partibus dissimilaribus finitis vel cx partibus similaribus: quos omnes modos refutabo. Infi nitae partes distinitarcs esse non post int: quia cum omnC

corpus naturale habeat proprium motum,oporteret infinita esse motuum genera, quorum singula lingularium partium

dissimilarium propria esset: quod est impossibilc. supra nam que ostendi tria tantum csse simplicis motus genera, a me dio .ad medium,Sc circa medium. Quod si numerus partium dissimilarium finitus sit: certe totum finitum cssicient:aut a liqua ipsarum infinitae magnitudinis erit: quod tamen csse impossibile, superiori capite ex eo docui, quod nec infinita grauitas,aut leuitas,nec infinitus locus csse potest. Denique si dicatur totum infinitum constare ex partibus similaribus: Certe aut a medio mouebitur,aut ad medium, aut circa in dium .atqui nullo ex his motibus moueri posse constat ex superiori capite. non potest igitur poni infinitum constans cxpartibus similaribus. de antea ostendi non posse constare ex

partibus dissimilaribus. quare nullo modo poni potest. Sc-

350쪽

cundo, nullum corpus infinitum potest habere vim a n divel patiendi,vel utraque: omne autem corpus naturale hanc,, vel illam, vcl utramque vim habet: ergo nullum corpus naturale est infinitum. Minor propositio manifcsta cst. Maior. probatur: quia si infinitum ageret,seu pateretumid vel sinito, vel infinito tempore contingeret: quorum neutrum dici potest. Nam infinito tempore nihil fit: cum omnis actio dc Omnis passio terminentur, ac finiantur terminis a quo dc ad quem. Finitum vero tempus rebus finitis conuenit: pro indu non conuenit infinitis: alioquin eadem ratio csset finiti de infiniti.Tertib,infinitum moueri non potest,nec in orbem, quia hic motus est circa medium, in infinito autem me dium non estuaec motu recto, quia requirerct duo loca infinita, Vnum a quo, alterum ad quem moueretur, & praetcrea essent duae res infinitae,altera mouens, altera quae mouetur: quandoquidem infinitum non potest a finito moueri, cum longe minor sit virtus finiti quam infiniti. Quarto,infinitu In moueri non potest,nec a se, ia esset infinitum animal, nec ab alio infinito,quia non tanta est vis finiti,ut nupciri me dixi: nec ab alio finito,quia duo infinita esse non possunt. 3s obiiciet aliquis superiora argumenta valcrc contra infinitum continuum : sed nihilominus esse posse continuum inani seiunctum de interceptum, ut existimarunt Democritus M L cucippus, qui posueriant infinita .rpuscula ciusdem naturae, diuersarum autem figurarum, per infinitum inane agitata. ergo hanc quoque sententiam expli' damus. primb, cum haec corpuscula sint eiusdem natura , Vnum habeant naturalem motum necesse est. quocirca aut e Tunt Omnia graui aut omnia leuia: nec in rebus tam grati

ias quam leuitas inerit.Secundo,si essent grauia aut leuia: es set aliquod medium in vitiaerso,ad quod tenderet,vel a quo recederent: sed medium in infinito inani esse non potest. Τerti b, cum in infinito inani nec sit superum, nec inferum, nec medium, consequenter nullus est motus localis,quia omnis motus localis per has loci differentias dcfinitur. Quam tb, qui locus alicui rei, ut igni, est naturalis, alij, Vt terrae, est

praeter naturam: ergo non sunt omnia eiusdem naturae, nec

omnia grauia,Vel omnia lauia.

SEARCH

MENU NAVIGATION