Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

stellae fixae non semper aeque inter se distarent: atqui dist tia stellarum fixarum semper est eadem : ergo inaequabiliatas in motu partium primi mobilis nulla est. Quod si totuinaequabi iter mouerctur, aliquando remitteretur: quod argueret quandam imbecillitatem: imbecillitas autem in primo mouente primo mobili esse non potest. i: C A r. v I I. Aura eius esse niturae δε ius est corpus,in quosunt a. iCap.7., 23 Tellae in caelo, in quo insunt, non natura disse O runt, sed tantum densitate dc paritate. nam cor pus stellae est densius,qu1m aliarum coeli partium. Σι Calor Sc lumen a stellis fit, non quia sint igneae, sed quia motu earum, praesertim Solis, aer atteritur& fria tur. Adeo namquc motus calore efficit,ut sagittaru emssarii plumbum propter vehementiam motus liquescat: undet' non est dubitandum etiam acrem,qui circa sagittas est,c te fieri ignescere.Non tamen ut sagitta mota acremoca'. nefaciens, vicissim ab co calefitrita stellae ab aere, quem suo motu calefaciunt,inuicem calefiunt: non solum quia non sunt capacii caloris sed etiam quia mouentur in corpora coelesti,non ita acre, ut sagittae.

CA P. VIII.

'- ira non proprio sed orbium motu cieri iCap. ῖ- 1s Α Stra non proprio motu, sed coeli conuertione H moueri probatur. Primo ex eo quod stellς,quq sunt in octaua spaera,semper intor se ςquc distant: nempe quia illius sphaerae, in qua fixae sunt,iratione movcntur. Se cundo quia stellae sunt globosae, neque in se Vertiatur, Ut apparet ex facie Lunq, qu semper cadem apparet: proindς

inwe volutitur, quia non i ilunt volui, quin conuertantur.

Tertio quia si r ogredi pςrsu deberent, Natutura eis inrstrumenta eiu odi motus dedisset, non min is quam antrid quia si pxogredi per se deberent, Natutura eis in

res in se vertitur,aptissima id progressum verti ineptissima est: pros o hiaeqngur i tam coel9, Vt in gyrum vertatur, quam astris ut per se non progrediantur,maxime conuenit.

362쪽

ia An corporum caelestium motus sonum se ' harm

. Oelinium corporum conuersio ex sentctia Pytha- Cap.9. iagoreorum maximum & harmonicum sonum edit: sed a nobis no exauditu quia est continuusmec potest ex

opposito silentio dignosci: qua ratione aiunt Nili cadentis strepitii in perpetuu ab iis qui prope cataractas eius habitat non exaudiri.Sed haec Pythagorae sententia ab Aristotele refutatur: quia si ut Pythagoras putat) tantus csset coelestium sphaeraru sonus, quantus carum magnitudini S velocitati convenit: protecto haec inferiora confringeret, sicutis

videmus tonitrui vci fulminis sono lapides aliaque validissima corpora scindi. s 18 Aristoteles igitur ait corpora coelestia suo rotatu nullum sonum edcre.Primo quia nullus sonus percipitur, nec auditu, nec diruptione seu scissione corporum inseriorum. Secundo quia cum astra per se non moueantur,ut iam ostendimus, motus corti fit absque ictu, proinde absque sono,quandoquidem sonus sitne ictu nunquam fit.Tertio quia diuinae bonitati conuenit eiusmodi motum coelestibus corporibus tribuere,quo haec inferiora construentur

non corrumpantur,id est,motum absque sono. C A P. X.

De orbium caelestium ordine, σ motus celeritate i vel raraetate

coelestium sphaerarum ab astrologis petendus C p io. est Aristotelis aetate summi astrologi Calippus de

Eudoxus octo spaeras constituebant: primam seu supremasein qua sunt stellae fixae, secudi Saturni, tertiam Iouis,qua tam Martis, quintam Morcurii, sextam Veneris Aptimam Solis, octaua & infimam Lunae. quain dispositionem probat Plato in Timaeo, dc Aristoteles cap.r de Mudo.Ptolomaeus autem post Hipparchum nouem sphaeras constituit hoc ordine,primum mobile stellis vacuum,octauam sphaerant, in qua sunt stellae fixae, Saturnum, Iouem,Martem,Solem, Vcncrem, lcrcuriu,Lunam. Alplion sini adiiciunt decimam spha a,quam Vocam primum mobile cui sit biiciunt.

363쪽

Cap. II.

nona :m l, arduae stellis ι ri ι m : si l his rcliquas clocant, non aliter quam Ptolomaeus. Nouissimh Copernicus Solem incentro mundi constituit immobilem,ei Venerem &Me curium circundat, supra Venerem ponit orbem magnum, terram cum aliis elemcntis & Luna, complectente: reliquis Ioca 1 veteribus attributa relinquit. Huius ordinis primus auctor fu isse crediturAristarchus Samius annis ante Ptes

mςu quadringctis. Zabarella prςceptor meus, qui simul fuit summus philosophus M summus astrologias,octo tantum sphaeras pone das esse ccsebat Me contra principia Aristot ii, detur sphaera sine stella, i inseruiat: sic tamen,ut quemadmodum planetis, ita cciam octauae sphaerae plures orbes

tribucret.

3o Aristoteles ait, quia octaua sphaera,qua ip se habet

pro primo mobili,abortu ad occasum ino actur, septem au tem planetae in oppositu proprio motu seruntur ab occasu ad ortum:idcirco 'tia, inferior N a primo mobili remotior quisque est, ed celerius cum seo motu cieri. Secundum astrologorum sententiam hoc tempore probatam, decimasphaera,quae in primsi mobile,motu suum abortu ad occasu perficit horis 26. Nonas aera ab ortu ad occasum super ecliptica N polis Zodiaci cursum suum annis triginta sex millibus vel secundu Alphon sinos 49coo conscit. Octauae sphaerae motus proprius,qui Vocatur motus trepidationis, seu motus accessus M recessus,fit 1 septentrione in meridie super duos circulos,quorum poli fimi initia arietis &librae: perficitur autem spatio septem millium annorum.Saturnus ferme trigenta annis voluitur. Iupiter duodecim. Mars duobus. Sol trecentis sexaginta quinque diebus,dc sex ferE h os.Venus M Mercurius pene eodem tempore ac Sol. naviginti septem diebus, octo horis. CAP. XI.

3i A Strorum figura globosam esse probatur. PrimN9 1 quia per se mouentur,atque haec figura maxime conuenit eiusmodi corpori, quod per se mouetur, ut dictu est axio.a6. Secunta, quia qualis est Luna, talessunt stellae. Lunam

364쪽

Lunam autem esse globosam patet tum ex augmento 5 decremento luminis,quod in ea paulatim fiet, tum ex Solis eclipsi, quae fit ob Lunae oppositionem. C A p. X I I.

Cur non om ves inferiores siessae paucioribus missas moueantur,

qua superiores. ct cur in octava phaera ni multeste ne, infingulo iv erioribis si uia.

31 Vatuor sunt rerum gradus. Fincita enim Mopti-Cap. I 2. imum aut in se liabent. aut uno pluribusve amorib. assequuntur,aut assequi no possitnt. In primo gradu est Deus: in secundo octaua sphaera, quae secundum Aristotclcm est primum mobile: in tertio inferiores sphaerae: in quarto terra. ' 33 ' In primo mobili sunt multae stellae: in singulis inferioribus singulae:vt multitudo stellarum cum unitate motuS,& unitas stellae cum multitudine motuum coniungcrctur. nam primum mobile multas stellas deserens,vno motu valuitur: singulae inferiores sphaerae, quae singulis planetis inseruiunt, multis motibus cientur.

i . CAP. XIII.

ι Velerum sententiae de terrae loco,quiete,d Aura. 3 Esitu seu loco terrς daae sunt opiniones .Plerique Cap. 73.1 eam collocant in medio seu centro mundi. μthagorei eam ponunt extra centrum , vix nouissime Co- pernicus. 3s De motu vel quiete terrae tres sunt opiniones. Prima plerorumque, terram quiescere. Secunda Pythagoreo rum duas veIplures csse terras , quae mouentur, quasi quae dam astra circa medium:quamuis aliae terrae non appar ant,

quia haec terra nostro aspectui obstat. Similis est opinio Co- pernici,nisi qubd unam terram ponit. Tertia est opinio Platonis in Timaeo,terram in medio conuerti. 36 De figura terr duae sunt opiniones. Vna, terram es.se globosam. Altera,terram esse planam instar tympani. 37 Qui terram quiescere censent, varias huius quietis causas afferiit. Primo secundu Xenophane no potest ulterius descedere,quia deorsu versus infinita est. Secudo exa haletis

365쪽

. sentcntia aquis sustinetur: quasi aeque possit aquis sustineri,ac

ligna:& quasi absurdum non sit, clementum leuius grauioci subiici,id est,aquam terrς.Tcrtio secundum Anaximenem: Anaxagoram ,& Diogenem non rotunda, sed lata, SI aere sustinetur, quia aer compressus non potest alio migrare, at que ita terrae descendenti locum dare. Quarto secundum Empedoclem velocissima coeli conuersio efficit,ut terra stet, quemadmodum videmus cyatho celeriter conuerso aquam non effundi. Quinto cudum Anaximandrum terra in in dio quiescit,quia eodem modo se habot ad omnes partes mundi:vnde cum nulla sit ratio,cur magis ad unam quam ad aliam partem seratur,immobilis permanet: quemamodum si quis aeque esuriat & sitiat: atque codem lcmporc alibi vi deat cibum,alibi potum,ad neutrum accurret: M si capillusaeque cxtendatur,numquam frangetur, quia nulla est ratio cur magis in Una quam in alia parte frangatur.

C A P. XIV.

Terram in m do quiescere. Cap. I . 38 HI Erram in medio in udo quic ere, sic probatur. Pr

I mo si mouerctur a medio,vel circa mediit, hic motus esset violentus: ergo no cisci diuturnus. Consc lucti a patet.Antccc dens probaturiquia tCrra non potest habere duos minus naturales: atqui natura fertur ad medium: vidcinus Gnim ch ferri partes terr ,idem autem est motus totius terrae,& partium eius, quia costat ex partibus similaribus,ergo natura non mouetur . a medio et circa medium. Secundo si ter ra in orbem verrerctur, pluribus motibus moueretur, id cst,

uno proprio M per se,altero, quo raperetur a primo mobili: hoc enim accipit Omnibus corporibus,quq sub primo mobili orbiculariter mouentur quod si terrae acciderct, stellae fixae non orirentur es occiderent semper ab cadem parte: cuius oppositum apparet: semper c nim ab eadem parte occsdunt. Tertio pondera,quae sursum in directum projiciuntur, rccta cadunt in eundem locum a quo sunt proiecta: quod non

eueniret,si terrae globus moueretur. Quarto terra naturaliter mouetur ad medium: ergo naturaliter ibi quiescit. quo enim aliquid natura fertur bidem natura quiescit. sup.lib. I. cap. 9.partic.

366쪽

L I B. II. 3 s

parti c. 2. Quinto eadem sententia probatur auctoritate.Nam mathematici hoc docent. Adde auctoritatem Prophetae, qui Psal. io . ait, Fundauit te rana super bases suas, ne moueatur in seculum Ascculum. C A P. XV. Terram globosam esse,ac parua ι cum inru conferatur.3ν erram csse rotundam Sc globosam, ita probatur. I Primo omnes eius partes aeque tendunt ad me dium , adeo ut minores partes a maioribus compellantur de comprimantur. sic igitur fit globus,cuius centrum est cen trum mundi. Secundo pondera non descendunt per lineas. aequid istantes,faciunt tamen angulos similes,id est rectos ad circumserentiam. quod non contingeret,nisi terra esset globosa ut in sequenti figura apparet.

Nam pondera B GD tendunt ad centrum A: lineae autem A B, A C,S A D,non sunt aequid istantes,quia concurrunt in puncto A: sed faciunt angulos ad circumferentiam BCD rectos.Tertio in Lunae eclipsi,quam terrae umbra facit, linea seiungens partem Lunς lucidam ab opaca,semper est curua: quod indicat terram esse globosam. Quarib progredient

bus septentrionem aut meridiem versus, horigon mutatur,& aliae stellae de fixis loquor apparcre incipiunt, aliae occultatum quod no accideret,nisi terra esset globosa.Quinto pr babilis est sententia eorum, qui dicut locu , qui est in extremo occidete ad colunas Herculis, coniungi cum Indica regione orietati,adeo ut oceanus ad colunas Herculis 6c mare Indicii sint unum mare: propterea quod elephati utrobiquet similiter nascuntur. haec igitur eoniunctio partis orietatis cu '

367쪽

occidentali arguit terram esse rotundam. Sexto mathematici in orbcm progrediuntur supputantes magnitudinem terrae: quorum nonnulli teste Aristotcle ambitum terrae defini-uerunt quadringentis stadiorum millibus: Macrobius libr.i. de somno Scipionis,ducetis quinquaginta duobus millibus: Eratosthenes ducentis quinquaginta millibus : Posidonius ducentis quadraginta millibus, referente Cicomede lib. i. c. vlt. Plinius lib.2. cap. vlt. vel ducentis quinquaginta duobus Rillibus,vel ducentis quinquaginta quinque millibus: namVtroque modo legitur: Ptolemaeus centum octoginta millibus. Tria postrema argumenta non solum ostendunt terram esse sphaericam,sed etiam paruam,si cum astris Conscratur. Ο Si quis obiiciat terram non osse rotundam propicrmaris cauitates,& montium fastigia,Clcomedes lib. I. c. vlt. respondet haec adeo esse exigua, ut minus rotunditati terrae ossiciant quam puluisculus in pila insulens obstet ipsius pilae rotunditati ctenim nec mons cst ullus cditior, nec mare altius quindecim stadiis: quae duo sit coniungantur,essici ci triginta stadia: triginta vero stadia ad dictam tcrrae magnitudinem non habent rationem ullam. Alij respondo ni terram Vna cum aquis globum es ccre. Plinius lib. 2. cap. scribit non esse absolutam orbis terrae sormam in tanta montium excelsitato, tanta corporum planicie: sed amplexum cius, si capita linearum comprehendantur ambitu figuram absoluti orbis cmcerc. Aristotelis sententia est, terram esse natura sph aericam,ut superiores rationes cuincunt ex a Ccidenti Vcro.& ob causas violentas essici montium tumores,& vallium concauitates,quae impediunt quominus terra pcrscctam ha

beat globi figuram.

368쪽

DOCTRINAE PERIPATETICAE

LIBER XXVII. CO E L'O TERTIV S.

C A P. I. Transitio. Vcvs E dictum est de coelo : dein- Cap. t. ceps dicendum cst de elementis, dc eo rum generatione atque interitu. CAP. I I. Veterum opiniones de generatione o inseritu. Σ E generatione dc interitu quinc i que sunt Veterum opiniones. Primo Parmenides dc Melissias existim runt nihil gigni,vel interire. in quam opinionem inquiscre, potius ad metaphysicu in pcrtinet, quam ad physicum. Secu lo Hesiodus putauit omnia esse genita : sed ex his alia per- PCtub manere,alia interire.Tertio Heraclitus asseruit opania esse ortui oc interitui obnoxia,prqter prima materiam. Quarto Plato corpora generat c3 superficiebus: .haria enim copo lation per altitudincm facta constituit corpora,igni tribues figura pyramidatem,terre figura sex basium,acr octo balium, aquς decem basium, coelo duodecim basium.Quinto Pythagorei nonnulli corpora ex numeris constare autumant. 3 Sententia .Platonis ab . Aristotele refellitur septem argumentis .Prono. hae sentcntia repugnat doctrinς mathematica M'cu' 1.3 qersatur iis,quat denaostrata sunt 6:Phys. Lap. l. hi, pr atum ibit, ex indiuiduis no componi diuidua. nam sociandum P atonem corpus fix ex superficiebus,super scies ex lineis, lin ea: ex punctis: c0rpus au em est .omni ex parte diuiduum: furiarsicies non est diuidua secundum alti

369쪽

tudincc linea nec secundum altitudine, nec secundum latitudinc in diuisione recipit: punctu nullo modo diuiditur. Tertio puncta omni pondcrc carent,quippe quς sunt indiuidua,& nec rara nec dcnsse,nec dura ncc mollia. ergo si ex his coponantur lineae, dc ex lincis superficies, de ex superficiebus Corpora,haec omnia pondere carcbunt. Quarto secundit hac sentcntiam dabitur corpus, quod ncc crit clementum, nec Compolitum ex clemetis: nempe si corpus aliquod ita com ponatur ex superficiebus,ut nec habeat quinque,nec sex, nec octo, nec acce,nec duodecim bases Quinto,si terra igni grauior cst, quia plures superficies cotincr,ut scriptum cst in Timaeo Platonis,etiam superficies & puncta podus oc grauitate habebunt.Si vero icrra est grauis,& ignis leuis: etiam super

ficies partim crunt graues, non ullae leues.Sexto unumquod quo resoluitur in ea,ex quibus coponitur. Omnia igitur cor

pora in puncta resolui possunt: proinde fieri potest,ut nulla sint corpora, ic tantum sint puncta. Septimo similiter possct

tempus in uniuersum tolli, ita ut manerent sola momenta. 'Sententia Pythagoreorum refutatur hoc argumcto,qubd corpora naturalia pondere aut leuitate praedita sunt .v-nitates vero, ex quibus numeri constant, nec sunt graues, nec leves. C A P. III. Necesse esse,ut simplicibus corporibis Eiquis motis natura competit.

1 ac IEcesse esse ut simplicium corporum sit aliquis mo-IN tus naturalis, sic probatur. Primo clim appareat camoueri:aut naturaliter,aut praeter naturam mouentur. si na

turaliter, motum naturalem habent, quo cientur. si praeternati iram,necesse est ut sit aliquis eorti motus naturalis, praeter quem est hic qui dicitur praeter naturam. si multi sunt

prςtcr natur unus tame est naturalis: quia unuquodque naturaliter uno modo se habet: praeter natura aute multis modis: ut uno modo quis sanus cst, multis modis ςgrot'.Secudo, terra no potest in infinitu descedere: ergo infimo loco naturaliter quiesciti proinde ad eum locum naturaliter mouetur. 6 U Errarunt igitur Democritus δί Leucippus dicctes tomos per infinitum inane ferri,M fortuito earum concursu mundu esse factu nam motu accidentario & violento debetcsse prior alius motus naturalis. M si datur primu movens,dc primus motus,ut probatum est 3. Phus necessc est hunc motum csse natural em. Item

370쪽

L I B. III.

Item errauit Plato, ex cuius sententia,quae in Tim oscripta est,antequam Deus in udum faceret, materia fluctuabat, ita ut clementa inordinate mouerentur. Prim. namque vel mouebantur naturaliter. Vel praetcr naturam. si naturaliter,cerid in co motu, Contra quem dicit Plato, ordo inerat: proinde iam mundus crat, priusquam ortus esset. Si praeter natura,idem dicimus contra Platonem,quod contra Dein critum,& Leucippum,absurde poni motum ante motum n turesc. nam primum moucs,naturaliter mouetur: & primum mobile,naturaliter mouetur.Secundo,cum clementa ita secundum Platonem mouerentur: Vci poterant ex eis per i lem motum fieri hςc que cx clemctis costant,ut caro,& ossa,

vel fieri no poterat. si fieri Totuisse Plato coce dat, cogitur fateri, antequam mundus esset,mundum esse potuisse. Quidni

enim mundus esilit,cum elementa essent,& quae ex clementis constant8Si fieri potuisse Plato neget, sibi contradicit, dcmald vocat motum clementorum inordinatum de incertum quasi quovis modo te merc mouerentur,quandoquidem non poterant ita moueri,ut ex eis fierent ossa,& caro,&c. Tertiovcl unum est mouens, vel multa mouentia, vel infinita. Si v num sit mouens, Vnus quoque extat motus, proinde non in ordinatus. nam Plato in ordinald elementa moueri dixit , quod temere dc casu quodam , alias alio motu cierentur. Si infinita sint mouentia. infiniti crunt motus : quod neque verum est, neque a Platone ponitur Si multa & fi nita mouentia sint, motus crant ordinati. Cur cnim vocentur inordinati ' an quia non tendebant codem omncs 'sed de in ipso mundo alia alio feruntur, ncc propterca Plato hos motus inordinatos appellaret. Quarto Plato ad contradictionem ducitur : quod cnim est inordinatum, cst praeter natu ram: quod vero est diuturnae vcl infinitae durationis, est secundum naturam. hic igitur motus clemctorii ante Inudum genitiam fimul cit naturalis,quia non habet principium, sed in infinitum durauit ante creatum mundum :& cst praeter natura na,quia est inordinatus. 8 Rectius Anaxagoras,Empedocles,& quida alij male ria anto constitutionem mundi ponunt omni motu carente. C A p. IV. se quae a oorpor gra se eo quo do praeter natura moueatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION