- 아카이브

Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

541쪽

DE IVVENTUTE, ET SENECTU

TE: DE VITA, ET MORTE, ET

Vbi sit avimiae nutritiuae o siensitiuae principium

Zω, Ni MA non est corpus,sed cst in corpore , ut . probatum fuit in lib.de Anima. α Vegetativax sensitiva in animali re ide sul,quia animal,quaten' animal viuit,dc est nimal per sensuri ratione aute differunt, quia si omnino ide essent,reciprocaretur,& qucad modum omne senties uiuit ,ita etiam omne vivens sentiret: quod tamen falsum est,quandoquidem plantae non sentiunt,

sed tantum vivunt. a.

3 Tam veg elativa quam sensitiva est in media anim ' lis parte,idcst,in corde,quod est principium vitae de sensus: vcl in eo quod cordi proportione respondet: quaedam enim animalia non habent cor,sed aliquid simile. Id autem pro Cap. 2, batur multis argumentis. I.quia si animal insectum diuidatur,ca pars aliquandiu vivit,in qua est pars animalis media. Cap. . H. Quia quod primum in animali generatur,est cor,itide imque e media seminis parte oritur tam radix quam germen. III. Quia in corde fit perfectissima alimenti concoctio,cuam ibi sanguis purus ab impuro secernatur,x ibidem secundum δῖ - Aristotelem est commune sensorium. IV. Quia natura sem per id facit quod est optimum,inter ca quae fieri possunt:hoc autem est optimum,ut hae iacultates,vegetatiua de lensitiva, medium locum teneant: hic enim locus est praecipuus,M hic

542쪽

DE IV VENTUTE, SENECTUTE, dcc. Π7

vegetatiua optime alimentum perficiet,atque in omnes partes corpori distribuet: sensitiva autem omnibus externissensibus praeerit. CAP. II.

De naturali satire. . --

Vamdiu mimal vivit, naturalem calorem insitum L ahabet.edque destitutum moritur.3 Huius caloris principium est in corde. 6 Calore in aliis partibus extincto,animal viuere potest:at si in corde extinguatur,eo ipso animal interit. - Calor perit duobus modis. I. Marcore, cum a se . ipso pcrit, ut calor naturalis senectute. II. Extinctione proprie dicta, id est, cum a contrario extinguitur, ut morte

8 Vtriusque modi eadem in causa: hςc autem est defectus alimenti, quod in vivente cst humidum vitale. nam Mcum ignis sust catur,ideo extinguitur: luia deficiente resci cratione fit fortior, S statim consumit humidum:quo conisi impio ipse quoque necessario perit. 9 U Opus igitur est refrigeratione, ut calor naturalis

conseruetur.

Io In plantis restigeratio fit ab aere ambiente,& ab , Cap. 6. limento.nam alimentum quoque susceptum refrigerat. ii Nimio frigore calor plantarum extinguiturmimio aestu marcescit hisque de causis planta moritur. iΣ Animalia,quae in aere Vel in aqua degunt, ex acre vel aqua refrigerationem accipiunt: quaedam scilicet per respirationem, alia sine respiratione, ut ex sequentibus intelligetur.

Veteγ- errores de res' ratione. Α Nimalium alia pulmonem habent, alia pulmone C*pς- ri Carcnt: quorum illa necessario, haec nullo modo respirant. i 'Eorum quae pulmonem habent; alia sanguineuiu - habent,ut homo de cetera animalia viuipara, alia exanguem - m

543쪽

s,s DE IVVENTUTE, SENECTUTE, Me.

& fungosit,ut ranae,& reliqua animalia ovi para illa magis gent respiratione,proinde in aqua diu manere non possunt haec autem respiratione minus cgent,idcirco sub aqua diu tius manciat: non tamen sc mpcr ibi manere possunt: sed tandem,si diutius in aqua detineantur, quam eorum natura

ferat, se tacantur. CA P. I V. 'Anaxagorae σ Diogenu de re iratione sententi ea

rum confutans.

Cap. 8. Is Λ Naxagoras S Diogenes existimantcs omnia ani-

Lmalia respirare, quaesiuerunt quomodo pisces r spirent.Secundum Anaxagoram , cum pisces per branchias humorem reddunt, tunc, ne sit in cis aliquid vacui, acrem. trahunt, qui in ipsbrum ore fit ex aqua mota dc calcfacta. Secundum Diogenem Vero pisccs attrahunt acrcm cx aqua ori circumlusa, quoniam in aqua acrem commixtum aesse putat. i5 Hae sententiae refutantur ab Aristotcle sequentibus argumentis. l. Cum respirationas duae. lint partes , in spiratio,& expiratio, id est,aeris attractio,& cmissio:Anaxagoras& Diogenes tantum de inspiratione loquuntur, non de expiratione. Immo haec secundum corum sciatentiam fieri nequit. sic itaque contra eos arguitur: Si pis cs non C. pirant, etiam non inspirant: atqui Vcrum prius: ergo de posterius. Maior propositio patet: quia quaecumque re spiranti

per viccs acrem attrahunt, reddunt.Minor probatur: quias pisces acrem trahunt, cum aquam reddunt, ur inquiunt Diogenes &Anaxagoras, opus est, Vt E contrario acrem reddant,cum aquam trahunt: siquidem contrariorum con

trarij sunt effectus. sed hoc modo aer ingrediens dc aqua

exiens sibi inuicem occurrorent Sc obstarent. Item cum pisces aquam euomunt,tunc quicquid ibi habent,eiaciunt, atque adeo non tantum aquam, sed etiam acrem, si aerem . hauserunt.atqui tunc aiunt cos aerem recipere. ergo si inul& eodem tempore aerem attrahent, & cmittent: quod est C .y. Mur luim, Pisces pulmone carent,& Venitem ori continuum habent. quare si respirarent, aerem in ventrem traherent. idem igitur alia animalia facerent : ide psipis

544쪽

ces facerent extra aquam : quod tamen ita sum est. III. In animalibus respirantibus videmus fieri motum circa vem trem, dum pulmo attollitur,& contrahitur: quoi notum in piscibus non cernimus. IV Cum animalia in aqua suiso cantur:siue sint terrestria,sive ranae, Z alia id genus anima lia, quae vocantur ψας βία tunc bullae in aqua fiunt ob aerem ex huiusmodi animalibus exeuntem. sed huiusmodi bulla: a piscibus non fiunt. V. Si pisces in aqua acrem attraherent, etiam animalia terrestria idem facere possent,proinde in qua vi ucrent. VI. Pisces similitcr respirarent, de viverent in acre,ut in aqua. Ad hoc argumentum Diogenes respondet, pisces in acre mori, quia nimium acris attrabunt. sed cur idem aliis animalibus non contingiti VII. Jnsecta non respirant,quandoquidem in multas partes diuisa vivunt, ut

scolopcndrae. Falsa igitur est Anaxagorae N Diogenis sententia,omnia animalia respirare.

Sententia Democriti de res iratione se eius refutatio. i Emocritus,qui animam & calorem ex atomis ro- Cap. Io. I I tundis constare. 5 multas eiusmodi atomos in

aere versari, vivensque ab aere ambiente comprimi, atque ita atomos extrudi putauit, respirationem necessariam csse dixit ad hoc,ut atomi cx aere attrahantur, quae ipsi animae succurrant ne omnino extrudatur, δί in locum atomorum extrusarum succedant. itaque animal viuere , quamdiu hoc facere potest: mortem autem nihil aliud csic, quam cxtru sionem dictarum atomorum.

i8 Reprehenditur Democritus ab Aristotele. I.

Q ma ex eius principiis non constat,cur necesse sit aliquando mori,nec cur tempus mortis sit incertum. II. Quia non docet, utrum principium respirationis sit internum, an externum. III. Quia acri tribuit contrarios effectus, dum ait acrem comprimere , atque atomos extrudere , δίeundem attrahi per respirationem ne compressione a

tomi cxtrudantur. IV. Quia quod dixit mortem esse

extrusionem atomorum, & animal tunc mori, clim non potest per respirationcm attrahere atomos, non conuenit

545쪽

' , o DE IVVENTUTE SENECTUTE, &c.

animalibus non respirantibus. immo nec respirantibus con uenit: quia aestus tempore maxime egemus respiratione, ut restigeremur,non hyeme,cum gelu maxime vidctur corpora comprimere, M atomos igneas animam constituentes

extrudere.

Dissutatio de ressiratione estntra Platonem. Cap.II. 19 ULato in Timaeo de respiratione animalium terre- I strium loquitur:alia vcla, animalia codemiae,an diuerso,an nullo modo respirent,non dcclarat. Ha o Respirationem autem sic fieri asserit, aer calefactus, per os egrediens, circumfusum acrcm pellit, ita ut, ne detur vacuum , acr hic pulsus, per carnes,quae rarae & for minibus plenae sunt, ingrediatur, Sc in cius acris, qui per os exiuit,locum succedat. ibi Vcro calcfactus, ipse quoque percundem locum, per quem est ingressus, cxit, & acrcm calidum,qui ex ore exierat,intri, repellit. sic vicissitudo respi rationis cst: dc modo acr per os cxit, & per carnes ingrcditur, modd per carnes exit,& per os intrat,instar Euripi. Ei Hanc sententiam Aristotclcs refellit sequenti bus argumentis. I. Hic respirandi modus temere & sine ulla certa ratione fictus est. Il. Hac ratione fit, ut inspiratio sit prior cxpiratione: si quidem vicissitudo est, ut dixi, adeo ut altera sine altera esse non possit: ultimus

autem actus est expiratio, quia morientes expirant, nec post mortem acrem attrahunt: primus igitur actus cst in

piratio, id est, aeris attractio: quod tamen falsum esse ex sequentibus apparebit. III. Plato loquitur de res p ratione, quasi de accidente, cum tamen respiratio ad vitam sit necessaria. IV. Acris ingressus Zc egressus peros apparet. cur igitur per carnes aeque non apparet, si per has quoque ingreditur, & egredit Z V. Male ait acrem cali . dum intrd repelli: quia respiramus captantes restigeratio

nem , non calorem.

546쪽

DE IV VENTUTE, SENECTUTE, &c. I I

CΑp. VII. Resirationem non esse caloria natu ratis alenae gratia. Vidam dixerunt respirationem a natura datam CV, . esse animalibus, ut attracto spiritu calor naturalis alatur,ta quod ex eo spiritu superfluum est,quasi excrementum eiiciatur.

α3 Haec quoque sentcntia falsa est. I. Quia ctiam Gnimalia non respirantia naturalem calorem habent.. II. Quia calor naturalis non alitur spiritu attracto per respirationem , sed alimento concocto. III. Quia animal alia parte capit alimentum, alia eiicit excrementa . spiritum autem attrahit ac reddit per eandem partem,id est, per aspe

ram arteriam.

Empeductas de restiratione sententia eius refutatio. Σ Mpedocles ait venas sanguinem continere, nec Cap. 73. C tam cia sanguine repletas esse. in his venis esse fora mina , pcr quae aer ingredi-cgredi potest, sanguis autem exire non potest. dum igitur sanguis ad interiores partes migrat,acr succedit in eius locum. cum autem sanguis versus cxternas partes mouetur,aer emittitur. sic igitur respirationem ficri censet, ut clepsydris accidit: in quas in aquam demissas aqua ita demum per inferiora foramina ingreditur,si apcrto superiori foramine aer inde exeat:& ex eisdem ex aqua cxtractis ita demum aqua egreditur,si superiori soram in C aperto aer ingrediatur.

Aristoteles Empedocli opponit, I. Quod non , declarat causam finalem respirationis. II. Quod non do cet, an Omnia animalia rcspirent, necne. III Quod climrespiratio spectetur vel per arteriam, Vel per Os seu nares, IEmpedocles tantum de respiratione per nares loquitur, sine qua animal viuere potest: sed ei respirationi,quae praeci sua est,& sine qua animal viuere nequit,id est,ei quς fit per arteriam, sermo Empedoclis accommodari non potest. nam secundum Empedoclis sententiam retrocedente in Venis sanguine, fit compressio, & aer attrahitur: eodem ad

547쪽

Cap. Is

in I E IVVENTUTE, SENECTUTE, dcc.

partes externas procedente, dilatatio fit,& aer redditu L sed contrarium clienire ipse sensus ostcndit. perinde cnim no bis respirantibus accidit, Ut cum folles in stati aerem accipiunt , S compressi cundem rcddunt: nisi quod folles alia parte acrem trahunt,alia reddunt respirantes autem eadem parte spiritum attrahunt,3c emittunt. C A p. I X. Restigerationem omnibus animalibus esse necessariam. p I NTE calor naturalis marcescat, refrigeratio cunctis animalibus est necessaria. C A p. X.Luomodo,o quo organo animalia restigerentur. 27 D Arua S cxanguia animalia, quae exiguum calo I rem habent, fatis ab acre vel aqua ambiente re frigerantur.

18 Omnia insecta sunt exanguia. sed quae ex his sunt

vivaciora,Vt apes ac longit.& brcuit.vitae.axio. 3. his sub se pio transuerso icissum quiddam cst, ut pcr membranulam rosei gerentur. quin immo quae murmur udunt,Vt vespae, M cicadae,sub scpto transuerso acrem insitum habent,cuius admembianam attritu sonum c dunt.

29 Quae pulmonem cum exiguo sanguine sungo sum habent,diu sine respiratione manerc possunt: idcdque sub aquis aliquamdiu degere possunt,utranς,5 testudinum ac serpcntium genera quaedam: sed tandem suffocantur, nisi

ex aquis exeant,dcrespirent. 3o Aquatilia,quae sanguine carent,diutius in acre vi- tacre possunt,quam sanguinea.

Cap. is. Q sanguineum pulmonem habent, ipsius pulmonis de cordis refrigerandi gratia frequenter respirare coguntur: alioqui vehemens calor humorem vitalem sta tim absumit,atque eo absumpto. perit.. 3 Pulmonem habent,quq in se animal concipiulat, necnon Ouipara pennata,Vt ucs,ta corticata, ut testudii cri. R lacerti,dc ser pentes.

548쪽

3; Quae branchias haliciat, aqua accepta refrigerantur, ut pisccs. 34 Nullum autem animal nouimus habens branchlas 3c pcdes praeter cordulum,ut Aristotcles hic scribit, oc lib. . .

de partibus anam. cap. i'. M lib. s. de histor anim. cap. 1.

utrumque est refrigerandi instrumentum : natura vero, quae nihil frustra facit, duobus organis ad cundem effectum non titur. '36 Quamquam h contrario compendii causa unum Or-Cap. I7.ganum ad duos cffectus natura accommodat,ut os ad cibum recipiendum,M ad rcspirandum.

3 Sed ne cibus respirationi noceat:alijs animalibus, ut quadrupedibus & sanguine praeditis, natura ligulam dedit,

quam cpiglotidem vocant,quasi arteriae operculum. in cibo namquc deglutiendo, arteria per cam ligulam clauditur: dc inde cibo in vetrem demisse aperitur. Aues autem x quadrupedes , luae ova parilint,ligula carent,sed in sumendo cibo arteriam constringunt, mox respirandi causa dilatant. 38 Quae branchias habcnt,cibum per Os accipiunt,aqvam per branchias citciunt.cum autCm arteria carcant, nullum cx cibo periculum ipsis immxnci,nisi quaten' aqua cum cibo sumpta ventri nocere potest : quamobrem cibum non 'mandunt sed raptim summaque celeritate in V cntrem trans

mittunt.

39 Ccte, ut delphini & bal nae, pulmonem habent, &Cap. I 8ι per respirationem refrigerantur: aquam igitur suscipiunt, non ut per cam refrigerentur: sed quia clim in aquis cibum , capiant,necesse est aquam una cum cibo influcre. hanc vero aquam per fistulam eiiciunt. Ο omnino tam mollia quam crustata, quae respirant, humorem ideo recipiunt: quia in aqua cibum capiunt, non Ut per eum resti gerentur cumque per certas partes cgerunt, Ut cancri iuxta hirsutas partes per plicaturas,quas Graeci ΠΒ- .7τ υ -.Vocant: saepiae M polypi pcr cauum illud, qRod supra ςm partem,quae caput appellatur,positum est.

549쪽

C A P. X I. . Cur quaedam avtmesis puta nem habeant, et cur respirent,d quom o alia r respirationemalia per boniaiαι restigeremur. EMpedocles ait calidissima csse animalia aquatilia, ide6quo excessum caloris fugientia se contulisis in aquas,ut in loco contrario seruentur. 1 Haec sententia refutatur sequentibus argumentis. I .Absurdii est aquatilia, cum in sicco genita sint,mutatis sedibus se in humorem contulisse: quia pleraque pedibus carent. II. Alia sanguine carent, alia parum sanguinis habent: ergo non sunt animalibus terrestribus calidiora. III. Quod calore adscititio affectum est in loco cotrario, ad mediocri tatem naturalem redigitur:quod vhro natura est calidum, in loco contrario non seruatur,ut Empedocles putat. IV. Sinai li ratione plantae,quia terrestres,proinde siccae sunt, debuis sent in humorem transferri.

malibus sursum dc deorsum mouetur: quo motu animal destitutum moritur.

que piscis in parua dc eadem aqua vivere potest: quoniam aer ille.vel aqua calefit, nec ad refrigerandum amplius

munes sunt:quamquam non codem modo om nia oriuntur & occidunt. 6 Mors diuiditur in violentam,& naturalem.Violentata est,ctim principium interimens aduenit extrinsecus. Naturalis autem est, cuius principium est in ipso uiuente: quia scilic)t certa pars, a qua vita pendet, ita a natura et mmm est,ut non possi t ossicio suo in perpetuum fungi: haec autem pars cst pulmo,ut posterilis exponam. 7 Huius naturalis interitus causa est desectus caloris: calor vero deficit, quia desiciente restigeratione confestim hum

550쪽

DE IVVENTUTE, SENECTUTE, &c. s s

humi dum vitale consumit,3c marcescit: ideo autem refrigeratio naturaliter deficit,quia progressu temporis in animalibus ret pirantibus pulmo, tu piscib. branchiae redduntur magis terreae, dc obdurescunt, adeo ut amplius moueri ne

gii Senes leui de causa moriuntur: quia exiguo calore sunt praediti. 9 's Mors ob senium contingens dolore vacat:quia sine violento affectii euenit.

Jo Quandoque etiam propter morbum fit, Vt pulmo obdurescat, nec amplius restigerare possit: idei; que animai sine dolore interit.

Tur Portus,vita, iuuentasenec ,constans mygbinu. si X TIuentis ortus seu generatio est prima vegctatricis Cap.2 . V animae cum naturali calore coniunctio. D. V Vita cst eius animi; cum dicto calore permansio, seu, Uictae coniunctionis duratio.

3 Iuuentus est primae restigeratricis partis,id cst, pulmonis incrementum. senectus cst ciusdem decrementum. Aκμη seu constans SI adulta vita est iuuentutis Sc senectutis medium. Interitus violentus est naturalis caloris extimstio, vel marcor, cuius ut supra docui ax. 6.ὶ principium est cxtrinsecum. Interitus autem naturalis est eiusde caloris mar cor longitudine temporis eueniens.1 1 Hic in plantis vocatur ariditas, in animalibus mors. 6 's Mors naturalis est dicti caloris marcor ex eo Cuc-niens,qudd refrigeratrix pars, id est, pulmo propter senium restigerare amplius non potest. C A P. X I V. . 'Cur animantia respirantiar,in aqua, isces in aeres 'centur. 17 Λ Nimalia quae respirant, suffocantur in aqua, quo- Cap.rs. I I niam acre restigerantur, quo in aqua destituuntur. Similiter pisces in aere suffocantur, quoniam aqua restigerari debent,qua in acre priuantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION