Iulii Pacii a Beriga Doctrinæ peripateticæ tomi tres, primus logicus, secundus physicus, tertius politicus. Eiusdem logicæ disputationes octo

발행: 1606년

분량: 789페이지

출처: archive.org

분류: 철학

591쪽

censet siue magnanimi existimatio spectetur,quia pusillani mus minoribus honoribus se dignum existiniat, qu m magnanimus sibi deberi putet. superbus autem modum qui dem superat,si perlonam eius spectes: quia maiores honores sibi arrogat quam mereatur, non tamen si cum magnanimo Conferatur, quia maiores honorcs sibi non vindicat, quam magnanimus sibi deberi statuat. Ex dictis colligitur, I. Magnanimum esse virum optimii & praestantissimum:alioqui non esset summo honore dignus: honor enim est virtutis prςmium,& solis viris bonis debetur. Quare Marcellus teplum unum Honori dc Vita tuti dedicare cupiebat: sed cum impediretur , Pontificibus negantibus duos Deos una aede posse includi: priori templo

alterum adiecit, Plutarcho de fortuna Romanorum,& invita Marcelli,dc Liuio lib. 29. & Valer: Maximo libr.I. cap.I. M M. Tullio de natura deor.lib.Σ.auctoribus: ita ut teste Augustino non aliunde quam per virtutis templum pateret ad aedem Honoris aditus. C. autem Marius deuictis Cimbris una aedem Honori & Virtuti consecrauit,cuius meminit Pluta chus de fortuna Romanor. Festus in verbo, summissiorem. Vitruvius lib.7. II. Magnanimitalcm esse virtutu omnium Ornamentum , atque eas augere, cum sine eis esse nequeat. III. Virum vere magnanimum non facile reperiri.

39 Magnanimus in honore & infamia sic versatur: I. Magnis honoribus, qui sibi a viris bonis deferuntur, modice laetatur. II. Honores paruos & a quibuslibet delatos contemnit, quia se digni non sunt. III. Diffamationes ne gligit tamquam se minime dignas.

o In diuitiis quoque dc principatu, in omni de

nique secunda atque aduersa fortuna moderatum se praebet. i Res secundae videntur ad animi magnitudinem conferre.nam & honcsto summoque loco nati, Sc qui principatum obtinent,& qui locu pictos sunt. atquc opulcnti,honore digni iudicantur: quia ceteris aliqua ratione antecellunt. quod quidem iudicium ita demum rectum est, si haec sint cum virtute coniuncta: quoniam honor non est a viri te seiungendus,ut docui ax. 8.

592쪽

ses ETHICORUM NICOMACH.

1 v,Magnanimus aliorum contemptor esse videtur: neminem tamen iniuria despicit, sed de singulis recte iudicati alioqui non esset magnanimus,sed superbus.

periculorum est cupidus, quia pauca magni facit: sed magna pericula subit,dc clim in discrimine versatur, vitae non ' parcit. In beneficiis dandis vel accipiendis ita vertitio I. Mavult beneficia in alios conferre,quam ab aliis accipe re,non ignarus illius sententiae, Matius egrire quam accipere. Actor. ΣΟ. illud enim est hominis praestantis de excellentis: hoc autem hominis inferioris. II. Beneficium acceptum refcri maiori mcnsura, ut sibi cum deuinciat, a quo benesiscium accepit. III. Magis recordatur beneficiorum, quae in alios contuli t,quam quae ab aliis accepit:& illorum commemorationem libenter, horum grauate audit. Quapropter s. lib. Iliad. in oratione Thetidis ad Iouem,ubi vulgati libri h bent, ZAῖ - αρ . re τ' δε-απι- - , Aristoteles legit , Ζευ -τερ εοῦ - δε με μοτ' nine αποι- μαα-. Item Lacedae moniorum legati,chm magna pugna 1 Thebanis duce Epaminonda deuicti essent, apud Athenienses, a quibus opem implorabant,non beneficia in eos collata sed ab eis accepta narrarunt, apud Callisthenem --- lib. i. & Xenophontem lib. 6.

1 T Erga potentes & magnos viros magnum se atque excelsum praebet:erga humiles benignum & modcratum. 46 Ad ea quae honorem afferunt,proficisci non soleti quia ut supra dixij ne honorem quidem magni facit: nec ad ea,in quibus alij principem locum tenent. 47 Cessator est, Bd cunctator: nisi aut magnus honor

proponatur,aut magna res agatur. paucas enim res agit, e sque magnas,& omnium sermone celebrandas.

8 Apertas inimicitias gerit, aperte amat: quia liberest,& veritatis studiosus: nisi dissimulatione erga vulgus Vri

oporteat.

49,v Non assentatur,nec alterius nutu de arbitrio Ui quoniam hoc seruile est. o. I Non facile admiratur: quia pauca ei videntur ma gna.quod sortasse impulit Hota tu, ut scriberet lib. s. epist ad -

593쪽

LIB. I V. sis

Nil a rarierme res est a umici, Solaque, quae possissere dr seruare beatum. Sed male hanc sententiam non tantum ad actiones hum nas, quarum contemptus magnitudinem animi arguit, sed etiam ad res physiacas producit, quarum admiratio gloriam Dei extollit. addit enim, Hunc solemae latas,dr decedentra tertis i mpora momentis uni quis mudine num Imbutissectent quid censes munera terrae' ore. Atqui ex rerum admiratione laudatissima philosophia otia est,teste Aristotele i. Metaphys cap. a. quod veteres signi

casse, dum Itidem, id est cognitionem, Thaumantis, id est admirat,onis, filiam finxerunt, pulchr. notat Pachimelius

si Iniuriarum magnanimus non meminit. 31 s Non est ad loquendum de hominibus procliuis: quia nec ut ipse laudetur, nec ut alij vel laudentur vel vit perentur,sollicitus e uocirca non est maledicus,ne in in micos quidem,nisi contumelia ab eis accepta. In rebus necessariis aut exiguis nec querulus est, nec supplex fieri solet, quippe qui res humanas despicit. eo namque modo affectum esse, hominis est nimium studium

nimiamque Curam in res humanas conferentis.1ι Mavult res pulchras M steriles possidere, quam tiles seu fructuosas: quia se ipso est contentus, de bonorum copia per se cumulatus. 'si I TMdE incedit:voce utitur graui, de oratione stabili ac sedata: quia festinatio dc celeritas ob rerum studium a hiberi solet:magnanimus autem paucis rebus studet. 36 s Superbus de pusillanimus peccant quidem:nOn t men sunt improbi, sed utrique se ipsos ignorant. nam puta Ianimus eo tantum peccat, quod se bonis indignum esse arbitratur:idedque ab iis abstinet, nec stultus videtur, sed potius piger & segnis. Superbus autem est stultus. nam quasi dignus M idoneus sit,res amplas suscipit: quas cum sustinere non possit,ab aliis coarguitur. praeterea vestitia, habitu, &sinit ibus rebus se exornat, suasque res secundas, mani sestas esse vult, 3c de se ipso praedicat, quas inde laudem & hono

594쪽

1yo ETHICORUM NICOMACH.

1 v Pusillanimitas,cum sit crebrius dc deteritas malum, magis aduersatur magnanimitati,quam superbiae.

De virtute vitis, quae in paruὼ honoribus Fersantur ' Cap. . s8 πN paruis honoribus Versatur ambitio, honoris stu-Idium,& honoris contemptus.19 Interdum laudamus honoris studiosum, tamquam virum fortem,& honoris studiosum: interdum vituperamus, quasi ambitiosum nempe laudamus eum,qui magis honores cxpetit, quam plebeij dc vulgarcs homines: reprchendimus aulcm cum, qui magis honores cxpcti , quam oporteat: dc prout hoc vel illo modo accipimus honoris studiosum, ita cum vel accusamus,vel commendamus. 6o 's Simili ratione modo laudamus honoris conte plorem,quasi modestum,& temperantc: modo vituperamus, quasi stupidum,& stolidum: prout vel ex rationis praescripto, . Vel praeter rationem honores contemnit. 6i Γ Itaque ipiti usa, id est,honoris studium, apud Graecos modo in laude, modo in vituperatione ponitur.sed apud Latinos ambitio semper accipi solet in malam partem. 6a inia virtus, quae in paruis honoribus expetendis mediocritatem seruat, nomine vacat: hinc duo sequuntur. I. Extrema de cius sede, quasi de loco vacuo, certant: dc tam honoris cupios, quam honoris contemptor contendit se recto habitu praeditum csse, ac mediocritatem seruare. II. Extrema videntur tantum sibi inuicem esse contraria,& in ter se pugnare: quamuis re Vera pugnent etiam cum medio' critate, quam superant, vel deserunt, ut oc in aliis habilibui moralibus contingit. CAp. V.

De mansuetudistio vitiis oppositas.

Q T N ira veriatur virtus,quam Graeci e rumi τα, Lazim νὴ I rebus magnis Clςmentiam, in paruis mas erudinςN aut lenitatςm appellant.

64 Qui hac virtute praeditus est, tum demum im

595쪽

scitur, cum oporter, x quibus homin ibus oportet, M quibus de causis oportet, & quandiu oportet.Falluntur enim Stoici, quos secutus est M. Tullius i. de Ossic. existimantes numquam esse irascendum .nam recta ratio non tollit affectiones, inter quas ira numeratur, sed eas moderatur & regit. Illud verum cst, mansuetum magis in eam partem inclinare, quae C st intra modum: quippe qui magis ad ignoscendum, quam ad ulciscendum est procliuis. Qui igitur modum deserit, siue lentus siue alio quouis nomine appelletur, proprio namque nomine vide tur Carere in vituperandus cst. nam stulti hominis est , Mi ensu carentis , non irasci cum oportet: ac res prorsus ser uilis de mancipio digna est,in se suosque contumelias pati ac negligere. 66 Γ Mediocritas superatur multis modis qui quidem in uno homine non reperiuntur. Clim enim quodlibet malum vim habeat interimendi: certe si uniuersum in codem reperiatur, intolerabile erit. eorum igitur qui in irascendo ira

dum superant,alij vocantur iracundi,alij bilios,alij acerbi mue auari,alij difficiles & asperi seu saeui. 6 iracundi proprietates hae sunt. I. Facilὸ ω celeriter

irascitur,quibus non oportet irasci,& quas ob causas non pbrtet. II. Vehementius irascitur, quam oportet. III. Iram non cohibet,sed prodit,& iniuriam statim refert. IV. Cito itirasci desinit,& facit E placatur. 68 T Biliosi supra modum sunt celeres, dc ad omnia, dc mnibus de causis iracundia exardescunt. 69 Acerborum proprietates sunt tres. I. Iram continent, δί in seipsis concoquunt. II. Cum sibi ipsis,tum iis, quos maxime deligunt,sunt perquam molesti. III. Diu in iracundia perseuerant,ac sunt pene implacabiles: cum quia iram comprimentes,iniuriam non ulciscuntur: vitio namque iram s dare solet, voluptatem afferens, dc dolorcm ex iniuria perceptam mitigas tum etiam quia cum iram occultent,nemo eos

placare conatur.

7o Asperi ac saeui, I. Propter quas causas irasci non debent velicinentius quam debent,irascuntur. II. Diutius iram retinent,quam par sit: neque placantur,nisi iniuriam vitisint,aut poenam inflixerint. Ecce

596쪽

1yi ETHICORUM NICOMACH.

i. s Mansuetudini magis opponitur iracundia, quam lentitudo. I.Quia iracundia est vitium siequentius,cum plerique propcnsi sint ad irascendum. II. Quia iracundi minus sunt ad conuictum-Vitae consuetudinem accommodati. 1 F Dissicile est specialiter pixceptis complecti, quomodo,quibus hominibus, quibus de causis quamdiu sit irascendum, dc quam longo quis a medio recedens vituperetur. haec enim in rcbus particularibus ac circumstantus conssistunt, quarum iudicium ad sensum pertinet. hoc autem generaliter de omnibus virtutibus tradidi lib. 2. m. vlt. τι F Illud tenendum est,mediocritatem esse laudandam, eique adhaerendum:extrema esse vituperanda,& fugienda: dc quo magis a medio recedunt, ei, maiori Vitup atione d gna esse. CAr. VI.

De com cier vitiis oppositu. 4 ΥN congressu hominum Sc vitae quotidianae consue-1tudine,denique in dictorum ac factorum communicationc alij omnino blandiuntur,omnia laudant, nulla in re aduersantur,ne quem ullo modo offendant: qui si dele ctandi causa ita se gerant,blandi nuncupantur: si lucri gratia id faciant,ut Gnatho ille Tcrentianus, assentatores nomiRantur: alij contra in omnibus aduersantur & contendunt qui morosi appellantur. alij mediocritatem seruant, qui nomine

carent.

ue Blandi & assentatores, qui in delectando modum

superant,dc morosi ac dissiciles,qui modum deserunt,vitupe ratione digni sunt: is tantum est laudabilis, qui mediocrit tem amplectitur.

6 Hic amico similis est: sed ob differt ab amico,quod

non amoris vel odii causa unumquodque,Vt oportet app Obat:sed quia sic est ab animo comparat .idcirco erga Om nes cundem se praestat,tam notos quam ignotos, de tam familiares quam extraneosmisi quod erga alios aliter,id est,erga Vnumquemque ita se gerit, ut decet aliter enim homines familiares,aliter extraneos vereri & obseruare oportet.

77 T Lius proprietates hae sunt: I. Actiones suas ad honestum

597쪽

stum 5 utile refert. II. Hunc scopum habet, ne quem offendat sed potius delectet: mauult tamen offendere, quam cum

turpitudine aut damno delectare. III. Personarum ratio iis habet:aliterque communicat lc loquitur cum iis, qui in dignitate sunt,aliter cum hominibus plebeiis: item aliter cum notis S familiaribus,aliter cum cxtraneis. 78 Extremorum tuter se repugnantia magis apparet, quam cum medio habitu, propterea quod medius habitus

C A P. VII. . .

De vera tale,rerstutia, cr di mulatione. IN verborum de factorum veritate & mendacio versantur arrogans siue ostentator, Sc Verax, dissimulator. Intelligc res, quae ad iustitiam & iniustitiam non per tinent,proinde ad conuentiones δί contractus non spectant. 8o Ostentator res gloriosas,quae sibi non insunt, ne non maiores iis quae insunt, sibi vindicat. contra dissimul tor eas quae insunt,negat,vcl extenuat M minores fingit. verax, quas rcs habet,cas inesse confitetur, & neque verbis a

8i Hic igitur est laudabilis: reliqui duo vituperandi: sed magis qui modum superat, id est arrogans siue ostenta tor. nam dissi aut latores, qui sua omnia verbis cicuant, politis moribus praediti videntur, quasi clationem animi ac iacta tionem fugi cntcs. Si Verax non solum in quibus rebus nihil refert, sed , . Detiam multo magis in quibus intcrest,id est,in pactis de contractibus,veritatem diligit & Dictur. 83 Ad extenuandam rerum, quae sibi insunt, uri ra tem propensior cst, quam ad augcndam: quoniam illud est

concinnius atque clegantius: omne autem nimium est gra ue odiosum.

S Qui maiora quam reuera insunt,sibi arrogar,si nul lius rei causa sed tantum quia me dacio delectatur, id faciat. leuis potius ac nugator, quam malus atq; improbus videtur. quod si alicuius rei gratia id faciat,siquidem honoris de gloriae desiderio moueatur,ut arrogans,miniis est vitupcrandus. at si pecuniae lucri causa ita se gerat, longe turpior est. I

598쪽

19, ET HI CORVM NICOMACH.

sue Qus gloriae causa sibi supra veritatem tribuunt, ea sibi arrogant, propior quae homines laudari de beati praedi cari solent,ut nobilitatem,ta diuitias. qui Vcro lucri causa id faciunt, ea sibi sumunt, quae aliis Vtilitatem asserunt, & in quibus non est facile fucum deprchendere: verbi gratia se diuinatores,aut medicos fingunt. 86 's Dissimulatores maxime gloriosa omnia de sene sant,ut facicbat Socrates. nam qui res paruas & in promptu positas dissimulant,hi sunt homines abiecti contempti. 8 Dissimulatio interdum arrogantiae similitudinem

gerit .nam sibi δί nimium assumere, M parum admodum at-- tribuere, arrogantis est. quod de Diogenes contra Lacedae monios notauit de Socrates Antistheni obiecit, teste Heliano lib.9.var. histor. cap. .&3S. Diogenes enim clim Olympiam venisset, & Rhodianos quosdam adolescentes videret pretiosis de magnificis Vestibus amictos, cum risu inquit,ffre nihil est aeter fastum. Deinde cum incideret in Lacedaemo nios vilibus M sordidis tunicis indutos. Hi inqui aluu . Socrates autem cum videret Antisthenem attritam votastis partem sempcr in conspectum protendere, Quin definis, inquit,arro amitam tuam nota prodere 38 Veraci magis videtur arrogans & ostentator op poni,quam dissimulator, luia deterior cst.

1 modum deserit, urbanus seu facetus modum seruari sed vulgus peccat, saccios cos appellans, qui potius scurra sunt nominandi nimirum quia plerique magis quam par sit, salse dictis delectantur. 9o Vrbani propria est dexteritas,ut ca dicat & audiat, quae virum bonum S honestum decent. multum cnim inter ingenuo dignum de seruilem iocum interest: multum inter eruditi iocum & ineruditi. sui S Salse dictum est quoddam maledicti genus.itaque legumlatorcs, ut quaedam maledicti loco obiici vetant, ita etiam prohibere deberen ne quiduis in alterum salse dicere liceret.

599쪽

sti scurra,vt Horati j verbis utar, dummodo risum Existiat, sibi non rec cuiquam parcit amico. Maiorem enim voluptatis & salium, quam honestatis ratio nem habet. 93 Agreste; nec salse aliquid dicunt,nec ab aliis dicta ferre aequo animo possunt, licet urbane dc cleganter prola ta sint. C A p. I X. I De verecundia impudentia. 9 V π Erecundia non est habites, proinde non est vir- Cap. λV tus, scd est perturbatio sub affectio. 91 Definitur autem metus quidam infamiae. Particula quidam,est nota improprietatis. nam proprie metus est rerum horribilium,ut vulnerum,& morti S. 96 Quemadmodum qui res horribiles metuunt, pallescut: ita qui pudore suffunditur,erubescit. quare neutra af sectio est solius animae propria,sed corpori communicatur. 9 Verecundia no viros,sed magis pueros decet nam pudor est ex rebus malis. quare virum bonum, ut non decet malὸ agere,ita etiam non decet pudore assici pueri vero,qui pcrturbationibus ducuntur,& secundum affectus vivunt, pudore a male agendo reuocantur. vi igitur pharmacum solis. aegrotis, ita pudor solis pueris conuenit: quoniam hoc quasi fraeno egent,quo minus cupiditatibus trahantur. 98 Impudentia vero simpliciter mala est. quis enim probet eum, qui nullo pudore a prauis actionibus reuocatur

600쪽

DOCTRINAE PERIPATETICAE

LIBER X L I X.

De luit,9 iniuisitia. Vs et i T i A est habitus, quo homines ad res iussas agendas sunt idonei, dc quo res iustas agunt,& Volunt.1 T su iustus dicitur duobus modis. I. Qui contra leges committit. II. Qiii plus sibi sumit,qtiam par sit, nec seruat ae quitatem. Similiter iustus dicitur,qui te gibus obtempcrar,& qui aequitati in se uat. Item in s dicitur,quod lege cauetur, de quod aequum est: in iustum vero siue iniuria,quod lege prohibetur,de quod est iniquum. 3 Iustitia & iniustitia versantur in bovis externis, in quibus secunda & aduersa fortuna spectantur. haec absolute de per se c5siderata sunt semper bona: huic vero aut illi non semper bona, sed interdum mala sunt. Quocirca homines errant,qui haec simpliciter cupiunt, S Votis Cxpctunt, cum deberent optare, ut quae sunt simpliciter bona, sibi quoque sint bona. 'Iniustus plus sibi vindicat boni,& minus mali: Quia minus malum habet rationem boni.

De tui tuta di in Bitia uniuersit. Vae lcgibus recte conditis praecipiuntur,iusta sunt, ad beatitudinem valent, & ad quascumque Vir tutes

SEARCH

MENU NAVIGATION