장음표시 사용
721쪽
C A P. VI. Thy uadi ingenio praeditos esse ciues oporteat. Is Iues esse debent animosi,& ingeniosi: quales so- Cap-7-
9lent esse in regionibus temperatis, Ut in Graecia.
nam in regionibus calidis plerique multum habet ingemj dc artis, sed animi parum,ut in Asia. contra in frigidis sunt an moli,sed parum ingenio valent,ut in Scythia. Et illi quidem ' Inatura apti sunt ad imperandum,sed plerumque serviunt: hi vero liberi quidem manere solent, ted male rempublicam administrant.
C A p. VII. De Us me quibuo ciuitas esse nos potest,se de partibus ciuitatis.1 7 7 On omnia,quae in ciuitate necessariis esse debent, Cap. 8.I ciuitatis partes sunt. nam res,quae in ciuitate sunt
necessariae, non sunt pars ciuitatis.
is Necessaria ciuitati haec sunt. I. Alimentum,ut se mentum,vinum,olcum,lcc. II. Artes. III. Arma,ad coercendos eos, qui imperio non obtemperant, & ad propulsandas hostium iniurias. IV. Pecunia tam comercij causa, quam adsumptum rei militaris faciendum. V. Diuinus cultus, qui primo loco poni debet. VI. Consultationes & iudicia de rebus utilibus, & iustis. Quocirca opus est, ut sint l. Agric lae. 2. Artifices. 3. Milites. . Locupletes. I. Sacerdotes. 6.
iv In optima republicaide qua nunc loquimur,nec agricolae, nec artifices, nec mercenarii sunt in ciuium numero: quia de beata ciuitate loquimur, id est, in qua omnes ciues sunt bcati, beatitudinis autem,quae in actione secundum violutem consistit,non sunt capaees,qui liberali octo carent, Mrusticis operibus vel sordidis opificiis sunt occupati. ε - . .ao Partes ciuitatis duae sunt. I. Viri militares. II. Qui de rebus utilibus & iustis consultant dc iudicant: hi sunt, quos . vulgo Politicos appellamus. 2i Vtrumque munus,id cst,tam consultationis & iudi cij, quam militiae, iisdem deferri debet: alioqui hi, qui armis valent,ic alieno imperio perpetuo subiici non pateretur. spe naturam ducem sequi oportet, qua ita comparatum est, Xxxx Φ
722쪽
ut iuuenes robore dc corporis Viribus, senes prudentiam Mconsilio valeant. quapropter iidem in iuuentute militare debent: in senectute rempublicam gubernare. iidem igitur, quamquam diuerso tempore,sunt milites SI ciuitatis recto res. iidem debent esse locupletes, ne propter inopiam cogantur illiberales artes cxcrcere. iidem debent esse sacerdotes: quonia in hi soli sunt ciues,&par est,Vt ciues Deum co-- lant. Cum igitur per aetatem a reipublicae muneribus erunt immunes,tunc eis sacerdotia sunt deierenda. 21 Ex dictis apparet,quatuor aetates ciuium 1 politico considerari. I. Pueritiam, quae exercenda cst ad futura munera. II. Iuventutem,quae militare debet. III.Virilitatem,cui desertur cura reipublicae. IV. Scnectutem, ad quam sacerdotia pertinent.
C A P. IX. De agri diuisione, π de agris XL Cap. IO. Σ3 4 Germ quatuor partes diuidi debet,quarum duae aeri sint publicae, duae priuatae. Ex illis altera sumptus sippeditabit ad sacrificia,& pios usus: altera ad sodalitia occo mitula publica. Ex his altera est suburbana,altera,ad extremos fines vergit:utriusque autem portio singulis cibus tribui debet, ut aequitas iustitiaque seruetur, Sc maior sit in bello
cum finitimis gerendo ciuium concordia.
et optandum est,agricolas esse seruos mini md ani
mosos,ut ad opus rusticum sint utiles, & res nouas non mo'
liantur.Quhd si hoc non contingat, altem barbari aut coloni esse debent,similiter paruo animo praediti. Qui priuatos agros colunt, priuati& eorum propiij esse debent, ad quos agri pertinent. qui verb publicos agro
. colunt. eos publicos esse oportet.
26 Seruis humaniter est utendum: eisque omnibus, si probc se gerant,praemium libertatis proponi debct.
Cap. II. CAP. X. De partibus urbis,atque agri.
DE situ urbis quatuor requiruntur, praeter id quod supra dixi.ut cυmod ad agrum oc ad mare post
723쪽
st. I. Ut sit salubris.talis autem maxime est,quq ad Orie tem spectat: deinde ad Aquilonem. II. Vt sit ad ciuiles ctiones apta. III. Ut sit ad bellicas actiones opportuna, id est ut habeat exitus ad educendum exercitum faciles, oc accessus hosti dissiciles: item,ut non facile cingi capique possit. IV. Vt aquis de amnibus abundet. quae si aliter non suppe tant, constituendae sunt multae cisternae ad aquam pluviam excipiendam, ne umquam ciues aqua deficiat, si forte pro pter bellum ab agro prohibeantur. Γ Vbi non omnes aquae sunt similes, nec est aqua rum perennium copia, distinctas ac separatas oportet esse eas quae sunt ad victum opportunae,& eas quae aliis usibus imseruiunt.19 Quod ad loca munita attinet, arx edita atque ex celsa oligarcitiae de monarchiae conuenit: loci aequabilitas democratiae: neutrum aristocratiae, sed potius loca firma ocmunita complura.
3o Vrbs loca quaedam eleganter δί latis viis distincta
habeat ornatus causa: lusdam autem secus disposita, tuo mi
31 T Muris sepienda ac diligenter munienda est ad in iorem vim propulsandam: ipsaque moenia magnifice ac de Core sunt extruenda: α quam maxime fieri potest ad usus bellicos debent esse accommodata: ' proinde turribus &Cap propugnaeulis in locis idoneis distincta. 3ι In his propugnaculis quaedam publica conuiuia debent apparari, ii Aristoteli credimus: quia ut ciuitas per sodalitates,a quibus conuiuia celebrantur, distributa est, ita muri ciuitatis sunt propugnaculis distincti. 33 Sacrae de publicae aedes,in quibus magistratus conuiuia celebrant,idoneo de codem loco sint,nisi si qua lex aut oraculum separari iubet. idoneus autem locus est, qui conspectum illustrem habet,de prae vicinis partibus urbis est tu
3 . Huic loco subiiciatur sorum a cunctis rebus venalibus vacuum, quo neque sordidi atque illiberales artifices. neq; agricolae,nec alii similes veniat, nisi a magistratu vocati. 3 In eodem loco senum gymnasia dc exercitia collocentur : ac iuuenibus quidem magistratus aliqui adiit:. in Yyyy
724쪽
magistratibus autem scires, ut sua prudentia honestum pudorem & liberalem nactum iniiciant. 36 Rerum venalium sorum alio statuatur loco ad eas res,quae e mari aduehuntur,x quae ex agro importantur,una excipiendas idoneo atque opportuno. 37 Conuiuia celebrentura sacerdotibus prope aedes sacras:a magistratibus autem, qui iudiciis praesunt,& ab aedilibus,prope rerum venaliurre forum.
38 Vrbicae dispositioni atque ordini hactenus cxposito, similis ordo seruandus est in agris. nam ibi quoque sui magistratus,d sua templa esse debent.
C A p. X I. Ex quibus cir qualibus ciuitatem con 'are oporteat
I3 39 QCopus persectae reipublicae est beatitudo, id est, uti omnes ciues sint beati: sic enim ciuitas beata erit. beatitudo autem ut i Ethicor. expositum fuit supponit quiadem adesse bona externa, sed consistit in actione secundum virtutem.
Ο Viri boni fiunt natura, consuetudine, & ratione seu ductrina. Natura quales ciues csse dcbeant,exposui axio. 16. Nunc de institutione dicendum. C A p. X I I. Utrum una sit ciuium irilitatis,an plures. i Vm supra dictum sit eosdem ciues in iuuentute parere debere, in prouectiori autem aetate imperium sumere in iuniores: inde apparet omnes instituci dos esse, ut recte parere, dc recth imperare sciant. Imperium intelligo,quod est in homines liberos, non herile seu dominicum, quod exercetur in seruos: nam omnes ciues sunt liberi. 'Quia veri, in persecta republica eadem est ciuis ec magistratus δί optimi viri virtus, atque iidem prius d bent pardre, deinde imperare: idcirco legistatori maxime curae esse debet, quomodo quibusque studiis viri boni c-
725쪽
De M optim. e vis o de in Zitutione ad eum em accommodata. 3 Vatuor praemunio. I. Tres sunt partes anime hu- manae.sensus. intellectus practicus , dc intellectus contemplativus, de quibus dictum fuit i. Ethic. cip. vlt. II. Tria similiter sunt actionum humanarum genera , id est, actiones sensititiae, practicae,& contemplatiuae. III. Vita hi mana diuiditur in otium dia negotium, in pacem & bellum. IV. Alia sunt necessaria,sine quibus vivere non possumus: a lia honesta de pulchra,vt actiones secundum virtutem.
His praemunitis, dico virum politicum & legista
torem debere in republica informanda, dc legibus conden dis,atque in ciuibus institu edis, ad haec omnia respicere: In gis tamen ad praestantiora, quam ad reliqua. Est autem praestantior intellectus sensu, intellectus contemplativo, in tellectu practico. proinde anteponcnda est contemplatio actionibus practicis, & praxis operationibus sensitivis. Item negotium otio praestat,quia negoti j sinis cst otium. Denique res honestae necessariis antecellunt. 1 Non sunt igitur bene constitutae cae respublicae, I iis tantum ad bellum sunt conformatae, ut olim respublica Spartana, de Romana: bellum enim gerentes florent, paco
C A p. XIV. i De et inutibus reipublicae necessariis. 6 c Vm pax sit finis belli,de otium sinis negoti j:opor Cap. II. tet in public csse virtutes, non solum quae ad bellum & negotium, sed etiam quae ad pacem de otium ac
vitam in otio recte traducendam valet. 7 T Ad negotium valent cae virtutes, quarum usus in negotio est,ut fortitudo,& tolerantia. Ad otium cae, quarum opus in otio spectatur,ut scientia. Ad utrumque cx, quarum opus utroque, id est, tam belli quam pacis tempore requiri tur: ut temperantia, δί iustitia. quae tamen magis in pa , quam in bello requiruntur. nam bellum quidem, si legitime geratur,iustos de temperantes csse cogit,sed res secundς horimines petulantes & contumeliosos reddere solent.
726쪽
CAP. XV. De ordine eorum,quae dicenda sunt.
s Vm ad virtutes assequendas tria conserant, natu a, exercitatio, dc ratio leu doctrina: de natura su pra dixi,exponens quales natura ciues esse oporteat axio. I i. hancque accipimus a Deo, non acquirimus nostra industria. consuetudo autem & cxercitatio a primis annis adhiberi, proinde etiam rationem praecedere debet.
49 s Quemadmodum natura primo gignit corpus,deinde appetitum, postremo intellectum: ita ordine tempori si prima cura debet esse corporis,scd in gratiam animi: secunda appctitus in gratiam intellectus:tertia ipsius intellectus. C A p. X V I. De procreatione liberorum. Cap.I6. so T ciuium corpora bene sint constituta, in primis V habenda est ratio generationis, te qua Aristotcles haec praecepta tradit. I. Vt masculus anno circiter trigesimo septimo, vereor,ne legendum sit vigesimo septimo) femina. circiter duo de vicesimo nuptias contrahant. II Hyeme liberis dare operam oportet,& flantibus vctis Aquilonalibus, potius quam Austratibus. III. Parentes sint habitu corporis
laboribus exercitati non violentis, nec Vnius tantum gene ris,quo modo exercentur athletarum corpora, sed ad homi num liberorum actiones obeundas. etenim nec athletarum
habitus est probandus, nec corpus remediis & curationibus egens,nec quod laboribus est attritum. IV. Mulieres praegnantes nec desidiae se dedant, scd quotidie dcambulent,
neque tenui Victu utantur, mentcm vero habeant quietam&sedatam. V. Definitus sit a legissatore numerus liber rum procreandorum & educandorum. VI. Anno aetatis ci citer quinquagesimo quarto , aut quinquagesimo quinto finis imponatur liberorum procreationi. VII. Nec vir matrimonio copulatus Cum alia muliere rem habeat, nec mulier nupta consuetudinem alterius viri admittat qui secus
727쪽
CAp. XVII. De liberorum educatione institutione. si πN liberis educandis de instituendis habeatur ratio ae- Cap. 1 1tatis corum.11 Prima aetas est usque ad biennium , de qua dantur .
haec praecepta. I. Alantur infantes copia lactis sine vino. II. Moueantur,ic agitentur, quatenus tenella illa corpora ferre
possunt. III. Adhibeantur ut Aristoteli placet)ad id reperta instrumenta, ne corpora disiorqueantur. Vcrum huiuscemodi instrumenta,quod sciam,nostra aetate non extant. IV.Frigoribus paulatim assuescant: hoc enim ad valetudonem. ad acti ones bellicas est utilissimum. 3 Secunda aetate , quae est a biennio usque ad quinquennium, haec observentur. I. Nondum aliqua disciplina instituantur. I I. Labores ne subeant, tantam solum ludicram exercitationem adhibeant, quanta fissicit ad in-giendam desidiam. III. Ludis utantur nec illiberalibus, nec laboriosis, nec remissis. IV. Non qualescumque fabellas audiant,sed quales eos audire decet: quod praefectis ipso rum curae esse debet. V. Lusiones plerςque sint imitationes quaedain corum, quae postea serio sunt tractaturi. VI. Clamare dc plorare ne prohibeantur: quoniam haec ad increm tum corporum puerilium valent: quippe quae sunt exercit tiones quaedam illi aetati conuenientes. VII. Minime cum seruis versentur. VIII. Auditionibus dc spectaculis illibera libus arceantur. IX. Picturas ac fabulas indecoras ac defo mes ne spectent.1 Tertia aetas est a quinquennio ad septennium: qua aetate spectatores esse debent earum disciplinarum,quas eos discere oportebit.
3 Duae sunt aetates, ad quas necesse est disciplinam
. de institutionem liberorum diuidi: altera ab anno septimo usque ad pubertate m,altera a pubertate usque ad primum M
728쪽
necessa si uerorum inlauu is,ct viri mpublica, nata esse debeat. . IEG V.M LATO R i maxime est claboran dum,ut pueri ad rei publicae formam ac y commod te instituantur: ut puta in de inocratia moribus popularibu in Oligarchia oligarchicis induantur: hoc enim ad rompublicam tuendam ac consti tu cia da m Valet.
α Quonia a igitur hoc public in
terest, publico curari debet, non priuato cuiusque arbitrio, Dcnique Unusquisque ciuis existimalo debet sc non esse sui, 'ipsius ed ciuitatis. Cuius est, pars. Cicero lib. i. de ossic tpra clare in qu iij secriptum eis a Platone, non obses sioiam nati sumus e ortus nostri partem patri partem p e se, et in an parum amI L3 Non omnia ncccssaria munera discere adolcscentes debent,sed a sordidis & illiberalibus abstinere eps oportet funt aute sordida S illiboralia,quaecuque ad usus actiones virtutum inutile ciliciunt corpus mi animam, aut mcntcm. Liberalibus artibus sui ipsius S amicorum causa vel propter virtutem dare quadam tenus operam non est ii liberale existimandum. C A P. III. uibus artibus pueris erudFuntur. . I Vatuor uini,quibus veteres erudire pueros solebat.
Grammatica,quiaad vita est utilis de ad alias scien
729쪽
tias discendas confert. II. Gymnastica re paedotribica qua
rum illa corporis habitum excrcitatione, haec effectiones de munera variis certaminibus conformat. III. Musica, non tam utilitatis,quam honestae recreationis gratia. Iv. Ars pingendi,non tam ne in rebus suis vendendis fallerentur,quam ne in rebus emedis deciperentur:vel potius quia in pulchriatudine corporis cognoscendi solertem etficit. t
De Dinnastica.6 E gymnastica dantur ab Aristotele haec praece-l pta. I. Non est athletarum habitus corporibus
conciliandus,quoniam hac ratione forma corporis corrumpitur, bc eius incremento obsistitur. II. Non sunt pueri laboribus immanes & feri reddendi,ut Lacedaemoniis perperam placebat: quia vera sortitudo, per quam honesta pericula suscipiuntur,mansuetis potius inest,quam barbaris & inefferatis. III. Pueri usque ad pubertatem leuius exerceantur,1 vi lento victu& nimiis laboribus arceantur, ne quid impedi menti asseratur corporum incremento. IV. Post pubertatem cum tres annos in aliis disciplinis posuerit, tunc laboribus necessariis x victu a necessitate praescripto exerceantur. nam codem tempore animi δί corporis laborem sufferre non oportet:quia corporis labor menti,mctis labor corpori officit.
CAp. VI. An musicast cenda,er in quem usum. ' K Vsica quidem vesci. I. Ad recreationem sumen-I, Idam post exanVatos labores animi Vcl corporis.
II. Ad vitam iucunde traducendam. III. Ad mores informa-dos.nam cxpericialia docet, musicam ad animos nostros concitandos,vel sedandos,Jc varie insormandos valore.
8 Musicam igitur' pueri discere debent: I. Quia estres iucunda, minime noxia. II. Quia ctiam viris conuenit , non ut finis , cuius gratia agant, sed ut hac honesta oblectatione a laboribus quiescant. III.:Quia assini talem quandam cum anima humana habere videtur, adeo
730쪽
ut philosophorum aliqui humanam animam,harmoniam csse dixerint,alij eam in se harmoniam habere pronunciarint.
Cui modi musia,fr quomodo sit utendum. 9 T veri musicam discere debent, ita ut ipsi canant,dei instrumentis musicis manum admoueant: I. Vt possint de rebus musicis bene iudicare. II. Vt interim re honesta occupentur cum oblectatione. quod enim est infantibus crepitaculum,hoc adultioribus est Musica. io UIn musica tractanda adhibendae sunt hae cautiones. I. Qui prouectioris artatis sunt,ab operationibus musicis abstineant,tantummodo de aliis res musicas tractantibus iudi
cet. II. Nec omnes numerosi motus Corporis, nec omnes can
tus addisci debent, nec omnib. instrumentis musicis uti oportet: sed exemplo Mineruae, quae tibiam proiecit, decori habenda est ratio, id cauendum ne corpus sordidum, atque ad bellicas M politicas actiones inutile reddatur. III. In his rebus non est nimium operae ponendum,ncc artis excellentia quaeri debet: sed sussicit eo usque progredi, ut oblectatio ex musica maior capiatur, quam pueri oc serui percipiunt. Denique hic utendum cst Terentiano illo praecepto,Ne quidi, M. IV. Non oportet harmonicis motibus Sc modis uti ad alios oblectandos: quoniam haec actio illiberalis est. H Duo praemunio. I.Cantuum tria sunt genera.nam alij sunt morales,qui ad mores sedandos& informandos va-lcnt: alij practici ,rebusque agendis apti: alii cnthusiastici, qui animos inflammant,3c diuino quodam furore implent, har moniarum igitur natura ad horum unumquemque accom modata reperitur II. Musica utilis est propter disciplinam, nimorum purgationem,uitae cum iucunditate traductionem
'His praemunitis,dico omnibus harmoniis utendum esse , non tamen omnibus codem modo , quod distin ctilis explicare,utile erit. I. Ad institutionem de disciplinam utendum est harmoniis moralibus,qualis crat Dorica. III. Ad cos audiendos, qui musico munere funguntur, adhibeantur
harmoniae practicae & enthusiasticae, qualis erat Phrygia. hae