Johannis Lomeieri Zutphaniensis De veterum gentilium lustrationibus syntagma. : Cum indice necessario

발행: 1681년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

, DE LUSTRATIONIBUS CAp. XI.

agit, Lyciscus, clam abducta puella , spartam profugit, quae res

vulgata cum hominum mentes Vehementer commovisset, Aristod mus ex eadem Epytidarum gente , ultro siliam immolandam o tulit: Verum civis Messenius, cujus nomen non proditur , si iam hanc amans , ac propediem uxorem eam ducturus, eam quae sibi d

sponsa elset, in patris potestate amplius esse, acriter negare, suum, qui sponsus esset, jus omne in illam esse. Cum liac oratione parum proficeret, vitiatam a se puellam, & gravidam jam esse mentitur, qua pertinacia eo furoris Aristodemum impulit, ut filiam statim occideret,& ejus utero exciso, plane non fuisse praegnantem omnibus ostenderet.

Ibi alium jussi Epebolus Vates filiam devovere ; quod interpretare

tur , virginis caede, quam iratus pater commisisset, ex oraculo litatum non esse. Hinc parum abfuit, quin puellae procus a concione interficeretur , quippe qui & Aristodemum parricidii obligasset, & salutis suae

spem in dubium revocasset. Euphaes vero, ejus amicus, nulla religione amplius teneri populum , multitudini persuadet. neque intemelle a quo virgo caesa sit. Epytidae omnes assentiebantur, ni bit enim magis unusquisque eorum optabat, quam metu devovendae filiae liberari. qua ratione tumultus sedatus est.

Hoc illustre admodum nequitiae Diabolicae exemplum ex Graec rum historia sussiciet: Romam ad similia oracula confugerunt. unum atque alterum exemplum suppedit abit Livius fib. s. Lacus in Albano nemore, sine ullis coelestibus aquis , causave qua alia, quae rem miraculo eximeret, in altitudinem insolitam creverat. quidnam eo Dii portenderent prodigio, missi sciscitatum oratores ad Delphicum oraculum, & quamvis propior interpres oblatus esset, senior quidam Veiens, tamen decrevere Patres, Legatos sortesque oraculi Pythici expectindas . quas cum Legati attulissent , congruentes responso captivi illius Vatis Veientis. inter alia praecipiebant: Sacra patria , quorum omissi cura est, instaurata, ut solet, facito. Iterum, lib. 22. Cum Opimia & Floronia virgines Vestales itupri compertae essent, in Fabius Pictor, Delphos ad oraculum missus est, sciscitatum , quibus precibus supplicationibusque Deos placare possent, Rursus, lib. 29. Cum civitatem repens religio invasisset, invento carmine in libris Sibyllinis , propter crebrius eo anno de coelo lapidatum , inspectis quandocunque hostis alienigena terrae Italiae bellum intuli stet , eum

pelli Italia vincique posse , si mater Idaea Pessinunte Romam vecta esset. Quare Legati Delphos missi , qua ratione Dea R

112쪽

CAp. XI. VETERUM GENTIL UM. 91

inam transportanda , adeoque placanda , ut libens co veniret. Pergo ad apparitiones visbiles, sive Επις αι ειας, quibus Dii gentilium in mystcriis , cultoribus suis se praesentes sistebant, eosque dehisce ceremoniis edocebant. Cicero a. de nat. deor. Praesentiam vertit. Iupiter Elicius hac ratione Numam Pompilium sulminis expiationem docuit. s. Fast. Constat Arentina tremuisse cacumina θIra , , Terraque subsedit pondere pressa Bris. Corda micant Regis , totoque e corpore satauis Fugit , o hirsuta diriguere comae. Ut rediitque animus, da certa piamina , dixit, Fulminis, altorum Rexque Paterque Deum. Si tua centigimus manibus donaria puris , Hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.

Annuit oranti , rerumque ambage remota Abdidit, o dubio terruit ore Pirum. Calastris, apud Heliodorum lib. 3. AEthiop. de visis Apolline I Diana, μή ἴναρ ην ἡ ιιις , αλλ' υπαρ ἐνδειξάμενοι. Non somnii visio, sed res ipsas e habebat. Αοι enim & υπαρ plane ex antica pugnant. Plato, ep. s. δια το τοῖε σοι ζβρισμα νυν ζπαρ τ ῶτ ἰνείεαί P γέγονε. 'Α, τ.' τῆ ἡ πΤασία αληγης, ἐναργως, φανερως. Suidas . visio rera, clara , manife- . Deinde Cnemoni Calastris apparitionis modum exponit: ἰ, τρίπcν

Eo modo , inquit , fli, quem sapiens Homerus quo Oigmate in cat: multi aurem aenigma praetereunt: Namque pedum sui alicubi ille dicit crurumque simul vestigia pone, Perfacile agnovi remeante, aurasque secante: Dii quoque cognosci possunt, certo ue notari.

113쪽

Cuemon, venientia ad nos, ct a nobis recedentia , in alia animalia rarise me, in homines autem ut plurimum sese transformavi, smilitudine magis. ut visum insomN 6se opinemur , nobis imoventes. Quampis igitur pr-pbauos homines latuerint, tamen quin a sapienti cognoscantur, sugere non posui: sed ex oculis notari possuvi, cum continuo obtutu intueantur, ct palpebras nunquam concludant: ct magis etiam ex incessu . qui non ex dim

tione pedum neque transpositiove existit, sed ex quodam impetu aereo , ct ri expedita studentium magis auras quam transeuntium. Quamobrem statuas quoque Deorum AEgyptii ponunt, cofungentes illis pedes, o quo unientes. ut e etiam Homerus sciens, ut AEgyptius, ct doctrina sacra instructus, ct oeculte ct involute re bus reddidit , relinquens intelligenda illis qui ροθsent. De Pallade quidem: Atque truces oculi fulsere tuenti. De Neptuno

autem :

Namque pedum crurumque simul vestigia pone

Perfacile agnovi remeante.

Tanquam fluente incessu; Hoc enim est perfacile remeante ; non, ut quidam decepti, perfacile agnovi, putarunt, Ex hoc incessu Dii apud Graecos serpere dicuntur. Callim. ἐις λουτρα παλλ.

Equos sacros frementes audio, o Dea bene ornata serpit. Theocritus, Idyll. I 7.

Immortales vero vocantur Dii fine pedum Uufacti. Ex tali incessu AEneas matrem suam recedentem agnovit, apud Virg. I. AEneid. v. qO9. & s. aeneid. V. 6 7. 6 8. 6q9. Et vera incessu patuit Dea, Scilicet veluti levi vento, naviculae instar propulsa, aut quasi in terra levi-

114쪽

CAp. XI. VETERUM GENTILIUM. 63

levigata, aut glacie obducta, lubrico motu elapsa. Neque inanes habitae ejusmodi Deorum epiphaniae, sed cffcaces, & salutari quodam auxilio praeditae, quae nempe aut aegris salutem, aut amictis solatium, aut laborantibus auxilium portendere consueverant, quare & stulti ac dulci sertuna ebrii Reges, hoc titulo quoque superbire, & Emet ανεις vocari voluerunt, ut Inprimis Antiochus Syriae Rex, veriori nomine παρονομμικως dictus. Hinc Athenientium κολακεία , in earmine Ithyphallico , cum Demetrius eorum urbem ingrederetur: σε Γε ἰρωμεν,ου ξυλινον, κώε λι Θινον, αλλ 'αλοινον. Athen. dipnos.

lib. 6. cap. II. Eodem modo Augusti Colaces Poetae. Virg. I. Ees. Nec tam praesentes alibi cognoscere divos. Hic illum ridi juveκem Meliboee quotannis Bis senos cui no Ira dies altaria fumant. Ovid. 2. Trist..Per toprasentem conspicuumque Deum. Horat, lib. 3. od s. Iovem & Λugustum confert, atque hunc illi

quodammodo praesert. Caelo tonantem credi inius Prem . . Regnare: praesens divus habebitur Augustus.

De Deorum Epiphania multa docte disserit Eet. Spanhemius digeri. s. de Uu ct praes. numism.

Hominum aliquando ministerio Diabolus uti voluit, quorum opera voluntatem suam manifestaret, ceremoniasque superstitiosas praescriberet. Hi autem homines aut voce effati sunt, vel scriptis consignata Iegerunt ea quae pro divinis, infelicibus venditabant. Voce agebant Pontifices & Augures, aliique divini. Pontificum collegium in re- bus ad religiones pertinentibus plerunque a Senatu consulebatur, quod saepe notavit Livius, ex quo aliisque scriptoribus hunc morem srmat Brissonius, lib. 2. se . pag. 2o9. 2I O. Augurum & Arusei cum munus praecipuum erat, auspicia captare, id est signa rerum futurarum, Deorumque monita: Laetane essent illa an piacularia ; quidve appo tarent, prosperane an vero minacia & calamitosa, expiandaque sacrificiis & luetii publico, scrutari ac praemonere. hinc justissimae superstitionum causae. Terent. Phorm. act. θ sc. q. Aruspex vetuit ante brumam aliquid novi

Negotii incipere: qua causa ei ljustissima. Hetrusci hac arte maxime claruerunt. Liv. lib. I. ad publica prodigia Hetrusci tantum vates adhibebantur. Insignis est historia apud Ages- Iium,lib. q. cap. I. Cum statua Horatii Coclitis de coelo tacta esset,ob id

115쪽

9 DE LUsTRATIONIBUS

, CAP. XI. fulgur piaculis luendum, Aruspices ex Etruria acciti, inimico atque hostili in populum Rom. odio, instituerant eam rem contrariis religionibus procurare. Ea re prodita, cum de perfidia consessi essent, necati sunt. unde versus hic tota urbe factus cantatu ue pueris fertur: Malum com

lium consultori pessimum est. Cicero 2. deleg. Interpretes autem Pris t. Max. publici augures gnis ct auspiciis postea vidento, disciplinam i

nemo , divorumque iras proridoto , iisque parento. Coelique fulgura regionibus ratis temperanto, urbemque o agros , ct templa liberata a

que esata habento: quaeque augur injusta, nefasta, vitiosa, dira defxerit, irrita, infestaque sunto : qxique non paruerit, capitale esto. Prodigia, portenta ad Etruscos ct aruspices si Senatus jusserit, deferunto. Etruriaeque principes disciplinam docento. Quibus Diris creperint procuranto, idemque fulgura atque obstitapianto. Lucanus lib. I. de variis monstris expiandis: Hac propter placuit Tuscos de more vetusto

Acciri vates, quorum qui maximus aro Aruns, incoluit deserta moenia Luna , Fulminis edoctus motus, venasque calentes

Fibrarum, ct monitus volitantis in aere penna Claudian. l. I. in Eutrop: Fulmineos solers Etruria consulari es, Immensumque nefas sisis exploret a ruspex, Quae nova portendant superi.

Expiationes praecipiebant hac aut simili sermula , qualis occurrit apud Varronem, im s. de ling. Lat. Ut suo qui que ritu sacri ciumfaciat.

Scripta, quibus Deorum voluntatem edocebantur gentiles, erane

inprimis libri Sibyllini, de quibus & nos egimus syngrammate nostro de Bibliothecis, cap. 6. ad quos rebus dubiis saepe recurrebant Romani. Horum inspiciendorum causa creati primo duumviri, postea X viri, imo quindecimviri facti, de quorum consilio expiationes instia tutae. SCti ritusque, quo libri inspiciebantur, sermam habet Vopiscus in Aureliano: Die tertio Idus Ianuarias Fulvius Sabinus Praetor urbari nus dixit: Referimus ad res, P. C. Ponti cum suggestionem, o Aurelianiri Principis literas; quibusjubetur ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belliri terminandi sacrato Deorum imperio continetur. Scitis enim ipsi, quoties is cunque gravior aliquis extitit motus, eos seniper inspectos: neque prius malais publica esse finita, quam ex iis sacrificiorum processit auctoritar. Tunc ,, surrexis primae sententiae Ulpius Syllanus, atque ita locutus est: Sero nimis, P. C. de Reip. salute constitimus, sero ad fatalia jussa respicimus. ,, more languentium, qui ad summos medicos nis in summa desperatione nou

116쪽

is mittunt: proinde quoi peritioribus viris major facienda sit cura, cum ori morbis occurri sit melius. Meministis enim, P. C. me in hoc ordine,, saepe dixisse, jam tum, cum primum nuntiatum est Marcomannos erupisse, ,, consulenda Sibylla decreta, utendum Apollinis beneficiis , inserviendum, , Deorum immortaliam praceptis: recusasse vero quosdam , ct cum ingenti,, calumnia recusasse, cum adulando dicerent, tantam esse Principis virtu- ,, tem, ut opus non it Deos consuli, proinde quoi ct ipse vir magnus nox Deos ,, colat, non de Diis immortalibus speret. Quid plura P audivimus sit eras,, quibus rogavit opem Destrum, quae nunquam cuiquam turpis est, ut virDr- ,, tissimus adjuvetur. Agite igitur , Pontifices, qua puri, qua mundi, qua ,, sancti, qua restitu , animisque suris commodi , templum adscendite, ., subsellia laureata constituite, veteranis manibus libros exolrite .sseta Res. ,, quae μηt aeterna, perquirite, patrimis matrimisque pueris carmen indi- ,, rite: nos sumtum sacris , nos apparatum sicri ciis, nos aris ambarvalia ,, indicemus. ,, Post haec interrogati plerique Senatores, sententiam dixerunt, ,, quas longum est innectere, deinde aliis manus porrigentibus, aliis' M pedibus in sentcntias euntibus plerisque verbo consentientibus, con- ditum es SC tum. Itum est deinde ad templum, inspocti libri, pr ,, dies versus, lustrata urbs, condita carmina , ambarvalia pronusia , ,, atque ita solemnitas, quae jubebatur, expleta. Est epistola.Aur

, , liani de libris Sibyllinis; nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum.

is Miror, vos, Patres Sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dabit se libris, , , perinde quasi in Christianorum Ecclesia, non in templo Deorum omnium ,, tractaretis. Agite igitur is castimonia Ponti cum, ceremoniisque solem- nibus juvate Principem, necessitate publica laborantem. Inspiciantur li- ,, bri: qua facienda fuerint celebrentur. quem libet sumtum, cujus libetis gentis capriros, quae libet animalia regia non abuno , sed libens ossero:.ne,, que enim indecorum est, Dusjnantibus rincere. Sic apud majores no- ,, i, os mHra liηita sunt bella, multa coepta. Si exid est sumtuum , datis, , ad praefectum aerarii literis, decerni jussi, est aeterea vestrae auctoritatis aerea publica, quam magis refertam esse reperio, quam cupio. In hoe ordine Vatum carmina censenda, quae saepissime quoque consuuta. Exempla hic congerere supervacuum est, cum sedulo in eo operam posuerit Bristonius ; lib. 2. deformpu. aoq. ro .

117쪽

Suculae si a matre comeduntur non est prodigium. Gustrum ignoratio rei novitas admirationem faciunt. Ouid fini monstra, ostenta , portenta , prodigia f iracula Teorum gentilium quaedam manifesta, quaedam occulta. Accidentia homini praeter intenti nem in actionibus religiosis ,. civilibus , animalibus

Muspicia caduca. Palpitationes. Sternutamenta. Pedum Ufensiones. Auguria ex avium volatu, cantu , tripudio solistimo. Praesagia ex bubus equis muribus , musteus, canibus: inprimis ex serpentibus.' Diabolusserpens. Serpens Epidaurius. Auguria ex apibus: musicis. Prodigia in Sole, nubibus ,'aere visu ; audita. Fluviae sanguineae , flatuae sudantes. Hastae motae. Prodigia multa simul co uncta : ante' mortem Julii Osiris . ante bestum civile Caesaris FONVi, circ.

Icut homo iram illam quam animo concepit, nunquam ita occultarc potest , quin ejus signa, aut ex oculis ardentibus rumpant , aut ex ore totoque vultu emicent, ut facile totum hominem statu suo motum esse deprehendas: Sic etiam rerum naturam , si ea a communi cursu, & latente causarum serie deviet , manifestam conditoris iram non sine ratione prae se serre creditur. Quae sane res miserorum gentilium superstitionem in immensum auxit, praesertim ubi causae in occulto positae: quibus manifestis nillil inde diri praesagiebant. Nullum piaculare sacrum decernebant ob suculas amatre cominas, quia id fieri scirent ob ventriculi servorem, atque inde orientem voracitatem. Columella lib. 7. cap. II. Sunt q dam

118쪽

CΛs XII. VETERUM GENTILIUM. di

sirofa. qua mandunt fatui s sit, quod cum fit, non habetur prodigium. Nam Des ex omnibus pecudibus impatientis afamis sunt: ita ut aliquando, findigeant pabuli, non tantum a iam , si liceat, sobolem, sed etiam suam consumant. Plinius breviter, lib. 8. cap. II. Comesefoetus his non est prodigium. Unde lepidum illud Antiphontis apud Clem. Alexandr.

lib. 7. Strom. Nam cum quidam male praesagiret ex eo quod sus porcellos devorasset, isque eam vidisset, ob sordes ejus qui ipsam alebat, same valde attenuatam : Du signo inquit, laetare, quod cum se esuriret, sitos tuos non comederit. Ubi vero causae latent, acceditque

rei novitas, multi stupent instar A neae, qui elypeum sibi a Vulcano fabricatum & caelatum, 8. AEneid.

Miratur, rerumque ignarus imagine gavdet.

Animis se aflectis facillime se inscrit superstitio metu futuri: quod

seplanter animadvertit Seneca, quaelL natur. lib. 7. Nemo usque eo tardus, o demissus in terram est, ut ad dixi non erigatur, ac tota mente consurgat: utique ubi nerum aliquod miraculum e coelo fulsit. Nam quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo sabducit. Ita enim

compositi sumus, ut nos quotidiana, etiam fl admiratione digna sunt, transerante contra minimarum quoque rerum , i insolita prodierunt, spectaculum dulce sar. His itaque catus astrorum, quibus immensi corporis pulchritudod inguitin, populum non convocat. 'At cum aliquid ex more mutatum est, omnium vultus in calo est. Solspectatorem, nis cum de cit, non habet. Nemo observat lanam, vis laborantem. Tunc urbes conclamant, tunc pro

se quisque superstitione vana trepidat. Huc facit illud Claudiani lib. a. in

Eutropium: Semiferos partus, metuendaque pignora matri, Manibus innuiuiis auditum nocte taporum 'Murmur, o attonito pecudespastore locutas, Et lapidum duras hyemes, nimboque minacem Sanguineo rubuisse Porem , puteosque cruore Mutatos, visasque polo concurrere lunas, Et geminos Soles mirari demat orbis, omnia cesserunt eunucho consule monstra. Hoc ipsum etiam verba, prudenter a majoribus posita, declarant: quia enim ostendunt, portendunt ,monstrant , praedicunt ; ostenta,portenta,

monstra, prodigia dicuntur, teste Cicerone, lib. I. de divin. quibus consentanea scribit idem, lib. 2. de nat. Deor. 5 Augustinus, de Cin Dei, lib. 21. cap 8. Nonius vero Marcellus cap. s. Monstra quidem N di ostem.

119쪽

& ostenta similiter intelligi vult, quod imminentia monstrent, ostendant. Portentum autem non solum quod portendat , sed etiam quod jam apportet , & faciat ex his signincationibus, quae in auspiciis &auguriis & extispiciis ostenduntur. Prodigium tandem semper pessimum esse dicit , dictum quassi porro adigendum. additque illud

3. Ain. Sola norum , dictuque nefas Hausia Celaeno Prodigium canit, ct tristes denuntiat iras.

Ad quem locum ita Servius: Prodigium, portentum ct monstrum modicosne discernuntur, sed confuse pro se plerunque ponuntur. Varro sane haec ita desinit ; ostentum, quod aliquid hominibus ostendit ; portentum, quod aliquid futurum portendit; Prodigium, quod porro dirigit; miraculum, quod

mirum est; monstrum, quod monet. Non mirum ergo si ad monstri conspectum plerunque exhorrescimus: ideo Gigantes, pro monstris olim habiti, dicti, cujus etymon a cadendo. Rationem reddit R.

mran v p a ni tm V γ' rara i quia scilicet homines metu

eorum concidant, unde ct formidabiles ta Ire dicuntur. Augustinus, lib. Io. de Cir. Dei, cap. 16. miracula Deorum gentilium duplicia facit. quaedam enim vi ac potestate,eorum fieri satis evidenter apparet, ut cit, quod effigies Deorum penatum, quos de Troja Cneas effugiens advexit, de loco in locum migrasse reseruntur: quod cotem Tarquinius novacula secuit: quod Epidaurius serpens Acisculapio naviganti Romam comes adhaesit: quod navim qua simulachrum matris Phrygiae vehebatur, tantis hominum boumque conatibus immobilem redditam, una muliercular Eona alligatam , ad suae pudicitiae testimonium movit & traxit: quod Uessalis, de cujus corruptione quaestio vertebatur, aqua impleto cribro de Tyberi, neque perfluente, abstulit controversiam. Alia autem intervallis temporum, occultis ipsius mundi causis, veruntamen sub divina providentia constitutis &ordinatis monstruosa contingunt: quales sunt inusitati partus anim Iium , & coelo terraque insolita rerum sacies, sive tantum terrens, sive etiam nocens: Atque haec illa esse dicit, quae procurari, atque mitigari daemoniacis ritibus fallacissima eorum astutia perhibentur. quale monstrum suo seculo, virum sanctum , propter rei novitatem esse dicit

Iuven. sit. II.

Egregium sanctumque virum si cerno, bimembri Hac manstrum puero, o miranti jam sub aratro

120쪽

CAp. XII. VETERUM GENTILIUM. D

piscibus inventis, ac foetae comparo mulae. Sollicitus tanquam lapides fuderit imber, Examenque apium longa consederit uva, Culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis Gargitibus miris, o lactis vortice torrens. Talia ergo observata ac procurata fuerunt, vel singula seorsim, vel plura conjunctim. Omnes res a Deo O. M. conditae, ad sinem lege naturae sibi praescriptum, certo conatu atque appetitu seruntur, quitum demum terminatur, cum res finem illum assecuta, in ejus fruitione acquiescit: si vero eum non assequitur, errat, & ἀμαῆημα committit.

Appetitus hic pro ratione creaturarum a Physicorum filiis statuitur Rationalis , Senstivus , Naturalis. Rationalis est in hominibus qui

propter finem omnia 'εκ προαiρωεως agunt: Si autem fine suo excidant, aut in mediorum ad illum directione aliquid necopinantibus contingat, de quo antea nec cogitarant, nec cogitare potuerant, illud in prodistium verterunt gentiles, adeoque procurandum existimarunt. quod observatum fuit non tantum in actionibus religiosis sed etiam civilibus atque animalibus. In actionibus religiosis si quid non rite fieret, ominosum adeoque Iustrandum credebatur. Plutarchus in Coriolano: Si unus equus themsas ducentium elanguisset, itemquo laxa manu prehendiset auriga habenas, supplicationem decernebant instaurandam. Secutis temporibus unum sacriscium tricies instaurarunt, quod semper aliquid delicti vel ossensionis hirere nisse diceretur. Cicero, orat. de arusp. resp. Ansi ludius constitit, aut tubicen repente conticuit, aut puer ille patrimus o matrimus, si terram non renuit, aut larum omiser, aut si aedilis rerbo, aut fi nutu aberravit, ludi

sunt non ritefacti: eoque errata expiantur, O mentes Deorum immort alium ludorum instauratione plinantur. ad hunc Ciceronis locum respexit A nobius lib. q. adv. gentes: In ceremoniiι xenris, inquit , rebusque di vianis, postulionibus locus est, ct piaculi contracta esse dicitur commi isto, fi per

imprudentia lapsum , aut in verbo quispiam , aut 1 mpuvio deerrarit, aut si cursu in solennibus Iudis , curriculisque dirinis e commissum Om,nes flatim in religiones clamatis sacras, s ludius constitit, aut tibicen repente conticuit: auis patrimus ille qui vocitatur puer o omisit per ignorantiam

torum, aut terram tenere non potuit, ct audetis abnuere in delictis tam groribus violari semper a vobis Deos, cum in Ierioribus causis irasit eos is cum pernicies ius confiteamini ciritatis. Plin. lib. 28. cap 2. Si Pontisci Ditis causa epulanti aliquid exciderit, in mensa utique id reponi, Moleriqκe

SEARCH

MENU NAVIGATION