장음표시 사용
131쪽
Continuo Cates, Externam cernimus, inquit,
Adventare virum, o partes petere agmen easdem , Partibus ex iisdem, is summa dominarier arce. Aa statuam Agathoclis lapideam, cum apes ceram fingere coepissent hominem ad magnam perventu Um claritatem vates pronunciarunt. Diod. Sic. lib. I9. cap. 2. Contra tristia saepissime portenderunt apes, ut Bruto & Cassio , cum enim intra vallum visa essent apum examina, aruspices locum, expiandae religionis gratia, excluserunt, militum autem animos religio haec valde obstrinxit. Plutarchus, o Pul. Obsequens. Dioni quoque apes in navigii puppe considentes triste augurium secere, teste codem Plutarcho. Livius, lib. 33. A Capua nunti tum est examen vesparum ingens in forum advolasse, ct in Martis aede consedisse, eas collectas cum cura ctigm crematas esse. Inter Pompejanae cladis prodigia examina in signis a Flora, lib. q. cap. 2. numerantur. Julius Obsequens: Paulo Fabio, Q. Lbio coss. In Germania, in castris Drus examen apum in tabernaculo Hostilii Rutilii praefecti castrorum consedit, ita ut funem praetendentem, praefixamque tentorio lanceam amplecteretur. Multitudo Romanorum per insidias subjecta est. Cicero de Ar p. resipons: Si examen apum ludis in scenam venisset, aruspices acciendos ex Etru ria putaremus. Tale prodigium Scipio procurari voluit apud Livium, lib. 2I. cap. q6. o lib. 2 q. cap. Io. adde Tacit. annal. I 2. cap. 66.& Lipsit not. I sq. Amm. Marcell. lib. I 8. pag. I 27. cum notis Lindenbrogii. Simile quid contigit in coronatione Ferdinandi II. Imp. quae facta est Francoserti ad Moenum, Anno I 6 I9. notante Bauda
Muscae quoque mali aliquid portendebant, unde de peculliaris circa eas supei stitio. Elei Mylagron Deum, muscarum multitudine pestilentiam asserente, invocant, quae protinus intereunt, qua litatum est illi die. Plin. lib. i. cap. 28. Forte hinc nomen sortitus .est Irar Muscarum Dominus. Romae in aedem bierculis in foro boario nec muscae, nec canes intrant. Plin. lib. Io. cap. 29. Oetaei Herculem Conopium, ne provinciam culicibus, infestam redderet, venerati sunt, nam culices Octaei conopas vocant. Sicut de Apolline Culiciano est, quod infestos culices ex agris propulsaret. Alex. ab Alex. lib. I. cap. II. adi Vomum,de idolol. lib. q. cap. 99. Sed ne quis nos cum Domitiano muscas captare cogitet, ad alia nunc transibimus. Prodigia innumera observata' sunt in Sole, Luna. , sideribus: Iul. Obseq. Africano & Laelio cos Ianarii inter horam tertiam ct quiuiam duo discolores circuli solem cinxe-
132쪽
CAp. XII. VETERUM GENTILIUM. iii
Tant,rubente alter,alter candida linea, Stella arsit per dies triginta Hes. Supervacaneus esset labor ex Obsequente aut Luccsthene ac Scnecae quaestionibus naturalibus similia ostenta describere. unum tantum atque alterum delibabimus. Augustinus de Civ. Dei, lib. 2. cap. 23. In quadam Campania lata planicie, ubi non multo post civiles acies xefario pratio confixerunt, inter se prius pugnare vis sunt. Namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se vidisse nunciarunt per aliquot dies duas acies prauari. Qua pugna ubi destitit, vestigia quoque velut hominum oequorum, quanta de illa confictione exprimi poterant, invenerunt, saetiim hoc L. Scipione, C. Norbano cosi . Iul. Obseq. Simile legere est, 2. Maccab. 3. Cicero, de arusp. resp. Exauditus in agro propinquo ct suburbano est strepitus quidam reconditus, ct horribilis fremitus armorum. de ea rescriptum est, postulationes esse decretas Bui, Saturno, Neptuno, Tellari, Diis coelestibus. vid. C. R liodig. lib. Io. cap. I9. Prodigum erat si terra aut sanguine aut lapidibus pluisset. Iul. Obs.. cap. I, 2, I, 9, IO,I6. &c. Item si lacte. ia. cap. 26, 29, 36, 37, 32, clo, 62. & apud Livium saepe. Priusquam Xerxes Athenas deleret, Lacedaemonis invadendae consilium agitanti admirabile inter coenam prodigium incidit, instilum namque paterae ejus vinum in sanguinem, nee semel, sed iterum, & tertio conversum est. qua de re consulti Magi, monuerunt ut incepto abstineret. Val. Max: lib. I. cap. 6. Sic
apud Virgilium, q. AEneid. Dido
Vidit, thuricremis cum dona imponeret aris, Horrendum dictu latices nigresceresacros, Fusaque in obscoenum se vertere vina cruorem.
Quod prodigium ccedem futuram significare, ex Homero, Iliad. λ. patet, ubi Iupiter
Hoc est, juxta versionem Eobani Hessit
Ex alto pro dulci rore cruentas. Doluit in terram guttas, sub tempus oborta Aurora, quo prodigio tot parte ab utraque
Illustres animas fuerat mi purus ad orcum. Prodigium erat si statuat Deorum sudassent. Cic. I. de divin. saide Lacedamoniis paulo ante Leuctricam calamitatem, qua signiscatio facta est, cum in Herculis fano arma sonuerunt, Herculi ue malacrum multo sudoro
133쪽
ti 1 DE LUSTRATIONIBUS CAp. XII
manarit ' Eodem libro ait , initio belli Marsici Deorum s mulachra sudavisse. Minervae statua , quod apud Athenienses accidisse Diolib. q. auctor est, ad Solem orientem spectans, in arce posita, obversa ad occasum, sanguinem expuit. Aliquando severunt: August. de civ. Dei lib. I. eap. I I. Apollo Cumanus cum adversus Achaos, Regemque Aristonicum a Romanis bellaretur , quatriduo ferisse nunciatus est, quo prodigio haruspices terrui, cum idi uiachrum in mareputavissent esse projiciendum, Cumani senes intercesserunt,atque retulerunt tale prodigium ct A
tiochi ct Persidis bello in eodem apparui se sigmento : ct quia Romanis feliciter provenior, ex SCto, eidem Apollini dona sua essensisse testati sunt. Tunc vero peritiores acciti haruspices responderunt mulachri Apollisis fletum ideo prosi rum esse Romanis, quoniam Cuma colonia Graeca esset, susque terris unde accitus esset, idem, ipsi Graciae , luctum is cladem Apollin signi casse plorantem. Deinde mox Regem Aristonicum victum ct captum esse nuntiatum est, quem vinci utique Apollo nolebat: ct hoc sui lapidis etiam lachrymis in dicabat. Meminerunt etiam Cicero I de divin. Livius, lib. s. idem tib qo. cap. Io. Lanuvii simulachrum Iunonis Sospitae lachrymasse scribit, & pestilentiam in agris forisque& conciliabulis tantam fuisse, ut Libitina vix sufficeret. Sic. Iul. Obs cap. q. Prodigium erat cum in aede Penatium valvae nocte sua sponte ad pertae, id cap. II: praesertim si hastae Martiar, id cst, quas statua Martis utraque manu tenebat, movissent. idem cap. q3. Hasta Mamtia in regia sua sponte motae. ibid. Ancylia cum crepitu sua sponte mota. iterum , cap. q6. Ejus rei causa Senatus Consultum factum est M. A tonio, A. Post humio cosis cujus exemplum hoc in apud Agellium, lib. q. cap. 6. Quod C. Pulius L. filius Pontifex nunciavit in sacrario in regia hastas Martias marisse, D. E. R. I. C. ut M. Antonius Consul hostiis majoribus Pori 2 Marti procuraret: quod ct careris Diis squibus videretur placandis, uti procurasset, satis s.oemium consuerunt. Si quid succidaneis
opus esset, Robigus accederet. Sed manum de tabula: etenim Caetera degenere hoc, AEdeo sunt multa , loquacem Delassare valent Fabium. . 'Aνακεέγαλα-ιν instituam verbis Ciceronis, I. de divin. ubi sic inquit : Quoties Senatus Decemviros ad libros ire jussit ' nam ct cum duo visi soles e sent, ct cum tres Lunae ct cum faces , ct cum Sol nocte risus esset, O cum ex caelo fremitus auditus, ct cum caelum disicessisse visum est, atque
in eo animadversi globi. Delata etiam ad senatum labes agri Privernatis, cum ad in rutam multitudinem terra desedisset, Apuliaque maximis terrae
134쪽
CAp. XII. VETERUM GE NTILIV M. iis
motibus conquassata ester, quibus portentis magna populo Rom. bella, perniciosa que seditiones denunciabantur. inque his omnibus responsa aruspicum cum
Sibylla ver bus congruebant. auid cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria ρ quid ortus androgyni ' nonne fatale quoddam monstrumfuit e quid. quod furius atratus sanguine Iurat ' quid cum sepe lapidum , sanguinis non-- nunquam , terrae interdum , quondam etiam laetis imber defluxit e quid cum in Capitolio ictus Centaurus ex calo est Z in Aventino porta o homines e Tusculi aedes Castoris o Pollucis , Romaque pietatis ' nonne ct haruspices responderunt, quae evenerunt e ct in Sibylla libris eadem praedictiones reperta sunt ' Quoties Senatus Xxiros ad libros ire jussit ' quantis in rebus, quamque sape responsi haruspicum paruit.
Quasi autem haec singula non magnum satis terrorem animis incutere possent , multa etiam prodigia simul coacervata observarunt,quod in pluribus Livii locis manifestum est. Quae circa mortcm Iulii Caesaris varia monstra contigerunt recensentur a Plutarcho , Suetonio, cap.
8 I. Ovidio, I s. metam. a vers. 787. inprimis Virgilio, I. Georg. ubi a Sole sic inchoat:
Ille etiam extincto miseratus Caesare Romam, Cum caput obscura nitidum ferrugine texit, Impiaque at emam timuerunt secula noctem,
Tempore quanquam illo tellus quoque o aequora Ponti, Obscoenique canes, importunaeque volucres Signa dabant, quoties Cyclopum scrvere in agros Vidimus undantem ruptis fornacibus atram lFlammarumque globos, liquefactaque rotyere saxa parmorum sonitum toto Germania calo Audiit: insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per luces vulgo exaudita flentes Ingens: o mulachra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis; pecudesque secuta Infandum unt amnes, terraque dehiscunt.
Et maestum istachrymat templis ebur, araque sudant. Proluit insano contorquens vortice bl sFluviorum Rex Eridanus, camposque per omnes Cum stabulis armenta tust, nec tempore eodem Tristibus aut extis fibra apparere minaces, Aut puteis manare cruor cusavit; ct alte. Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes.
135쪽
Non ali.ιs caelo ceciderunt plurisereno Fulgura, nec diri toties arsere cometae. Agmen hoc & caput claudet Lucanus, qui omnia prodigia , bellum plusquam civile Caesaris & Pompdi denuntiantia, enumerans lib. I. sic canit: -- Tum ne qua futuri Spra saltem trepidas mentes levet, addita fati Pejoris manifesta fides: Superique minaces prodigiis terras implerunt, aequora, pontum. Ignota obscura viderunt sidera noctes, Ardaentemque polum flammis, caeloque rotantes o bliquas per inane faces, crinemque timendi Sideris, ct terris mutantem regna cometen Fulgura fallaci micuerunt crebra serenor Et varias ignis denso dedit aere formas. Nunc jaculum longo, nunc sparso Iumine lampas Emicuit calor tacitum fine nubibus ullis Fulmen, o Arctois rapiens de partibus ignem Percussi Latiale caput: stellaque minores Per vacuum, solita noctis decurrere tempus, i
In medium venere diem et comuque coacto
mPhoeber x o fratrem cum redderer orbe. 'Terrarum subitapercussa expalluit umbra. . Ipse caput medio Titan cum ferret Ostmpo , Condidit ardentes atra caligine currus: Involvitque orbem tenebris , gentesque coegit Desperare diem: qualem fugiente per ortus Sole Thyestea noctem duxere Mycana. Ora ferox Sicula laxarit Mulciber AElna; 'Nec tulit in caelum flammas , sed vertice proin unis in Hesperium cecidit latas et atra charybdis Sanguineum fundo tost mare t flebile sari Latravere canes. Vestali raptus ab ara Ignis, ct ostendens confectas flamma Latinas Scinditur in partes, geminoque lacumine surgit Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus Subsedit, veteremque jugis nutantibus Alpes Discussere niHm. Thetys majoribus undis Hesperiam Calpen, summumque implerit Atlanta.
136쪽
n. XII. VETERUM GENTI LIUM. iis
Indigetes flevisse Deos. urbisque laborem Testatossudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diemsadasse volucres Accipimui, sylvisque feras sub nocte relictis Audaces meria posuisse cubilia Roma. .
. Tum pecudum facilestumana ad murmstra lingua, Monstrosique hominum partus, numeroque modoque Membrorum, mytremque suus conterruit infans: 'Diraque per populum Cumana carmina vatis , Vulgamur: tum quos sectis Bellona lacertis Sara moret , cecinere deos. crin que rotantes, Sanguinei populis ulularunt tristia GaIli. compositis plenae gemuerunt o sibus. ur . . Tum fragor armorum, magnaeque pN aria voces Audita nemorum: ct venientes cominus umbra. 'ς Quique colunt junctos extremis moenibus agros Dissugiunt, ingens urbem cingebat Erinnys , Excutiens pronam flagranti vertice pinum, : Stridentesque comas. Thebanam qualis Agareu
Impulit, aut savi contorsit tela I caui Eumenis: aut qualem jussu ymonii iniquamnuit Alcides, visojam Dite, Megaram. Insonuere tuba, o quanto clamore cohortes Miscentur, tantum nox atra flentibus auris lEdidit , ct medio risti consurgere campo Trisia Syllani cecinere oracula manes: VTollentemque caput gelidas Anienis ad undas
Agricola fracto Marium fugere sepulchro.
137쪽
Lu rationes peractae per Pontifices , Ceuces Athenis fium, Fumines , Vestales, Augures, oec. Item
per Censeres , Consules, miros , matronas, vi gines, pueros patrimos γ matrimos. Se i a sacris arcebantur. Mulieres sagae. Exerriatores. κα9. i. i. PIIchagogi. Magi. Rex , Regina. L perci. Strusertarii. --: νου--Epimenides nas lustrarit. Apes Tiomedis , columbae , elefanti
gallina ete: stipsis lustrant. Baptae.
Oh φm promiscue sacra sua crediderunt gentiles.Pr
fanum vulgus solenni voce exesse jubebant: quibusdam a tem sacrorum Antistitibus ad haec ipsa auctoratis harecum cura commiserunt. Peragendis autem religionibus peculiariter erant mancipati Pontifices, Flamines, Virgianes Vestales, Augures aliique Sacerdotes , quorum collegiis statas solennesque ceremonias, omnemque religioniam custodiam crediderat antiquitas: qui ex Augurum auctoritate, Vatum responsis , ac
Hetruscorum disciplina ipsi agebant, aliisque agendum praescribebant. Cicero de Arusp. resp. De sacris publicis, de ludis maximis , de De rum penarium, Vestaque matris ceremoniis, de illo ipse sacrificio, quod sit pro salute Populi Rom. quod post Romam conditam, hujus unius P. Clodii casti tutoris religionum, scelere violatum est , quod tres Pontifices flatuisesent, i semper Populo Rom.semper Senatui, semper ipsis Diis immortalibus , satissandrum, satis augustum, satis religiosum esse visum est. & d inde: Ita est interpretatio illa Pontificum, ut iidem potestatem habeant j dicam. Religionis explanatio vel ab uno Pontifice perito recte fieri potest. Similia leguntur initio Orationis, quam Cicero pro domo sua ad Pontifices habuit. Haec dignitas quibusdam familiis propria fuit, ut Potitiis & Pin riis. Liν. lib. I. ccl. 7. tales Ceryces apud Athenienses. Athen. lib. dir
138쪽
CAp. XIII. VETERUM GENTILIUM. 11
Oces de genere Cerycum , ex ea familia quam eriorum sacris operatur. hi in Delio templa annum unum functionem obeant parasitorum. Hos AEgyptiorum Pastophoris assimulat Diod. Siculus , lib. I. cap. 29. Hominum lustratoriis sacris operantium chorus describitur Lucano, lib. I. ubi praeeunt .
Ponti res, sacri quibus est permissa potestas:
Turba minor ritu sequitur succincta Gabino, Vestalemque chorum ducit vittata Sacerdos
Trojanam soli cui fas vidisse Mnervam. Tum qui fata Deum, secretaque carmina serpant,
Et lotam parra revocant Almone Cybelam.
Et doctus volucres Augur servare nistras, Septemvirine epulis festis, Titiiquesodales
Et Salius lata portans ancilia collo, Et tollens apicem generoso vertice Flamen. .
Multi etiam, quamvis sacris non initiati, lennioribus tamen pom pis lustratoriis adhibebantur. Principem locum obtinebant, qui dignitate auctoritateque alios antecedebant: Censores, Consules, Xviri, matronae, virgines , pueri patrimi & matrimi. Censores apud Romanos singulis quinquenniis omnes cujusvis ordinis cives cens bant , quam rem tanto futuro imperio saluberrimam instituit Servius Tullius. consideratis autem facultatibus omnium ac moribus, Suoν taurilia mactabantur, idque lustrum conditum appellatum. Addebatur solennis voti nuncupatio a Censore Iustrum condente, qua Deos Orabant, ut res Populi R. meliores amplioresque facerent, quod ab Africano posteriore emendatum: cum enim soluto sacrificio, scriba ex publicis tabulis hoc solenne precationis carmen ei praeiret: Satis, inquit, bona ct magna sunt, itaque precor, ut eas perpetuo incolumes semνent. ac protinus in publicis tabulis ad hunc modum carmen emendari jussit. quan votorum verecundia deinceps Censores in condendis lustri usi sunt. Val. Max. lib. q. cap. q. Asconius Paedianus in divin.
Censores completo quinquennio urbem Iustrabant , ct solitaurilia , sacri clade sue ore tauro faciebant. Hinc jocus Africani, qui Asello lustrum infelix objicienti, Noli, inquit, mirari, is enim qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit & taurum immolavit. Tanta erat suspicio , ut religione civitatem obstrinxisse videatur Mummius , quod
139쪽
ii S DE LUSTRATIONIBUS CAp. XIII.
Asellum ignominia levarit. Cicero a. de orat. Quia autem per ambos Censores febat , ambilustrum vocabatur. Serv. ad I. Hiseid.
De Consulibus, Livius, lib. 32. cap. 9. Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, ct Consules rebus divinis operam dederunt. De aliis, idem lib. 37. cap. 3. Decem ingenui, decem virgines, patriami omnes matrimique ad id sacri cium adhibiti: ct decemviri nocte lacte tibus rem divinam fecerunt. Iul. Obsequens, cap. 32. Virgines viginti septem carmen canentes urbem lustraverunt, sic capp. 32, 3 q. Insignis est pompa, quam describit Livius, lib. 27. cap. 3 7. Decrevere item
Ponti ces , ut virgines ter novena per urbem euntes carmen canerent, id cum in Bris Statoris aede discerent, conditum ab Livio Poeta carmen, tacta de caelo aedes in Aventino Punonis Regina, Prodigiumque id ad matronas pertinere aruspices cum respondissem, donoque iram placandam esse . aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae, quibus in urbe Roma , intraque decimum ab urbe lapidem domicilia essent , ipsa inter se quinque o viginti delegerunt , ad quas ex dotibus1tipem conferrent. inde donum pelvis aurea facta , lataque in Aventinum , pureqae ct caste a matronis sacri catum. Virg. I. Georg. in descriptione ambarvalium: Omnis quam chorus ct socii conritentur ovantes. Ubi observatum fuit, ut non tantum Sacerdotes integro essent corpore, vid. Plutarch. quaest. Rom. 69. quod ita servatum religiose apud posteros, ut M. Sergius, cum de rebus strenue a se gestis orationem habuisset, sacris arceretur a collegis, ut debilis. Plin. lib. 7. cap. 28. sed etiam ut nomina victimas ducentium prospera cligerent ; ut ait Plinia iis, lib. 28. cap. 2. Cicero , lib. I. de divin. In lustranda certe coloma , ab eo qui eam deduceret, ct cum Imperator exercitum , Censor populum lustraret, bonis nominibus qui hostias deducerent eligebantur. Apud Tacitum, Inst. lib. q. cap. 23. in dedicatione Capitolii, milites imgressi, quibus nulta nomina. vid. ibi Lips notas, ct Brisonii form. pag. 92. In his enim , ut in omnibus principiis , omina inesse
putabant. Servi autem plerumque a sacrarum pomparum apparatu arcebantur.
De Atheniensibus Philo Iudaeus, eo libro quo demonstrat Liberum
140쪽
C1ν. XIII. VETERUM GENTILIUM. DA
υπηρεσίαν Θέμενοι. Hoc est, interprete Gelenio: a propter Athe nienses , me judice , acutissimi hominum quod enim in oculo pupilla , in anima ratio , hoc Athenae sunt in Gracia) quando pompam ducunt Eumeniadibus, neminem serrum admittunt, sed per ingenuos viros ac forminas peragunt omnia solennia, ct ne eos quidem vulgares , sed inculpata vitae homunes , nam ct bellaria in i sum parant adolescentes honestis imi, putantque honor cum hoc ministerium. De Cois, Athen. lib. 6. cap. 18. οποταντη Η εα Θυωσιν οἱ Κωοι, ου τε ἔισεισιν ἐις το ἱερον , ου τε γευίαι τιν των παρεσκευασμίνων. CM 3unoni cum sacri cant , neque templum ullus
serrus ingreditur, nec quicquam gustat ex iis qua sunt apparata. De AEginetis monophagis, vid. Plutarch. quaest. Rom. q3. Apud Romanos in sacris Herculis , nec servi nec liberi intererant. Appius autem Clodius Potitios pecunia corrupit, ut servos publicos hoc sacrum doc rent , propter quod dicitur & ipse mox coecus factus, & Potitiorum
familia intra breve tempus extincta. Serv. ad 8. AEneid. v. 276. Adde Plutarchum quaest. Rom. I s. Δια τι το τής λευκολοις ἰερον
α'ον εςι; Ludi seculares celebrandi cum cssent lustralia liberis tantum hominibus, non autem servis distribuebantur. Z m. histor.
Minus solennes lustrationes ab ipsis lustrandis, nullo adhibito ministro peragebantur. Sic AEneas: Donec me flumine viro Abluero. Mulierculae inprimis haec sacra frequentarunt. Ovid. a. de arte. Et veniat qua lustret anus lectumque locumque Praeferat o tremula sulphur ct ora manu. Graecis οἰσομαίριαι dicebantur. Pollux, lib. 7. cap. 33. περ μάκ'ριαι. Pliri. desuperst. πήεια. Theophr. charact. cap. 17. Talem fuisse ait D
mosthenes Glaucotheam sive Empusam , AEschinis matrem , in cacontra ipsum de salsa legatione. τελέςρια dicitur a Suida in vita Aschinis. Empusae autem, quod spectri nomen est , sibi acquisivit, quod ex tenebrosis locis ad mulieres & pueros cum impetu prodiret, ut ait O in vita ejusdem AEschinis. Eadem τυμπανδεια Demosth. de corona. Latinis Piatrices, quae & Simulatrices, pro quo alii Similatrices, alii Simpulatrices legunt: quas & Sagas vocari dicit Festus :nempe , quia Sagarum instar ἀποφροπιωσι , unde & Belgicum stile,