Johannis Lomeieri Zutphaniensis De veterum gentilium lustrationibus syntagma. : Cum indice necessario

발행: 1681년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

c, DE LUSTRATIONIBUS CAp. Im

sci αν γεῖον ονειρον αποκλυ ω, Haec ut somnia fontibus abluam.

λεπωτατους των ο νειρων. Abluam. quod in somniis facere solent. Hoc autem

imitatus AEschylus, apud quem atrocia somnia procurari, sire expiari solent. Cyrus apud Xenophontem, παιδείας lib. 8. post somnium Iovi patrio , & Soli , & aliis Diis hostias mactat. Apud eundem , in symposio , Charmidae commoda Daupertatis mire praedicanti Callias r

τοῖς αποτροπαῖοις Θυοις ; Igiturne precaris ne unquam ditescas , ct s latum tibi oblatum fuerit somnium Diis Aperruncis sacri cas e ut avertant rem scilicet mali ominis. Augustus ex nocturno visu stipem quotannis cmendicabat a populo, cavam manum asscs porrigentibus praebens. Sueton. August. cap. 9 I. Galba Sueton. c. I 8. cum somniasset Fostianam suam Tusculanam , minantem se erepturam quae ipsi dedissset, exterritus, prima luce, ad expiandum somnium, praemissis qui rem divinam appararent, Tusculum excucurrit. Charicles apud Heli dorum, tib. 3. AEliop. Apollini υμνον απογυει , τεlαραγμέν di τὶ , καlαυς υππιους, hymnum sacri cat, quod in somnis aliquo modo turbatus esset. Cybele anus, ibid. lib. 7. Θυσιαν αγειν τη λή λέγειτα , υπὲρ το δε

οφθεία βουλομάνης. Sacrificium se Deas Iuram dicens pro Domina Amfice , quibusdam insomniis territa , ct placare visa volente. Cimon Atheniensis per somnium canem exacerbatam se allatrare, atque ex I tratu misiam edere humanam vocem: I, mihi nam catulisque meis νedderis amicus. Astyphilus vates mortem ei denuuiari pronunciat. Cimon dein Libero Patri sacrificat, ubi jecur sine capite fuit, sanguisque victimae a sermicis raptus ad Cimonem delatus, & pollici pedis ejus circumjectus. Plui. in Cim. Aquila in somnis visa a parentibus quibus filiae locandae, omen infestissimum, apud Achillem Tatium, lib. r. qai somnii hujus lustrandi sacrificium assignat Σενὶ ad νυέ γ μέσG Θαλατταν. Cum Latini Tarquinios reducere conarentur , duo fratres Tarquiniorum, Publicus & Marcus Laurentini, horribiles quaiadam species in somniis viderunt, poenas atroces intentantes ni coepto desisterent: Videbantur sibi exagitari a quibusdam seriis , verberari, tandem oculis orbari, multisque aliis suppliciis miserum in modum affigi, ita ut timore ac tremore excitarentur. Hi primum averru catoriis quibusdam , & piacularibus sacris conabantur insectantes se

82쪽

CAp. IX. VETERUM GENTILIUM.' si

daemonas avertere, sed frustra: itaque vates consulebant. Dion. mlic. b. s. cap. 36. Cum uterque Consul, T. Manlius To atus, & P. Decius Mus eandem speciem in quiete vidissent viri majoris quam pro humano habitu, augustiorisque dicentis: Ex una acie Imperatorem, ex altera exercitum Diis Manibus, matrique Terrae dcberi r Utrius exercitus Imperator legiones hostium , superquo eas se devovisset, ejus populi partisque victoriam sore. Hos nocturnos visus cost . inter se contulerunt: placuit ante Omnia averruncandae Deum irae victimas credi, hoc sacrificio cxpiaturi erant, si averti posset. Lip. lib. 8. cap. 6. Val. Max. lib. I. cap. 7. Non temere hic a Livio notatum, speciem illam majorem qnam pro modo humano , augustoremque apparuisse. Sic antiqui opinionem divinitatis tum damonibus , tum defunctorum animabus adstru

xerunt.

De daemonibus : Sueton. Claud. cap. I. Druso species barbara mulieris humana amplior apparuit. Tacit. annal. D. de Curtio Ruso, in Africa versante : Oblata illi species muliebris ultra modum humanum. Plinius, lib. 7. epist. 27. super eodem miraculo : Gertur eι muli Iris figura, humana grandior, pulchriorque. Tacit. r. histor. Erupisse cella Punonis majorem humana speciem. Xenoph. lib. 8.-: ἔδο-

gens, lib. II. in princ. γ η τις η κατα ανΘρω cirum Bruto ante aciem Philippicam visum immanis atque hor)endi corporis , teste Plutarcho. Dion . eodem teste grandem mulierem , cultu Osacie nihil a tragica furia abhorrentem conspexit. Cassius Parmensis se ctis Antonii opibus Athenas confugit, ubi vicino μονοι hominem ingentis magnitudinis vidit. Val. Max. lib. I. cap. 7. Hannibal, ut ibidem

Valerius , in somniis existimavit missum sibi ab Iove mortali specie excelsiorem juvenem pro quo Livius lib. 2I. cap. 22. in quiete, inquit,

visum ab eo juvenem divina specie. Tibull. lib. s. ei. q. de juvene insimniis sibi viso:

Non illo quicquamsermosius ulla priorum Euas, humanum nec videt illud opus. De sunctorum animabus: Iulius Proculus in avit, visum a se R mulum , post obitum, augustiore forma quam fuisset. Flor. lib. I. cap. L. Ovid. 2. Fast. Pulcher , ct humano major, trabeaque decorus Romulus , in media visui adesse via.

83쪽

CAP. IX.

De Herculis απολ ει , Ovid. 9. metamorph. Sic ubi mrtales Tyrinthius exuit artus,

Parte sui meliore viget, majorque videri Crpit, ct augusta feri gravitate verendus. AEneas, de apparente sibi Creusa. 2. AEneid. Infelix simulachrum, atque ipsius umbra Creusa Insa mibi ante oculos, o nota major imago. Dido moritura. q. A n. Et nunc magna mei sub terras ibit imago. Apud Homerum, Odyss. λ. Achillis umbra apud inseros φο α ροικραβοωσα. ut Amilcar, in eodem inserorum loco , apud Silium Ital. lib. II.

- Inde citato

Celsus abit gressu, majorque recessi imago, Cassius in acie Philippensi Iulium Caesarem a se intersectum vidit humano habitu augustiorem. Val. Μax. lib. I. cap. 8. Apollonius Tyanatus animam Achillis e tumulo ut scribit Philostratus, in vita Apoll. lib. q. excitatam ait sibi visam primo quinque , postea duodecim quasi cubitorum. Haec opinio ad ipsos quoque Iudaeos penetravit. Philo Iud. lib. de execratione, resipiscentes Iudaeos in patriam redituros ait deducente quodam spectro, augustiore, divinioreque, quam quae humanis oculis obversari solent ; caeterorum quidem nemini, s lis autem revertentibus conspicuo. Giganteam animarum apud ins ros formam astruere quidam voluerunt ex Pr. 2. I 8. ubi Salomo orbiatas adulterae propendere dicit ad & Pr. 2I. I 6. Vir qui ere νerit in semita intelligentiae in coetu NAn commorabitur. Vox haec giagantes notat, quia tanquam manes & spectra inter homines versabantur, adeo ut aa eorum conspectram homines quasi exanimarentur, ut

sere contigit exploratoribus Israeliticis, Num. II. 33. Sed & notat statum damnatorum apud inferos, cum Gigantes manifeste impii se rint , Gen. 6. quin in illorum panegyri adulteri & impii versaturi sint, dubitandum non est: pro apparitione autem animarum forma giga tea hic ne γρυ quidem. Sed ne digressiuncula haec gigantea videatur, in semitam redimus. exemplum expiationis somnii est in Senecae Oct a: H . q. sc. I. ubi Poppaeae Delubra ct aras petere constitui sacras ,

Casis litare victimus numen Deum , Ut expientur noctis obomni mina. Terrorq e

84쪽

Terrorque in hostes redeat attonitas meos,

Et vota pro mesuscipe, ct precibus piis

Superos adora, manet ut praesens metus.

Sie Anna Soror Didonis apud Silium Ital. lib. 8.

Namque asper somno dirus me impleverat horror, Terque suam Dido, ter cum clamore vocarat, Et laeta exultans ostenderat ora Sichaeus. Quae dum abigo menti, ct sub lucem, ut visa secundent Ora caelicolas , ac rixo purgor in amni.

De sumtibus in hanc superstitionem impensis queritur Martialis, lib. 7. epig. Is

Semper mane mihi de me mera somnia narras, Qua moveant animum sollicitentque meum. yam prior ad facem, sed θ haec vindemia venit. Exorat noctes dum mihi saga tuas: Consum salsasque molas ct thuris accervos, Decrevere greges dum cadit agna frequens: Non porcus, non cortis axes, non ora supersunt, Aut vigila , aut dormi, Nasidiane, tibi.

Pilatus in historia passionis Iesu Christi, Mart. 27. 2 . Manus suas, toto populo inspectante, abluit. Interpretes in diversa abeunt, sunt ui hanc ablutioncm lustrationem fuisse volunt: atque hi in duas rursusiscedunt sententias: Alii enim Pilatum se lustrasse judicant,quod se jam

piaculo teneri, id est piacularem esse putaret, propter traditionem D mini nostri in manus Iudaeorum, qua in re falluntur: Cum enim Pil tus Dominum nondum tradidisset Judaeis , piaculo sane nondum ten batur, coque facinore nondum peracto, non poterat απονιπῆειν, cum manus ejus nondum essent insectae. Alii ergo de procurando uxoris somnio cum cogitasse contendunt, ac propterea iisdem pene, quibus uxor, verbis usum fuisse; illa enim dixerat: Mia ν σοὶ, καὶ τω δικαὶ ἐκείνω. ille: 'AΘῶος ἐιριι άπο τοῦ ἀοῦι χαι γ τῆ δικαίου. Sed neque hoc vero simile. Cur enim hoc somnium procuraverit maritus, ac non potius ipsa uxor, cui hoc fuerat oblatum e cur coram tribunali, & ista Judaeorum, gentiles superstitiones aversantium πανηγύρει annon potius domi, antequam in publicum prodiissetλPraeterea an haec lustratio sola χειρολουσια peragi potuit sine totius corporis , inprimis capitis ablutione, qu modo noctes plerumque purgari solebant. Aliorum somnia alii non expiabant, nisi de se aliquid portenderent Priamus uxoris somnium de

stio

85쪽

filio, & totius Troiae, cui ipse imperabat, excidio, expiavit. Martialis Nasidiani somnia de se suisse dicit, adeoque sibi expianda, & ut ab illis

sumtibus liberetur, petit ut de semetipso sommiet Nasidianus,li somniare libeat. Hoc autem uxori Pilati accidisse non liquet. Hoc ergo Pilatinctum referendum ad illud Chreias genus, quod Rhetores Wύο ν v cant, quia εκλογου κά-conflatum est. Sicut Agabus, Ast. 1 I. ii. Zona Pauli manus ac pedes sibi vinxit, dixitque: haec dicit Spiritus S. viarum, cujus tac est Zona, ita vincient Hierosolymis Iudai. Deus ipse, Deat. 2 I. praeceperat , si quis gladio confossus in agro fuisset inventur, ignoto percussore, congregandos esse Sacerdotes Leviticos, una cum proximae civitatis Senioribus, qui super vitulam in valle mactatam, manus suas abluerent protestati r manus nostra sanguinem hunc non esuderunt, ct oculi mitri essundentem non viderunt: Expia populum tuum Israelam, quem redemisti, Tebora, ct ne impone rearum sanguinis innoxii in medio populi tui Israelis. Addita promissione: Sic expiabitur illis reatus illius sanguinis. Eodem more Pilatus,et ore&opere de sua innocentia prototestatus est. Hoc enim & moris antiqui fuit , notante ad hunc locum Grotio, ut judices ex legibus aliquem damnaturi, manibus ad

Solem elevatis testarentur άΘωρι υπαρχειν του αιμούν τῆ ανγρω που, ut

videre est in libro constitutionum Apostolicarum Clementis, i. 3 2. II. Philo, 3. de vita Mosi: λου ηρ οἰ ποιοῦ - γης. Iudaeis mos vetus etiam nunc manet a funere Venientibus manus lavandi, quo testantur se causam morti non praebuisse, & omnia necessaria ministrasse.

86쪽

CAp. X.

CAPUT. X. Signa in coelo. Eclipses. 6ometae. Litri gigois, disciplina

seca. Fulminum maria genera. Symbolum providem

tiae divinae. yupiter Elicius. Suessanorum facinus

horrendum. Capitolium de coelo tactum. Tempestates, Venti Nebulae Socratis numina. Judaei coelicolae. Diluvium Noachicum universale. Inundationes T)beris. Siccitates. Nili defectus. Terraemotus : apud Maenas. Lacus furtius. AH M qu si Morpheo quodam duce , ignavi domum& penetralia somni satis speculati, cornea an eburnea porta evasimus. Nunc sublimiora, & quae extra hominem sunt, μερέωροι contemplabimur, quamvis enim haec naturales suas eausas habeant, cum tamen ea fgnificent, quae naturae vires superant, ingentes hominibus terrores incuserunt. L quitur Deus mortalibus in verbo scripto r locutus est πολυμερως υ 'πολυ οπως per Vates : Sed & coeli enarrant gloriam Dei. Quomodo ille erga nos est assectiis, eo modo sidera, elementa, meteora, venti ac sulmina tanquam oculi Dei micant, sonantque, ut in iis, tanquam in speculo animum ejus intueri possimus. Signa coeli timere Christianos non decet, hoc gentilium cst, yer. I o. ab his tamen ad corum conditorem pius ascendit animus, nusque laudat cicinentiam, qui inertiam nostram his quasi stimulis excitat, ut mathematico aliquando respondit Carolus Magnus , an Ludovicus Pius ejus silius ' ingentem cometam conspiciens, & magnam rerum mutationem animo praesagiens. Deus O. M. nunquam miraculum edidit, ut converteretur attacus, quia lumen naturae ad eum convincendum sufficit: Signa haec potentia: acmajestatis divinat ingentem horrorem incuserunt saepissime monstris αΘείατοις, quod de Tiberio & Caligula scripsit Suetonius: Superstitiosam tamen gentilium religionem videmus simul ac misera

mur.

87쪽

Signa haec naturalia occurrunt in aethere Eclipses: cometae: in aere Fulmina: in inferioribus Tempestates. Eclipsium causas naturales demonstrarunt illi , qui sciverunt temporum orbes implere destinatas vices, Lunamque deficere cum aut terram subit, aut Sole premitur, quam quidem rationem sibi perceptam etiam vulgus militum edocuerunt Agathocles Syracusinus , Justin. lib. 22. & L. Sulpitius Gallus. Lip. lib. qq. cap. 37. Multitudo a tem impotens, seva, mutabilis, ubi vana religione capta est, m Iius superstitiosis vatibus, quam ducibus paret. Cum tale ostentum Alexandro M. contra Darium moventi oblatum esset, teste Arri no 2, 3, 4. Lunae, Soli ac Terrae secit, ut omnes placatum iret, qui auctores istius deliquii viderentur. Nicas autem Atheniensem Imperator causae ignarus, veritus classem portu educere , opes eorum afflixit. Plin. lib. r. cap. ir. Porro Lunae laboranti dissimo strepitu& clangore opem ferre studebant, hinc Iuvenalis, sal. 6. de loquaci

muliere :Tot pariter petres, ct tintinnabula dicas Pulsari, jam nemo tubas atque aera fatiget: Una laboranti poterit succurrere Lunae. . Statius: 6. Thcb. attonitis quotiens avellitur Uris Solis opaca soror, procul auxiliantia gentes AEra crepant, frustraque timent. O vid q. metam.. Cumfrustra resonant aera auxiliaria Luna. Stellae crinitae etiam caede expiatae. Suet. Ner. cap. 36. Tacit. ann. I S cap. 7. Has enim malum portendere experientia loquitur. Manil. Nunquam futilibus excanduit ignibus aether. Claud. Et nunquam in coelo spectatum impune cometam. Cic. r. de divin: Vidisti ct claro tremulos ardore cometas.

Apud antiquissimos Tuscos artem Fulguritarum scripserat Bigois. Nympha, cujus libri, una cum Sibyllinis &Martiorum, in templo

Apollinis Palatini servabantur. Serv. ad. 6. AEueid. r. 72. In civitate

Faesulana celebres suisse fulminum interpretes colligere est ex Silio Ital. lib. 8. Ut o sacris interpres fulminis alis Faesula Tusci in eo respectu coelum in sedecini partes divisere. Prima estas

plentrionibus ad aequinoctialem exortum: secunda ad meridiem : tertia ad aequinoctialem occasum : quarta obtinet quod reliquum est ab eccasu ad septentriones. Has iterum in quaternas divisere partes, ex quia

88쪽

chp. X. VETERUM GENTILIu M. 6

quibus octo ab exortu sinistras, totidem e contrario appellavere dextras. Ex his maxime dirae, quae septentrionem ab occasu attingunt. Itaque plurimum resert unde venerint sulmina, & quo conccserint. Optimum est in exortivas redire partes. Ideo cum a prima coeli parte venerint , & in eandem concesserint, summa selicitas portenditur, quale Syllae Dictatori ostentum datum. Caetera ipsius mundi portione minus pro era aut dira. Pun. lib. 2. cap. 3 q. Diversa fulminum genera, huc spectantia , ex Senecae quaest. natur. Iib. 2. Plin. lib. 2. cap. 32. & seqq. item Feno, tanquam in tabella proponemus, ne autores saepius nCminare opus sit.

Distinguuntur tum a causis enicientibus ; tum ab cstectis sive significationibus. Ex causis vel dubia sunt, vel certa. Dubia, quae & prorosa vocabantur, quae ignorantur, noctu vel interdiu facta sint: ideoque Iovi Fulguri, & Summano simul sacra siebant.

Certa, quae ad certum auctorem referri poterant. Tuscorum literae novem deos fulmina emittere existimabant, eaque esse und im generum , Servius , ad I. A reid. v. q6. in Hetruscis de

fulguratura libris, duodecim genera scripta esse dicit: & ex Varrone n tat, quatuor diis fulmina assignari, alii plures numerant, ex quibus sertissimum quidem Iovis, minora Iunonis & Minervae, ideoque haec Iovis fulmine, vindictam impletura, usa est. Ipsi Piris rapidum jaculata e nubibus ignem. Romani duo tantum ex iis servavere: Dia vel diurna Iovi, nocturna

Summano attribuentes. Augs. de civ. Dei. lib. q. cap. 23. Iunoni tamen ac Minervae fulmen ex argento dederunt; Jovi autona ex auro pondo quinquaginta Lir. lib. 22. cap. I. Fuerunt S Jovis Huaedam simulachra, superstitiosis ritibus consecrata, adversus Theodosium Imp. in Alpibus constituta a gentilibus, quae ipse, victo Eugenio deposuit, eorumque fulmina, quod aurea essent, jocantibus, Δ se ab cis fulminari vello dicentibus, hilariter benigneque donavit. A gust. de C. D. lib. s. cap. 26. Hoc Jovis Βρούοι, telum etiam veteres Germani agia verunt, qui quintum licbdomadae diem, Iovi sacrum , vandri daρhappellarunt. Vosis de idolol. lib. r. cap. 33. Et hinc sorte Dei Brontonis cognomen in lapide Romae, ad D. Mariae trans pontem, apud Ald. Manutium, in ratione Orthogr. p. 7SO. I 2sO-

89쪽

CAP. X.

cr DE LUSTRATI ONI Bus

SOLI. IN VICTO. MITHRAE. FL. SEPTIMIUS. ZO SIMUS V. P. SACERDOS DEI. BRONTONIS. E T. AECATE. HOC. SPELEUM. CONSTITUIT.

Brontoniis, in eodem marmore legit Dempsterus ad Rosit n. antiq. lib. r. cap. 8. quod ad grammaticam maloigiam accedit propius. An hic percontemtum Iudaeis dictus VPεὶ Baal Peor, Deus apertioris, puta natium,in emittendo flatu ventris λ quod Scaliger sentit. Nihil enim aeque ridicule tonitrui opponitur; quare Lucanus, in latrinis publicis , clari re crepitu ventris emisso, hemistichium Neronis ludibrii causa pronuntiasse dicitur: Sub terris tonuisse putes. Scaligeri sententiam rejicit Vos-sus , de idol. lib. 2. cap. 7. Quae a Iove mittebantur sulmina considerabantur, vel ut a mittente, vel ut a recipiente.

Priori quidem modo tres Iovi manubias dabant Manubias sulminum jactus dici) in libris Hetruscorum lectum, Servio teste: ad I. AEneid. v. q6. Vel quia suimen trisulcum : vel propter triplicem potest

tem; Est anim vel ostentatorium, quo terror incutitur. I. Eneid. Et fulmine terres. 8. AEneid. Fulgores nunc terrificos sonitumque metumque. Miscebantoperi. Vel peremtorium, quod punit. 8. LuzId. v. 6 2.

Flammisque sequacibus iras.

Eneid. v. 2 3. Vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras. Vel denique praesagum. Io. Eneid. v. I 77. praesagi fulminis ignes. Ecl. I. De coelo tactas memini praedicere quercus.

Item alia tria sunt fulminum genera; quod afflat, quod incendit, quod sindit. Sic .ipiter Anchisen Fulminis afflavit ventis o contigit igni. r.

neid. Incendii exemplum cst in Semele, 3. metamorph. addidit o tonitrus, ct inevitabile fulmen, uua tamen usque potest vires bi demere tentat. Nec quo centimanum dejecerat ipse T phoea, Nunc armatur eo, nimium feritatis in illo est. Est aliud levius fulmen, cui dextra C clopum mSaritia flammaque minus, minus addidit irae , Tela secunda vocant superi. Findit, ut I. Georg. Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusica Fulmina molitur devira, quo maxima motu

90쪽

CΑs X. VETERUM GENTILIUM. Q

Terra tremit: fugere fera , o mortalia tarda Per gentes humilis strapit pavor: ille flagranti

Aut Athon, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia tela Ddicit.

Alia emittit quidem Iupiter, sed e consilio Deorum , di quidem duobus modis. Nam vel advocat duodecim tantum Deos, atque hoc sulmen boni aliquid aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat, nec prodest quidem impune, cum fragore discutit. Vel ad- Vocat omnes illos , quos superiores vel involutos vocant: hoc vastat &includit, demutat statum privaturn utique & publicum quem invenit, cum igne veniens adurit, fuligine deformat, accendit. &c. Si autem recipientem respicias, fulmina, ut & omnia auguria sunt ob Iativa vel Impetrativa. ' Oblativa , quae non poscuntur, sed sorte veniunt. Serv. 6. His d. v. I9o. sunt triplicia: Consiliaria, Auctoritatis, & Status. Serv. S. AEneid. v. 324. Consiliaria, quae & monitoria, ante rem sunt, sed post cogitati nem : cum aliquid in animo vers intibus suadetur aut dissuadetur. Tale apud Livium , lib. r. cap. 2 o. In suspensa civitate ad expectationem novi cum Perseo belli, nocturna tempestate, columna rostrata in C

pitolio tota ad imum fulmine discussa est, Ea res prodigii loco habita ad Senatum relata est. Patres ad aruspices referre, & X viros adire libros jusserunt. Xviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam , victimis majoribus sacrificandum S: in Capito- Iio Romae, & in Campania ad Minervae promontorium renuntiarunt. Ludos per decem dies primo quoque die faciendos. Ea omnia cum cura facta. Aruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium,& interitum perduellium portendi responderunt: quod ex hostiabus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset. Sic sacrificantecos. Amylio Paulo, fulmen in aram delapsum combussit, unaque perpetravit sacrificium. Plui. in fim. Paulo. Chabrias item Atheniensis, teste Frontino, strat . lib. I. cap. I 2. ex Ιχ. esasse dimicaturus, excuso ante navem i psus fulmine, exterritis per tale prodigium militibus 1, Nunc, texi inquit , potissimum ineunda pugna est, cum Deorum maximus Pupiter adesse numen suum classii nostra ostendit Et apud Virgil. 8. AEn. Vix ea fatus erat: de xique ora tenc bant AEneas Anchisiades, O bdus Achates, Multaque dira suo tristi cum corde putabant,

SEARCH

MENU NAVIGATION