Johannis Lomeieri Zutphaniensis De veterum gentilium lustrationibus syntagma. : Cum indice necessario

발행: 1681년

분량: 405페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

rebus quas volebant finiri celerius, senibus 9 jam decrescentibus animalibus socrificabant. in rebus vero, quas augeri ct confirmari volebant, de minoribus Oadhuc crescentibus immolabant. Ascanius Iovi majorem vovet. AEneid. s. Et statuam ante aras aurata fronte juvencum Candentem, pariterque caput cum matre ferentem , Pam cornu petat, ct pedibus qui spargat arenam. ovium autem aetas, quam sacrificiis aptam judicabant, biennio dete minata erat. neque minores neque majores hostias dare licebat. hae bidentes appellabantur, propter duos eminentiores dentes inter octo,

qui non nisi circa bimatum apparent, nec in omnibus, sed in his, quae sunt aptae sacrificiis, inveniuntur: Serv. ad q. a veid. r. 3 7. Prodigia saepe majoribus hostiis procurata. Liv. libb. 2 ,26, 27, ΑΟ ob prodigia xx. majoribus hostiis sacri catum , & alibi saepe. Etiam genio quinque majores hostias caesas esse idem lib. 2I. cap. 3 2. notavit: qua in re Censorino adversari videtur, qui lib. de die nates. cap. 2. Genio αν πιμοια ον Θυσίαν sic rificari assirmat. Et veteres qui, natali die, huic inprimis sacra faciebant, se recte facturos credebant, s manum a caede& sanguine abstinerent, ne die, qua lucem ipsi accipissent, aliis eriperent. Sic Romani Palilibus, urbis natali, hostiam non caedebant, nec primo Quinquatrium die pugnabatur. 3. Fast. Sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro, Causa, quod est illa nata Minerva die. Hie difficultas temporum distinctione facile tollitur. Mortalium antia quissimi, ut omnes suos Deastros, sic & Genium, colebant simplicius: vino scilicet, unguento, thure, libis, pulte fritilla: quod canit Horatius, lib. 2. epist. I.

Agricola prisci, sortes, parvoque beati, Condita post frumenta, ierantes tempore festo : . Corpus, ct ipsum animum spe is dura ferentem, 'Cum sociis operum , o pueris ct conjuge fida . uTellurem porco : Dilvanum Dicte piabant: Floribus, ct vino Genium memorem brevis aevi.

Persius, sit. a. Funde merum Genio. Tibull. lib. I. cleg. 7-Huc ades, ct centum ludos, Geniumque choreis Concelebra, ct multo tempora funde mero. Illius e nitido sistent unguenta capillo , Et capite, ct colla mollia serta gerat. Sic vemas hodierne: tibi dum thuris honores

242쪽

C p. XXIII. VETERUM GENTILIUM. 111

Liba ct Mopsopio dulcia melle feram. Plin. lib. I 8. cap. 8. Et hodie sacra prisca, atque natalium pulte fritilla

conficiuntur. Sequioribus vero temporibus, superstitione & impietate smul crescentibus, cruentas ctiam hostias in sacris natalitiis Genio m ctarunt. Tempore Augusti hoc jam frequentatum. Horat. lib. q.

Od. II. - ara castis

Vincta verbenis aret immolato Spargier agno. Lampridius, in Alcx. Severo: Cum ejus natalem Aruspices commenda rent , dixerunt eum summam rerum tenturum, idcirco quod hostiae de ea villa, qua esset Severi Imp. adductae essent. Et inter omina mortis lusdem Imp. idem scriptor: cum natalem diem commendaret , hostia cruenta effugit. Spartian. in Aiat Geta: Cum infantis Getae natalem Severus commendare vellat, hostiam popa, nomine Antoninus, percussit.

Praeterea Censorinus , dicto loco, de privato, de anniversario Genii cultu agit, qui die natali cujusque instituebatur: Livius autem de cultu Genii extra ordinem indicto, quo una cum aliis Diis, hostiis majoribus placatus est, propter prodigia facta , nuntiata, credita. Animalia in lustratoriis sacrificiis adhibita vel erant unius speciei, vel plurium. Ex una specie vellictimae erant vel hostiae. Victimae de majoribus animalibus dicebantur, hoc est, armentis, etiamsi lactentes rebat. Hostiae de minoribus, ctiamsi opimae, V. τελεια. Inter victimas taurus praestabat, inter hostias ovis, ut docet Scaliger in Finum. vide Sau-beratam de sacris cap. 18. In lustratoriis maxime adhibebantur porcelli.

Pausan. lib. I. Eliac. ait, επιτήδειον ριναι προὶ καΘαρμον. Porcum esse

ad expiationem idoneum, Aristoph. in Pace ις χοιριδιον μοι νυν δανειδον τρεῖς γαρ με πρὶν πιληκέναι.Tres faenera drachmas ad pommus mihi, Namque ante mortem oportet sim initiatus. Reliqua animalia cnu

merare hujus instituti non est,& secit hoc Satiberius, sacris. c. 22.9.23. Ex diversis speciebus sacrificia erant longe plurima, inter quae primum locum tuentur Hecatomba: sic dictae, vel ex ἐκάον & βῆ5, vel ex ἐκάον &-, id est, που , ex viginti quinque animalibus quadrupedi bus, quae simul habent pedes centum, ut notavit Didymus, ad Iliad. Α. v. 63. Heliod. lib. I. AEthiop. ὀ δε--ἐκύομβη ν η ἐὼς ἀλοειαν το Aομα πληε μέες. Numero autem exaclo Hecatombe , orerera nomen implentes. Saepe enim idem est quod Θυσία

numerum centenarium sumendo pro infinito, quod notat Eustathius ad

243쪽

11, DE LUSTRATIONIBUS CAp. XXIII.

idem Homeri carmen. hoc autem sacrificium nunc ex una animalium specie instituebatur, ut ex Agnis, Iliad Δ. V. II9. I 2O.

Vovit autem Apollini in Lycia genito, inclyto jaculatori Ex agnis primigenisse sacri caturum claram hecatombere. Ex stibus. I. AEneid. - Magnorum horrentia centum Terga suum , pingues centum cum matribus agnos. Alii'ite: Iulius Capitol. in Max. & Balb. Centum arae uno in loco cespiaritiae exstruuntvr, ct ad eas centum sues, centum ores mactantur: jam si imperatorium sacrificium sit, centum Leones, centum aquila, ct caetera hujuρ modi animalia centena feriuntur. Alias ex diversis: Ex tauris & capris h catombe mactata Apollini. Iliad. A. V. 3 I S, II Q

Sacrificabant Apollini perfectas hecatombas Taurorum o caprarum juxta littus maris indomiti. Item ex centum ovibus & bove uno, quod a r ωρον vocabatur. Hesychius : Σου ρωρον , Θυσι ρι τις εξ ἐχοίον- βοος ενος. Erant praeterea Suovetaurilia ; quae ex sue, ore , tauro nomen sortita. Glosiae: , κρίου tot ταυργ. Alias Solitaurilia. Festus : Solitaurilia Myiarum trium dives generis immolationem significam , tauri, arietis, verris, quod omnes ea solidi integrique sint corporis. Post: Harum hostiarum omnium inviolati sunt tauri, qua pars scilicet caditur in castratione. sunt qui putent ex tribus hostiis praecipue nomen inclusum , cum solido tauri, quodamplissimasit earum. quidam dixerunt omnium trium vocabula confusa, suis, oris, tauri, adfecise id quod uno modo appellarentur universae. Haec mactabantur cum lustrum condebatur. Ii v. lib. I. cap. qq. & in agrorum lustratione. Cato,de re rust. c. I I. A Graecis Romani didicisse videntur: Sane Tires assic ait Ulysii, apud Homerum, Odysi . λ. V. I 29, Iso.

Riciens pulchra sacra Neptuno Regis, Arietem , taurumque, suumque maritum verrem. Qui vero Graecorum τριέἰν putant esse Solitaurilia, eos falli ait Bro datus misceli. lib. 6. cap. ult. Haec enim ex sue, ove, tauro : at apud Athenienses illa ex sue, ariete, hirco fiebant, ut docet Aristophanis commentator. C. Rhode. lect. antiq. lib. I 2. cap. I.

244쪽

C p. XXIII. VETERUM GENTILIUM.

Celebre inprim is fuit Ver Sao am, se dictum vel quod religiosum,

vel quod vitabile & exsecrandum esset. Non. Marc. Festus: Ver sacrum, Hrendi mos fuit Italis, magnis enim periculis adductι vovebant, quacu que vere proximo nata essent apudse animalia, immolaturos. Sed cum crudele videretur pueros o puellas interficere , perductos in adultam aetatem velabant, atque ita extra sines suos exigebant. Inde Sacrani dicti, quod cum aliquando pestilentia laborarent , ver sacrum voverunt: ut' ait Se vius, ad 7. Eneid. v. 796. Vovendi formulam, cap. 6. exhibuimus: Adde Brision . sermul. pag. 98, 99. Et Sabini quondam seruntur u visse, si res communis melioribus locis constitisset, se ver sacrum s cturos. Sisenna apud Nonium: inversacrum. Robigalibus Canis se oris, addito thure & vino Robigini, ut segetibus parceret, immolabatur. Canem autem mactabant ob nomen ipsi& sideri Caniculae commune: q. Fast. Flamen in antiqua lucum Rubiginis ibat ,

Exta canis flammis, exta daturus oris. ,

Post: Thara focis, vinumque dedit, fibrasque bidentis,

Turpiaque obscanae vidimus exta canis.

Ratio redditur: F s canis Icarium dicunt quo dere mota Totasitit tellus, praeripiturqueseges. Pro cane fidereo canis hic imponitur ara,

Et quare fat nil nis nomen habet.

Plinius, lib. 29. c. q. causam esse dicit canum puritatem : Catulos, inquit, Iactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus, hostiarum vice, uterentur his. Festus : Catularia porta Roma dicta est, quia non longe ab ea, ad placandum canicula sidus, frugibus inimicum, rufa caves immolabantur, ut fruges flavescentes ad maturitatem perducerentur Idem Rutila canes, id est, non procul a rubro colore immolantur , ut ait Atejus

Capito, canario sacri cis, pro frugibus, deprecanda sapitia causa sideris conicula. Adde Plutarch. quaest. Rom. 6o S. Asni caput Tages addidit.

Colum est. lib. Io de re rust. Hinc mala rubigo virides ne terreat herbas Sanguine lactentis caluti placatur , ct extis. Hinc caput Arcadicι nudum cute fertur aselli

0rrhenus fixisse Tages in limite ruris. Argivi, immissam ab Apolline, ob caedem Psamathes, de Linum suum e Psamathe filum a canibus laniatum, pestem averti posse, si caesos placarent oraculo moniti, non solum staminas & virgines ad Linum

245쪽

11 DE LUSTRATIONIBUS CAp. XXIII.

deplorandum miserunt , sed & sacrificium eidem & festum diem, 'Aγνίδα dictum, mensem etiam αρνεῖον, quod inter agnos educatus esset Linus , vocantes instituere : mactaruntque eo die, quotquot usquam reperirC poterant canes. quam veram τῆς κυνοφούιος ἐορ ῆς historiam esse judicat Th. Reinesius, par. lecI. lib. I. cap. I . vid. Athen. dipnos lib. I. cap. 2I. Rhodig. lect. antiq. lib. I p. cap. 27. Messenii, in aede Curetum, cujusvis generis animalia, boves, capras , aves in flammas porriciunt & immolant. Patrenses in honorem Dianae Laphriae intra arat septum viventia animalia conjiciunt,aves esculentas, & cujusvis generis victimas, apros, cervos, capreas a lup rum & ursorum catulos, praegrandes etiam & adultas seras . Addunt& pomiferarum cujusvis generis arborum fructus. Pausan. in Mese-nicis o Achaicis. Porca & Mus apud Orientales inter februa adhibebantur. I. Sam. s. q. Ies. 66. I p. rid. Schedium de Diis Germ. Istiar. I. cap. q. Saubert. de sacris

cap. 23.

Boνe & Capris factum apud Livium, lib. 23. cap. I 2. Sctumfactum est, ut decemviri sacra Graeco ritu facerent, iisque hostiis: Apollini boνe aurato, ct capris duabus albis auratis. Latonae bove famina aurata. Hinc bos ambiegna. Varr. lib. 6. de ling. Lat. Ambiegna bos apud Augures, quam circum alia hostia constituuntur. Paulus ex Felio: Ambiegni bos ct pervexappellabantur, cum ad eorum utraque latera agni in sacrificium ducebam

Animalium etiam partes in lustrationibus adhibitae. Pelles. Lustrandos αριτε - ποδὶ institisse διος κωδίω Hesychius auctor est, in quo διασκωλιον le3itur male. Κωδίον enim, eodem explicante, est σω αα ος. Pellis ovina a corpore separata. Dem si lienes orat. de corona, Aschini objicit quod noctu, cum alios lustraret, fuerit νευ - , quod Ulpianus in accessionibus explicat, NεRI

περικείμενος , νευρ ίζων ο διασπων τους νεβρους, κρύω πινα λογον αἴρηlον. erμεν ως τῆ τελῆν ος νε ρίδα ἐνημμένου, i c. τὰς τελουμένους λαζωννυ . Hoc

est, interprete H. Wolfio: Pelle hinnuli indutus, discerpens hinnulos o culta quadam ratione. Alii, quasi initiator pelle hinnuli indutus initiantis succingeret. Lingua Diis eloquentiam curantibus sacra crat. Pallas, Odyss. γ. V. 332. A αγε, τάμνύε μίν γλωσσας. Sed agite , dividite linguas.

246쪽

CAm. XXIII. VETERUM GENTILIUM. 11s

Consuetudo erat iis qui dormitum ibant, sacri ciorum linguas exscindere, oin honorem Deorum, sermones curantium, comburere. Homerici Heroes, apud Athenaeum , dipnos . lib. I. cap. 1 q. πειδουσι, κM' ἐπὶ ταῖς γλω σαις εκ των δειπνων ἀπιοίες. soliti facere libationes super linguis, cum e conriario discederent. ubi Casaubonus e linguas intellige , quas Mercurio adolebant veteri instituto. castigatque illos, qui ἐπὶ γλωσσαις vertunt, ob linguae commercium, quod non memincrint versiculi illius maximi Vatum: Γλωσσας δ' - βαλλον, 'Ανις αμενοι δ' ἐπελειβον. quid est επιλειβειν, ait, nisi σπενδειν ἐπὶ γλωσσαώς. Conser Cal. Rhodig. Iect. antiq. lib. II. cap. 3. Erasm. in prov. Linguaseorsim inciditur. Arist. .

Pacea

Ossacrum in homine sunt qui conjectent, non tam de magnitudine fuisse nuncupatum, quam quod Diis osterri soleret. Ex quo & Me

De carnium partibus Festus: Cariares hostia dicebantur, quod caria, ides, pars hostia cauda tenus diceretur, o ponebatur in sacri cio pro collegis Pontificum, quinto quoque anno. Talis erat Ossa penita. idem Festus Peni-ram ossam Navius appellat absegmen carnis cum coda. Huc pertinent Alb mina vel Ablegmina, quae juxta Festum , partes extorum, qua Diis immolabant : quae porriciae, prosecta, prosegmina. Prosiciae, Glossis, ων Θυμοίτων Tertuli. apolog. cap. II. Volo ct ritus vestros recensere: non dico quales iis in sacrificando, cum enecta ct tabidosa quaque mactatis, cum de opimis is integris supervacua quaque truncatis capitula ct ungulas, qua domi quoque pueris vel canibus desinassetis. Inprimis vero sanguine se purgari credebant. Ex lege divina σπιδιν

Omnia fere sanguine pu)gantur, ct absque sanguinis es ione non It remisio. Hob. V. 22. Hinc & idololatriae ansam arripuit diabolus. q. Fast. i Sanguis equi sagmen erit. Festus : October Equus appellatur , qui in campo Martio mense Octobri immolatur quotannis Muxti. us cauda tanta celeritate fertur in regiam, ut ex ea sanguis desiliet in focum, particia pandae rei divina gratia. Idem in Panibus: Equus potius quam bos immolab rur , quod hic bos frugibus pariendis est aptus. Caput autem hujus equi imm lati panibus redimebant, quia sacrificium flebat obfrugum eventum. Prae caeteris insignis est Pontificum inauguratio per sanguinem, quae ἐπ ῖο ιοι ἰερα vocantur, quod in scrobe peragerentur. Aristid. serm. sacr. 2. Ambros ad Valent. Imp. lib. s. epist. II. Sacri cium vestrum ritus est bestiarum cruore respergi. Romanus Martyr,. apud Prudentium

247쪽

ris DE LUSTRATIONIBUS CAP. XXIII.

Peristeph. hymno ro. gentilibus baec sacra exprobrat: Summus Sacerdos nempe sub terram scrobe Acta, in profundum cousecrandus mergitur , Mire infulatus, secta vittis tempora

Nectens, corona tum repexus aurea

Cinctu Gabino sericam sultus togam. Tabulis superne strata texunt pulpita,

Rimosa, rara paegmatis compagibus , Scindunt subinde , vel terebrant aream, . Crebro re lignam perforant acumine, Pateat manulis ut frequens hiatibus. Huc taurus ingens, fronte torva ,ct hispida, Sertis revinctus, aut per armos floreis , Aut impeditus cornibus deducitur:

Nec non ct auro frons coruscat hostia , Set quefulgor bractealis injicit. Hic ut statuta est immolanda bellua.

Pectus sacrato dividunt venabulo, Eructat amplum vulnus undam sanguinis Ferrentu, inque texta pontis subiti Fundit vaporum flumen, ct late aestuar Tum per frequentes mille rimarum vias Illapsius imber, tabidum rorem pluit. Defosus intus quem Sacerdos excipit, Guttas ad omnes turpe subjectans caput, Et veste, is omni putrefactus corpore. Quin os supinat, obvias Uert genas, Supponit aures, labra, nares abicit,

oculos ct ipsos perluit liquoribus, Nec jam palato parcit, is linguam rigat,

Donec cruorem totus atrum combibat.

Postquam cadaver sanguine egesto rigens , Compage ab illa Flamines retraxerint, Precedit ἰnde Pontis ex visu horridus,

Ostentat udum verticem, barbam parem, Vittas madentes , atque amictus ebrios.

A ritu Paschatis, in AEgypto ab Israelitis primo maetiti, manasseruit Epiphanius, hares. I 8. morem apud AEgyptios obser vatum, ut

248쪽

CΑν. XXIII. VETERUM GENTILIUM. 117

quotannis principio Veris, quo tempore olim pascha celebratum fuerat, minio ovcs suas, nec non & arbores, ut ficus , & caetera ejusmodi inficermi: Cujus quidem ritus, tametsi causam nesciant, istud tamen vulgo jactitabant: Illo die univcrsum terrarum orbem inccndio conflagrasse, eujus calamitatis avcrtendae vim quandam, sive et iis, in cruore illo, atque colore igneo esse positam, quibus vero de causissbi

non esse compertum.

Nec cineres sacris inutiles esse judicarunt, ut legem a Deo, Num. I9. latam diabolica κακογία imitaretur. inprimis combustorum vitul rum: q. Fast. Sanguis equis men erit, vitulique favilla. Iterum e Igne cremat vitulos qua vatu maxima risio est, Luce Palis populos purget ut ille cinis. Pisces immolatos esse tum a Graecis, tum a Romanis, contra Plutarchi sententiam probat Vosius, de idolol. lib. 9. cap. 7. Serpentes Baccho immolati, & dentibus lacerati. Prudent. in Symmeriis nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris Caditur, o rirides disicindunt ore chelydros Qui Bromium placare volunt. quod o ebria jam trecante oculos Regis Satyrornm insania fecit:

Erfecisse reor stimulis furialibus ipsas

Manadas, inflammante mero in scelus omne relatas.

Ophiophagia, sinum Bacchi, quo ejus mysteria serpentum dilacer

tionibus celebrabantur idque dentibus. Nec mirum hos impune sactum esse, cum hodie quoque non pauca videamus a praestigiatoribus hoc genus fieri. Facile enim fuit potenti istorum hominum malo spiaritui vino antidotum miscere. vid. Barth. adrers lib. II. cap. II.

Coronidis loco si huic capiti locus Julii Firmici Materni, qui pro- sanarum religionum errores redarguens sc scribit: Neminem apud trita profusus satauis jurerit. Et ne cruor pecudum miseros homines aut decipiat, aut perdat. polluit sanguis iste, non redimit , ct per varios casus homines premit in mortem. Miseri sunt, qui profusione sacrilegi sanguinis cruentantur. Tauribolium vel Criobolium Icelerata te somnis labe perfundit. I ventur itaque sordes istae quas colligis. Quaere fontes ingemos, quare puros liquores, ut illic te post multas maculas cum Disitu Sancto Christi sanguis i

candidet.

249쪽

DE LUSTRATIONI Bus..

CAp. XXIV.

'Lustrationes per vegetabilia. fruges. ἀγνα Θυμαῖοι. serror marinum. legumina, myrtum , Scillam, tr . solium, tum, porrum , apium , roses , Panem. De Iabis. Pythagcricum κυψω, απευοθM. incendium των πιτυρων. Arbutus spina alba. Helleborus.

., UIue farina non es Lex. Salμ-

crum. Rogredior ad ea, quae vilissima anima, vegetante scilicet, praedita, non minori religione in lustrationibus usurpata fuerunt. Non omnino male, ex gentili, in qua vivebat, s perstitione , judicavit Seneca , lib. I. de benes. cap. 6. Nec in victimis quidem, inquit, licet opimasint i auroque praefulgeant, deorum est hoo os, sed pia ac recta voluntate venerantium : Itaq ue boni etiam farre ac fritilla religiosi sum ; mali rursus non fugiunt impietatem , quamvis

aras multo singuine cruentaverint.

Atque hie simplex sacrificandi modus primaeva illa & simplici aetate in ii su fuit Ir Fast. se Ante Deos homini quod conciliare valeret, Far erat, ct puri lucida mica salis. Nondum pertulerat Iachvmatas cortice myrrhas Acta per aequoreas hospita puppis aquas. Thura nec Euphrates,nec miserat India costum Nec fuerant rubri cognita fla croci. ara dabat fumos herbis contenta Sabinis, Et non exiguo laurus adusta sono. Si quis erat factis prati deflore corollis Qui posset violas addere, dives erat. Hic qui nunc aperit percusi viscera tauri, In sacris nullum culter habebat opus. Haec μγνα ρκra sacrifcia. Plato. 6. deIUg. - ακουο-

250쪽

CAp. XXIV. VETERUM GENTILIUM. ars

vis carnem gustare audebamus, sacrisiuiaque Deorum non animalia, sed placenta erant ex simila confecta , frugesque melle delibutae, ct alia id genus pura sacrificia: a carnibus vero abstinebant, ac fi nefas esset vesci, O aras Deorum sanguine polluere. In Delo ara suit Apollinis rini rure Genitoris , quae nunquam imbuta victimarum sanguine. Diog cs Laert. lib. 8. de vitis Philoc tradit: πυρους και κζοοὶ , κ' τα πλανα μονατΘε2αι επ' αυτου -υ πυρος, ἱερεῖον δε μ ηδεν. Fruges ct hordeum, solasque placentas sne igne isti, nullum rero imponi animal. Macrob. lib. s. Salum. cap. 6 cx Cloatio Vero docet, apud aram illam hostiam non caedi, sed preces tantum fundi, quam Pythagoras velut inviolatam ad

cpονω κ Θανατω μη μανΘεία. Vetustissimam in Delo aram puram esse jactitarunt. ad hanc solam accessisse Pythagoram nulla cade ct morte inquinatam. AEneas apud Virgil. s. Ameid. in Delum delatus, non caedit hostiam , sed statim inchoat precem, & ut gemtorem expressus nominaret, ait: Da, Pater, augurium. Cyrillus, lib. p. contra Iulianum, Deli eum illiud altare Piorum aram vocat: & Jamblichus, cap. s. de vii. Pythag. αναίμαέον incruentatam indigitari significat. Philostr. lib. 1. devit. Apollonii, refert Pythagorae sacrificia esse, μη ἁ γα Κειν τους βω-

μους, αλλ' ἡ μελιτ ουσα, ο λιβανωτὸς , κ' ὀ ἐφυμνῆσM. non cruentare

aras, verum mellita placenta, ct thus, ct hymnus, haec ab illo ad Deos adscendere. Athenienses Deae Eqρον victimam αναίμαίαν sacrarunt. Aristoph. in Pace: έχ δη-Θεν ειρηνη σφαγαῖς, gy αιμα ἔται βωμος. Non certe pacem caesa juvat victima: nec ara cruentatur. vide Sch Iiast. Io I. Graecos imitati Romani Dco Termino animalia non immolabant. Plui. quaest. Rom. & in Numa: λ ἐπίσκοπον κ- φυλακα γλίας καἰ ει

quam inspectorem, is amicitia pacisque auctor dem, a sanguine purum impollutumque servandum existimabat. Dion. Halic. lib. a. Θεὰ τε δ 'αι

χας. Nam ct Terminos pro Deis habent, ct adhuc illis non quidem anima-

SEARCH

MENU NAVIGATION