Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

rebus gestis Abagari confirmat. Cum enim de epistolis Abagari ad Christum, &Christj ad Abagarum , & de hac imagine , alii siue multis disseruisset, subjungit: Haec quidem ex tabulariti, oe archivis Cisitatir Edesse; quae tum Regis administrabatur potesate , Junt desumpta . Fuerant enim in publica librorum monumensa relata. Et libri de rigari . sive Abagari rebus eonscripti, bce quoque eo leuebantur ex Drorum lingua

translata . Nonne hanc traditionem aperte asseruit Damascenus λ Docuitque rem hanc communi hominum fama & attestatione comprobatam,

dum ita hane historiam exorsus est . Sermonesuperioribus temporibus stermanus tracto, qui ad nos usurpervenit, constat, Augarum tuum Edessae Regem, auditis iis, quae de Domino ferebantur m. Traditionem hanc confirmant Auctores vitae SS. Martyrum Sumonae, Guriae, & Abibi, qui sub Diocletiano circa annum Ccxcix. Edessae passi sunt, & sanisti Alexit Romani, qui ante annum CCCLXX. Edesiam prosectus, ibi per annos septemdecim commoratus est , qui de imagine hae agunt, & vetustissimi illorum temporum videntur Scriptores. Traditionem hane a sancto Thadaeo post Christi mortem ad Abagarum & Edessanos misso, Christianis exhibitam firmiter inolevisse , & perseverasse docet Ioannes Giaechet-tus peeuliari de hae imagine tractatu. Et certe, uti recte Iacobus Gret- serus in suo Syntagmate de imaginibus non manu factis, argumentatur

contra Isaacum Casau bonum qui id ipsum quod tu contendis , primum scilieet innotuisse hanc imaginem post Christi annum quingentesimum Evagrio auctore ) mirum estet, si alii non praescripserint Auctores , aut

veterum praecesserit traditio , ut qui sipiam inveniretur tam facundus , &in dieendo tam copiosius , qui anno demum D L. imaginem hanc quas rem veterem , & tamen nec traditione, nec litterarum monumentis suffultam, in orbem introducere potuerit, nemine refragante, saltem usique ad Iconoctastarum tempora . Quam vere autem ipse dixeris, traditionem

istam ostendi non posse, nisi ex Evagrio, Danrasceno , Synodo a. Nicaena, Bonaventura, & aliis novioribus, si scire volueris , consule praedictum Gretserum, dabitque viginti tres Auctores Bonaventura pri

res .

Roboratur argumentum desumptum ex Bullis eanoni tionis

sancti Francisci.

I. Ixi secundo loco, nullam haberi mentionem hujus Monachatus in Bullis Gregorii IX. quibus Franciscum a se canoniratum d claravit , cum idem Gregorius in Bulla canonizationis sancti Dominici narraverit, prius prosellam Regulam sancti Augustini, quam Praedicatorum ordinem instituerit; dc similiter Leo X. commemoravit Franciscum a Paula inter Minoritas annum exegisie, antequam sui Sodalitii praestruxerit fundamenta . At non videbatur verolimile , ut Pontifex Francisto sumnte familiaris hiennalem hunc Monachatum nesciret, aut notum in praedictis litteris praeteriret. II. Huic rationi variis modis cupis satisfactum. Primo, asserendo in Bulla Mira circa nos , Pontificem haud obscure hujus Monachatus meminisse. Secundo, objiciendo quod neque stigmat uni, neque habitus Eremitiei, quem omnium consensit per biennium gestaverat, in iisdem Iitteris meminerit. Tertio, comparando Bullas canonizationum SS.

miniet &Francisci Paulani his nostris; in illis enim Pontifices narrant gesta particularia illorum Patriarcharum: in istis Gregorius strictinia

552쪽

Desensio Sectio VI. sgi

pereurrit acta sancti Francisci Assatis; neque enim necessario in hujus.

modi litteris reserunt omnia gesta Sanctorum virorum , quos canoni-zant. Quarto, quod alii viri sancti Divorum eatalogo sint adscripti, qui ab uno Instituto ad aliud transierunt, neque tamen hoc refertur in litteris, quibus canonigati denunciantur. III. Singulas has tuas responsiones libuit examinare , atque ut a prima sumam exordium , nescio certe ubi vel clare , vel obscure Gregorius meminerit in praeeitata Bulla hujus Monachatus. Illis , inquis tu , verbis , dum loqueretur de Francisci egressu e domo paterna. Vitia quoque supplantam , ct cmera mundum , carnem , Iesales aereas linameus umens viriluer, uxore , villa , bobus a Mna magna retrahentibus invita ros, penitus abceatis, eum Iacob, Domino jubeme, surrexit . Iubes hic notari verbum ναι Iair, nam impedimenta vitae spiritualis non abdicantur , ais, penitus, nisii per tria vota paupertatis , obedientiae , &castitatis. Abdicationem autem hanc secisse animadvertis in statu Eremitico, & praecessisse institutionem ordinis Minorum ex sequentibus ver bis deducis. Ne sero Mi soli prosiseret, in monte tantummodo Rachelamplexibus inhaerendo, eontemplationi pulchrin quideω ,sed perili, ad Lux interdictum defendit cubiculum, minaturus gregem gemelli clibus faeeundarum ad Interiora deserti. IV. Subtili quidem mentis acie hic contemplaris istum Monachatum, quem ausim spondere nullum ab affectu liberum, vel a longe posse isthic effingere. Si cetera , quae sequuntur adjungeres, vel ipse fatereris, aut lector perspiceret, non hic initia regularis vitae per votorum nuncupationes , ut meditaris, sed culmen persectionis, ad quod pervenerat post diuturnum virtutis exercitium , manifestius indicari. Conversionem autem eius . ordinem ab eo institutum , & ingentem animarum conversionem per se , & socios saetam , longe ante in eisdem litteris retulit Ponti- sex ab illis verbis: Lui audita interius voce invitantis amici, impiger fur- gerer , inundI vincula blandientit, suas alter Samson, gratia divina μα- ventur, diremt o e. adjungitque, Utrum sanctum praevitatione s lire nullis sectorum perfιUbilium humanae sapientiae coloribus adornua, nousansum milis , sed multa milua Phinstinorum pro avisse: additque magnum deinde rei Christianae per Qcios incrementum . Longe vero post haec verba a te producta sequuntur. Lege , quae , attente , & perpende sincere diploma , videbis nihil tuum hic reperiri.

U. Quod obji eis secundo, de praetermissis stigmatibus, & habitu

Eremitico, verum omnino est : sed illa digna erant, quae peculiaribus, S ad rem compositis litteris innotescerent, quarum tres in variis codicibus ipse legisti, & plures alibi licet conspicere. Cede mihi tu Bullam

aliquam , in qua hic Monachatus adstruatur; non urgebo silentium in litteris Gregorianis. Delatio autem habitus Eremitici omnibus communis,& quibuscumque volentibus expositi, non tanti erat aestimanda , ut in gravissimo apotheosis monumento inter celebriora Viri sancti facta re

censeretur.

VI. Quod tertio asseris de relatis peculiaribus Dominici & Francisci a Paula actionibus , non adeo omnino verum est , ut qui legerit Bullam canonizationis Dominici, & nostri Francisci,non dixerit plura a Pontifice Francisti facta narrari, quam Dominici. Etenim in huius Bulla totus est Pontifex in providentia Dei magnificanda, qua Ecclesiae suae sanctissimas tribuit Religiones sanisti Benedicti, Cisteretensem , Florensem, Praedicatorum , Minorum, & paucis absolvit a sancto Dominico facta. In Bulla Francisti longiori, post breve exordium totus est in cumulandis

Viri sancti eneomiis, & sub cultissimis formulis , allegoriisque sacrae Scriptura:

Annia. Minor

553쪽

3 42 Apologetici

pium eius saetis recensendis. Adeo ne vero orationis cursium retardaret, si breviter , aut obviam narraret dignissimum facinus, quo se Deo solemniter se b Augustini Regula consecraret VII. Quartum de variis exemplis Sanctorum inter Divos relatoriam,

quorum vitae regularis institutum non commemoratur in apotheosis m numento , non enervat difficultatem. Ego argumentum praestruxi, dc

vim posui in Religionum Fundatoribus , quia vetere Instituto ad novum procreandum prosliere, & valedicta priore vita, ad aliam omnino distimctam transierunt. Tu vero mihi praebes non Religionum Conditores, isdad summum unum aut alterum novae Congregationis in eodem ordine ,

vel lab eadem Regula, quam prius assumpserant Fundatorem, seu elusidem Instituti per domos aliquot resormatorem; Ioannem scilicet Gual-bertum, Congregationis Uallis- Umbrose ;&Petrum Moronum , Coelestinae Institutores. Et quidem Ioannis non Bullam profers canoniZationis, sed litteras dumtaxat ad Abbatem & Monachos Coenobii Valli Umbrosae missas, canonizationis iactarenunciativas . Ubi enim aliquando vidisti instrumenta canonizationis, seu apotheosis Bullam ad peculiares viros , aut unius Monasterii incolas inscripta Z Ad Arehiepiseopos, Episcopos , Ecclesiarunt Praelatos, & universos fideles ex ritu & eonsiuetudine Mel sae destinantur, ut omnibus innotescat, hunc, vel illum Dei famulum Coelitibus esse adscriptum. Si ergo ad solos sitos Monachos ordinis ancti Benedicti, & a se instructos, missa est epistola , supervacaneum erate narrare, eum prius ordinis suisse Benedictini. Qui Institutum non mutavit, sed restrinxit, aut reformavit, ut quid narrandum erat , quod ipsis erat notissimum, sub eodem fuisse educatum Similiter uti ipse refers ex Bulla canonigationis , Petrus Moronus Congregationem Monas

eam sub beati Benedicti Regula , peradditis ei salutis arm is, orin vit ; non novam Religionem instituit, sed veterem restituit. Et proinde ipse , te etiam teste; in Bulla anno primo Pontificatus sub Coelestini U. nomine reserens suae juventutis primordia , & professionem in ordine sancti Benedicti, non videtur reputare suam Congregationem aliud distinctum Institutum ab illo sancti Benedicti, sed potius unum & eumdem

ordinem esse.

VIII. Ex niea itaque disertatione insero, dum nulli bi in litteris Apostolieis hic Monachatus exprimitur , & in Bullis canonietationis omnino reticetur, ex Bullis canonietationis SS. Dominici & Francisci Pau-Iensis optime deduci, numquam sub Augustini Regula militasse , maxime eum id latere non posset Pontificem, qui in ipsa canonizationis Bulla ita testatur. Cum igitur gloriosae vitae usus insignia ex multa familiaritate, quam nobiseum Misit in minori scio constitutis, plene cognita nobis essent,& infra r quem familiarem habuimus in terris , confidentes habere patronum in cπω.

F. III.

Confirmatur tertium argumentum ab actionibus eum hoc novitiatuincompatibilibus petitum.

I. o Roposui tertio loeo,sanctum Franciscum toto illo biennio praetensi

Monachatus ea fecisse, quae secessum in longinqua Eremo non admittant. Tres Ecclesias restauravit, Romam perrexit, sanctorum Apost'l'rum limina veneraturus. His nobis notis actionibus, aliisque incognitis , quod superesse potuit tempus , ut per biennium novitiatum , aut Monachatum ageret Augustinianum in Eremo per multa milliaria, itinere trium , aut quatuor dierum distante tII. R

Dissiliaco by Corale

554쪽

II. Respondes ex Antonino simul utrumque peregisse eremis, nunc Ecclesiarum reparatisibus ibi emis , idque iacile potuisse, c. r. tum quia Ecclesiae humiles erant, & pauperculae; tum quia potuit eas

simul sabricasse ; tum denique quia necesse non erat , ut toto sabricationis tempore moraretur Assilii, sed collecta eleemosyna , 8c praescripta operis norma ad eremum ire potuit & redire . Secundo addis, potuisse etiam ex Superioris licentia extra Monasterium commorari, & fabricae assistere, neque id impedire probationis, aut tirocinii cursum . Vel potuisse uno aut altero exacto novitiatus mense, professionem emittere , &reliquum biennii tempus fabricae deputare. Deinde adjungis, trium , vel quatuor dierum iter Caesenam versiux, potuisse ter in anno commode , dc Assisium ad opus inchoatum redire , in similitudinem sulguris coruscantis. Demum dubitas de testimonio Alexandri Aquilani, quem retuli, scripsisse toto illo biennio Franciscum Umbriae fines non transiliisse , una excepta peregrinatione Romana. III. In multas angustias te tuumque Magistrum hoc congessit argumentum : dum tanto studio & labore opus suerat tot possibilitates excogitare, glossas, textus ,&DO 'Ores agglomerare , ut a communi religio-ue educationis recedentes via ostenderetis Franciscum consuetam tironibus clausuram , aut praescriptum tirocinio tempus sorte non observasse. Ego vos tanto hoc onere levabo . R ex Bonaventura, optimo gestorum Francisti historico, omnibus preserendo, quippe rerum omnium conscio,

R Qlerti indagatore , non quod potuit esse , & vos imaginamini, sed quod vere factum sit, manifestius ostendam. Vitae sancti Francisci a se

conscriptae cap. a. diserte refert, quod postquam patri cesserat vestimenta , secretum petiit solitudinis, ut solus & silens supernae audiret allocutionis arcanum, ubi in silva incidit in latrones, mox abiit ad vicinum Coenobium, ubi tamquam mendicus & despectus eleemosynam recepit; deinde prosectus Eugubium, a pristino amico pauperem accepit tuniculam : hine ad leprosorum obsequia se totum convertit. Postmodum ejus fama clarescente, Romam abiit Apostolorum limina visurus ; in regressu quemdam Comitatus Spoletani horrido morbo laborantem osculo sanitati restituit. -Fundatus jam in Christi humilitate ad memoriam reducit obedientiam sibi e crure injunctam , de sancti Dantiani Ecclesia reparanda ,& tamquam verus obediens Alsisium rediit, ubi haendicans , & lapides propriis humeris baiulans , Ecclesiam resecit. Hoc Templo restituto, aliam sancti Petri extra Urbem reparavit, eaque tamdem consummata, ad

desertam beatae Virginis in Portiuncula se contulit; coepitque illi e assidue pro iplius repariatione morari, ibique pedem fixit , donec audito Evangelio missionis Apostolorum , statuit illorum vitam aemulari ,& suae Religionis posuit exordia. IV. Haec omnia distincte uno eodemque capite narrat Bonaventura, ex quibus apertissime conficitur , neque vitam ullam regularem subiisse , neque extra Umbriae fines , sola excepta peregrinatione Romana, abiisse. Qui stxtim ab exutis vestibus desertum petiit ut sibi vacaret, inique praestolaretur voluntatem, qui insidias & injurias passiis latronum in lilva , qui ad Coenobium stipem mendicaturus accessit, & exinde progrediens deperit Eugubium, Umbriae urbem ad Apennini radices positiam , Umbriae adhuc fines non est egressus. Evidenter etenim ex Bonaventurae eontextu & sormulis loquendi colligitur, & desertum, &silvam ,& Coenobium intrae Umbriam constitisse. Qui utique ex Assiso , notissima Umbrorum urbe, dicitur in solitudinem prosectus per silvani iter sacere . ad quoddam vicinum Coenobium venire,& exinde progrediens , de V

nire Eugubium , Umbriae Civitatem ; intelligitur per Umbriae tractum

t. eis. I . in prisc.

555쪽

Apologetici

semper incessse, neque ad remotas regiones , diversamque Romandiolae Provinciam abiisie, ex qua potius diceretur ruressus pervenissὰ Eugubium , quod longo itinere transiit, quam vitemus progrediens devenisse, qui Umbriae metas plurimo intervallo Caesenam usque, ex tua sententia , prorsus excessit. Exinde post leprosiorum obsequia refertur, Romam abiisse , in regressu leprosum , seu foede affectum, Comitatus Spoletani virum osculo sanasse, Assisium rediisse , Ecclesiae sancti Damiani refi-eiendae institisse ; ea resecta , alteram sancti Petri reparasse; hac consummata, Templum Portiunculae restaurasse , ibique pedem fixisse usque ad sui Sodalitii primordia. U. His facile concordant, quae dieit Antoninus, quod scilicet stercisitatem Assisi mendicam, nune latebat in eremis , nune Ecclesiarum reparationibus in i ebat devotus , in vicinis scilicet Umbriae , non remoris Romandiolae eremis, facile erat alternis vicibus, diebusque sacris , aut temporibus, quibus ab opere licebat seriari, aliquandiu latere . Minime

autem concordare potest quod tu asseris , potuisse omnes tres, vel saltem duas ex his Ecclesiis simul & eodem tempore a Francisco restaurari. Etenim quasi in te scriberet, vel assertum tuum , data opera Bonaventura refelleret, ita contrariis, appropria tisique verbis scripsit non nisi resecta Eeelesia sancti Damiani, Ecclesiam sancti Petri aggressum, & hae consium mala reparasse Portiunculae delubrum. Hae disertissima itinerum, rerumque gestarum narratione, eliduntur omnino omnes tuae ex possibilibus deductae Elutiones . Ut autem tollas si ispicionem circa verba Alexandri Aquilani, sidemque adstruas , do quod petis , ipsius contextum. Per duos autem annos fuc conversoris ad questrincipium Di ordinis extra mallem Spoletanam non exivit S. Franc. nise quando , ut habetur in L genda Gregorii IX., cur H Legenda majori, Isit Auubium , O semel

Romam.

UI. Addo his plurima, quae Bonaventura aliique vitae gestorum narratores sub hoc biennium facta intra terminos Umbriae , maxime vero in ipsa urbe Assisii recensent, uti sunt, praeter jam relata, patris importunae persecutiones, fratris irrisiones, &alia. Nihil vero resertur ab illo in Romandiola , in Eremo Caesenae , aut alibi extra Umbriam perpetr tum, quod fidem , aut levem susipicionem generare posset hujus eremic latus, aut subJoanne Bono novitiatus.

F. IV.

Urgetur argumentum quartum ex testimento sanAB Franeisi. I. X ipso sancti Francisci Testamento iudicavi me abunde rem hanc m. probasse, statutis tribus temporibus, seu vitae statibus, quos ipse suis verbis distinxit , iuvenilis icilliet vanitatis , resipiscentiae a peccatis , in quo leprosis inserviebat, & pleni recessus a seculo per regu- Iaris vitae institutum. Ita hos dispartivi ex ultimis vitae tabulis , adjecto

Bonaventurae commentario, ut plene M. MarqueZ responsionem me re

sellisse putarim. II. At eadem ipsa , quae ille olim adduxit, tu nunc reproducis , nec quidquam adjungis , quod novam ingerat difficultatem. Admittis primum:statum, de quo nulla est contentio , secundum de obsequio lepro 1brum , quem ego ad biennium usque ad Ordinis Minorum institutionem expendo, tu ad pauculos menses , a primis stilicet divinae vocationis igniculis , usque ad vestes patri restitutas, restringis . Tertium vitae re

gularis inchoatum vis statim ab exutis vestibus per sancti Augustini disci

556쪽

Desensio Sectio VI. my

pulatum. Probas autem restrictionem seeundi status ad illos menses praecedentes vestium renunciationem , ex eo quod Franciscus loquatur de prima amissione horroris erga leprosos , quam immediate subdit statui, quo erat in peccatis, & ab obsequio lepro rum testatur, se incoepi si se poenitentiam . Deinde ab amissis horrore prc edicto usque ad institutionem sui ordinis intercesserunt anni duo: non itaque intelligenda sunt illa verba, Parumseri , misi deseeuis, de sui ordinis exordio : non enim totum illud temporis parum videretur homini divina flamma succenso ,

cui vel brevis dilatio ingens mora censetur. Parum autem intercessit i ter primam vitae mutationem , & vestium renunciationem , cui statim subjungit sanctus Bonaventura illa verba: Solutus exinde mundi contemptor a vinculis mundanarum cupiditatum, scilicet per ingressum in Religionem Augustinianam.

III. Contra hos status ita a te distributos, & suis terminis distinctos, quid o iei possit alicujus momenti dicis plane te non posse videre. Ego,

ut videas , conabor , tantique momenti objecta proponam , ut sortassis tantumdem nolis videre. Admittis ex testimonio sancti Bonaventurae , R Belluaeensis,&Antonini post datas patri vestes adolescentulum leprosis

serviisse , sed hoc fecisse assetis, postquam sancti Augustini subiit Institutum,&de obsequio eis praestito ante vestes exutas , intelligenda esse verba Testamenti sancti Francisci. Sed vide quo te testimonio convincor Thomae Celani foeti sanisti Francisci primi ab eo missi in Teutoniam Uicarii . Scripserat hic duas Legendas sui Institutoris , unam breviorem ex praecepto Gregorii IX. ab eodem Pontifice approbatam , quae proinde etiam Gregoria IX. Legenda appellatur , & in choro legebatur , donec suan compilavit sanctus Bonaventura; alteram majorem, ex mandato Capituli generalis Legenda antiqua nuncupatam . In illa porro , quae Gre gorii IX. in titulatur, ipsa eadem verba, quae Belluacentis exseripsit, ita habentur. Reeensita vestium traditione, subdit: Episcopus vero faciem dire admiram, intra brachia sua eouectum , pallio, quo induebatur , obtexit. Pos hare humilis sui rememptor , etiam se ab omnibus eontemni contemnenI , ad Ieprosos se contulit, quibus devotissime serviens, ulserosas plagas devotis,ime osculabatur , seut ipse in suo Testamento loquitur dicens: Laia cum effeminpeccatis , nimis mihi videbatin amarum videreleprosos, sed Dominus conduxit me inter tuos, ct fel misericordiam eum illis. Ecce manifestum diuturni comitis testimonium , quo intra terminos secundi status obsequium hoc claudit leprosbium . Verum est in recessu a peccatis , exuit, uti tu toties repetis, horrorem leprosiorum , sed obsequium per biennium protraxit usque ad sui ordinis institutionem . IV. Concordant etiam Testamenti & Bonaventurae Brmulae loquendi : Ipse Dominus inquit Franeistus in Testamento adduxit me interitor, eri misericordiam eum Icis. Bonaventura in narratione praestiti obsequii post vestium renunciationem , recessum in solitudinem , & prosectionem Eugubinam , inquit: Exinde totius humilitatis amaror se transtulit ad leprosos , eratque cum eis diligentissimeserviens innibus , propter Deum, lavabat ipsorum pedes o c. Franciscus dicit: Domisus adduxit me inter duos, ore. Bonaventura:se transalit ad leprosos, eratque eum eis diligentissimesemiens e. In primo autem exordio servitutis leprosorum ante vestium depositionem susteptae , non dicit Bonaventura, eum cuntis leprosis haesisse, aut inter illos commoratum , sed ad summum visites requenter domos iborum, & ossicia exhibuisse earitatis: hic autem post

illam abrenunciationem dieit, quod ad eos se transulit, ct erat cum iuri ;quod ipsum illud est, quod Franeiseus eommemoravit: ipse Dominus a duxit me inter it s. Atque hine merito dixit Celanus socius in Legenda Tom.IL Zet 2 Gre-

557쪽

Gregorii ad illud hujus temporis ministerium allusisse verba Testa

menti.

U. Demum prosequutum fuisse hujusmodi obsequium leprosorum

sub statu & veste laicali, non regulari, clarius demonstro , quam ut ullum superesse possit effugium . Tunc asseris cum tuo Magistro, Franciscum laetum Augustinianum , cum patri vestes reddiderat, & proinde in hunc sensum verba illa Bonaventurae, quae huic exspoliationi immediate subjungit: Solutus exinde movi contemptor a vinculis mundanarum espriduatum , interpretaris , quia, inquis, verusinreorosus loquendo, duriiur quis essestatur a vinculis mundanarum eupiditatum , quando e Drodeisset uinculo Religionis. Praecipui etiam hujus Monaehatus assertores tecum, dc cum Magistro tuo affrmant, Religionis Augustinianae normam & vestem aecepisse Caesenae in Romandiola a Joanne Bono Mantua no. At vestium renunciatio facta est Assisi in Umbria, & in eadem urbe adhue existentem dicit Bonaventura solutum fuisse a vinculis mundans-rum ex inum , proepter nobilem scilicet rerum omnium contemptum ,

ipsarumque vellium renunciationem ; & post haee verba dicit, Civitatem Assisii reliquisse , & secretum solitudinis petiisse. Nihil ergo regularis Instituti per illa verba potest indicari, neque in eo sensu possunt appli- eari Francisco adhuc in patria haerenti, quem longe a patria contenditis evasisse Augustinianum. UI. Adde, quod sub illa veste agricolae, quam ab Episcopo recepit, ex urbe recessit, in solitudinem abiit, & in silva incidit in latrones , qui sub rustiea veste latentem, & se Dei praeconem dicentem, inhumanetras arunt, rusticum vocarunt, in nivium fossam projeeerunt, dicentes: Iace rustice, praeeo Dei. Sub hac veste eleemosynam accepit in vicino Coenobio , tamquam incognitus oe despectus. In hoc habitu prosectus Eu-gubium, illie reliquit, dc altero ab amico accepto commutavit. Non itaque vestrum Institutum subivit , neque vestram vestem religiosam eo tempore, a Bonaventura illis verbis asserto , susicepit: neque enim sub illa, quam tantopere per universum tuum librum commendas, religiose inredens, a latronibus male assiceretur ut rusticus , neque eleemosynam a Coenobilis acciperet ut despectus; neque irreligiose eam ipse exueret, ει alia mere seculari ab amico accepta commutaret. Quid ad haec , amice,

superest respondendum t quod hic effugium ad tam apertam 3c planania

D. Bonaventurae narrationem ZVII. Secundus itaque status, & erga Ieprosos obsequium protrahendum est ultra tempus , quod praescribis vestium patri redditarum ad totum biennium, quo sub poenitenti, & Eremitico seeulari habitu ineessit, donee post molestiora virtutum exercitia , post praestita leprosis caritatis ossicia, post tres restitutas Ecclesias, parumper stetit, & haesit in aede Portiunculae, ubi paulo post meritis Matris mi ricordia emeepit, crpeperit spiritum Evangelux veritatis. Ita proprie & genuine intelligenda sunt illa verba paruisseti, ct exivi desecuis; neque de illo , quod tu praescribis, tempore possunt explicari ; dum post illud , ea quae supra

retuli, adhue egit in seeuto, & multa alia, quae infra recensebo, ii seculo leguntur peracta . Parum itaque stetit, postquam servivit Ie- prosis, conversatusique est cum illis, & Dominus adduxit eum inter illos; neque tanta suit mora, ut ingens videretur, ut tu contendis, viro ardenter ad di vina suspiranti. Pedem, inquit Bonaventura, fixit in aede sanctae Mariae Angelorum, & paulo post ibi vitam aemulatus Evangelieam , suum ordinem instituit: Nonne his persectissime consonant:

558쪽

Desensio Sestio VI.

s. v.

c roboratur gulatum argumentum ab excussa veste Eremitus ,

ct nosa suscepta desumptum.

A quam nomen dedisse, quod audito Evangelio missionis Apostolicae, vestem Eremiticam, quam illi stam appellant, ultro dimiserit, &paupercula lacerna nullo religionis cultu probata, nullo sacro ritu commendata , sine mora commutaverit. Qui enim fieri potuit, ut qui arcti Gsimo & indissolubili vineulo, uti contenditis, Augustiniano adstrie userat Instituto, sacrum jugum ultroneus excusserit, & novum vitae genus nulla auctoritate firmatum sibi proprio praescripserit arbitrio rII. Rationis hujusce vim agnovisse M. MatqueZ cap. 6S. q. S. dixe ram, & quasi aliuis scripserina, tu corrigendum asseris numerum, &reponendum Eseptimum pag.4aa. oro ut iterum relegas quae hic citavi Sc scripsi, denuoque consulas tuum Magistrum , qui me in his non abe rasse docebit. Ceterum ad argumentum diffuse respondes ea ipsa, quae Marqueet potiori addaxit compendio de impulsu & ins in tu divino, quo licite haec, quae alias secundum regulas humanas non licerent, fecisse contendis. Deinde secundam addis solutionem, asserendo , Franciscum in hae status permutatione a laxiori ad arctiorem Religionem transiisse, idque rationabiliter , & canonice secisse, praemissa Episcopi Assisiatis licentia, quae abunde per te lassiciebat. Hane autem petiisse exinde pr has, quod illam petierit, ut fratrem Bernardum primum discipulum in suum consortium admitteret. Hujus rei testem assers Antoninum his verbis reserentem Francisci responsum : Domine Bernaris, is es adeo arduum , quod a Domino es constitim requirendum. oer ideo pergamus ad Episcopum, or ibi duetur nobIs quid nos oporteat facere orc. III. Impulsum hune, aut instini tum peculiarem divinum , in quem hoc opus, alias secundum communem legem illicitum, reserendum putatis; ego superflue hic excogitari dicebam. Ad quid enim requirebatur interna haec & potens motio spiritus, aut privatum Dei consilium , scilicet ut vestem incultam alia viliori mutaret At, inquis , prior vestis Eremitica erat & regularis et habitus erat Augustinianus . Quis ex toto vetustorum Scriptorum eoetu hoe aliquando asseruit ὸ Da mihi ex antiquis aliquem , qui ita dictitarit. Nullus serme est, qui non de hoc habitu Eremitico agat; nullus tamen qui regularem, religiosum , vel

monastieum appellete Honestam habitum , Ο eremiticum vocat Anton4- . . u. cir

nus, quas eremiticum Ludovicus Prutenus ; vilem or eremiticum tres Socii sane i Francisci in Legenda, quam conscripserant. Si Augustinianus , aut regularis esset, nonne id facilius & brevius hi dieerent Auctores, quani honestam , vilem, quas eremiticum nuncuparent ε Nonne opportunius sati tus Bonaventura, & alii referrent, religiosum sancti Augu- Bdin. e.3. Ogen.

stini habitum deseruisse , quam selsisse ealceamenta de pedibus, deposuisse

baculum, peram resecisse, pecuniam execratum, unaque comentum tum

cula, resecta eorrigia, pro cinguis funem fumrasset Ut quid tam longa

uteretur periphrasi & circumlocutione verborum, qui verbo uno dicere

potuit, Augustinianum babitum reliquit, si vere hanc eo usque ge flarat rIV. Praeter haec, nullus est ex antiquis Se eoaevis Scriptoribus , qui

ubi, quo locorum , quo tempore , Sc quoties vestem illo biennio mutarit Franciscus, non observaverit. Omnes seribunt, vestes familiares patri Tom.II. Z a et a resi-

559쪽

s 8 Apologetici

resignasse coram Assi sate Pontisce , ibique conteistum rudi chlamyde . seu, ut Bonaventura loquitur, mantello rudi & vili cujusdam agricolae. Idem Auctor & omnes Legendae vetustae, hac etiam veste excussa,consen tiunt, ab Eugubino amico paupere tunicula donatum. Tertiam deinde hanc mutationem ea, qua reliquas, libertate voluit peraetam; quid enim prohibebat Atqui proinde Vincentius Belluacensis & Antoninus non inepte, neque inconsiderate eisdem omnino verbis notarunt; quod trium Mesesiarum opere consummato habitum adhuc semiticum tune temporis habuit, quasi scilicet illa vocula adhue indicare voluerint, sponte usque ad illud tempus in hac veste Eremitica perseverasse, cui liberum erat antea deponere, Vel integrum longiori tempore deserre. Licuit itaque per omnem modum , & secundum regulas communes , easque, quas velis, leges, commutationem hanc facere vestinaentorum , neque scire possim, unde proveniat illa necessitas , quam meditaris , peculiaris motionis divinae.

V. Secunda illa, quam assers , Qtutio de transitu a laxiori ad strictiorem Religionem , praesupposta Episcopi licentia , nullum hic habet Ioeum. Etsi enim tibi concederem, sub laxiori illa, quam insinuas , Religione vixisse, ubi, quaeso , illa strictior, ad quam transierat Nullum tunc erat vestigium novae, strictaevae Religionis, nulla tunc sundatio , neque meditatio novi ordinis , nullum votum, nullus vitae status, ubi nihil firmum erat, aut stabile. Status autem religiosus , uti viri docti ex S. Thoma desi ribunt, es quaedam sit rofessis ,seu quidam vivendi modiar mus orsabius, ad propriam per monem suae Gisianae obtinendam vel exenendam institutus. Firmitatem vero, seu stabilitatem aequirit ex promissione, seu voto , quod perpetuo obliget ad permanendum in tali statu . Atque ad constituendum hune statum simpliciter requiri tria illa vota essentialia paupertatis, obedientiae, &castitatis docent Theologi, ne non unionem ad aliquam communitatem Religiosam , aut habitudinem ad aliquem hominem , cui vovens se obliget, & potestatem in seipsum tribuat. Ille nihil istorum , hic nulla vestis initiatio, nulla adhuc in sacrum vitae genus deputatio, liberumque erat Franei seo , uti docte tuus Magister adnotavit, eam ubicumque placeret, abiicere, donee adscitis anno sequenti suae vitae sectatoribus , vestis illa communis tesserae iri ita est auctoritatem , 8c approbato postea per Pontificem Instituto, firmitatem accepit verae Religionis , sumpto ab illa veste primo praeIudio. Non ergo lieuit Religionem Augustinianam, quam sepponis, professo , eam relinquere, aut vestem rejicere , ut aliam nullius adhuc Religionis obduceret , Rabsique Regula, aut votorum obligatione solutus incederet. Samstus Dominicus semper sub eadem permansit Regula, neque vestem mutavit, nisi post ordinis confirmationem, Sc divinam in seper revela

tionem .

UI. Quod demum Gggeris de Epistopi pro hoe transitu licentia, probasque ex altera petita ab eodem pro receptione fratris Bernardi, nescio sane unde istud desumpseris . Nihil tuus Auctor Antoninus habet de Episcopo, ubi tu legis pergamur ad Episeopum : habet illie , pem ramus σὰ temptam, or ibi dicetur nobis, quid mortea Mere . Atque ita feeisse , & summo mane perrexisse ad Ecclesiam sancti Nicolai, seribit

sanetus Bonaventura.

XII. Similia sunt quae habes ad probandum, sanctum Franeiseum reti. nuisse aliquid ordinis sancti Augustini, dum asseris, Fratribus tertii ordinis praescripsisse corrigias de corio, quod probatum vis ex Bulla Nicolai IV. seu Regula Tertii ordinis eap. 3. ex illis verbis: Bursas δε corio , ct corrigiar Impliciter absque seruo uuo factar, o non alias tam

560쪽

Desensio Sectio VI.

Fratres habeans, quam Sorarer . Et Clarissas Monasterii Ulmensis observasse Regulam sancti Augustini, ita attestante Francisco Gorizaga. G.M. in μου. Et ultra haec, dicis , habitus Minorum & Eremitarum adeo similes suis. 'S se, ut inde magna lis & controversia exorta sit, atque adhue formam a-tis esse similem habitus utriusque. VIII. Quod ad eorrigias Tertiariorum attinet, diffuse alias probavi, Iactω-M. ad minime fuisse praescriptas a sancto Francisco , imo chorda , seu fune se praecinxisse primaevos hujus ordinis sellatores ,&ostendi, verba illa Regulae in Diplomate Nicolai contentae, non intelligenda de corrigiis ve- uicinctoriis, seu eingulis , sed de ipsarum burarum corrigiis , quas Excidi voluit ex corio, absque intertextura auri, aut serici, aut sine flosculis bombyceis, omnisque prorsus pretiosi ornatus varietate, atque ita omnino haee verba transtulerunt interpretes Itali & Hispani. Isti:

Dibossas decuero dicorrea simplemente. Illi: Habbino horse ditario e corret,se mement atte. IX. Regulam sancti Augustini observasse Clarissas, in nullo adhuc

legi monumento, erroremque deprehendi in Francisco Gonzaga Epi- Tom. i.

stopo non Archiepiscopo ut tu putas ) Mantuano, quando de illo Mo- 7 si nasterio Ulmensi, seu niuingensi scribebam . Nam praeterquam quod vetusta Chronica Provinciae Argentinae apud me MSS. Qium de Regula a sancto Franeiseo praescripta agant in recensu illius Monasterii, evidenter constat, sub illum annum ΜcCx XXVII l. quem recenses universas

Clarisias sub alterutra duarum vixisse Regularum , vel sub illa arctiori, quam sanctus Franciscus sanctae Clarae & Damianitis tradidit, Minorum Regulae simillimam; vel sub altera mitiori, quam concinnavit Cardinalis Hugolinus ordinis Protector postea ab Innocentio IV. confirmatam . In hac autem pro prinei pati norma tradita est Regula sancti Benedicti; unde& in omnibus privilegiis , quorum plurima exscripsi ad finem Tomi secundi& tertii Annalium Minorum , dicitur hic ordo insiturus seeundum Deum , oe beati Beneiam Regulam , atque In tutionem Montalium Inuusarum sancti Damiani visisatis.

X. Quod de similitudine habitus Franciscani, dc illius temporis Eremitarum , addis, verissimum est ; sed inde exorta lis & controversia , ut alias dixi, & infra docebo , quod Erenittae variantes sui habitus formam Franciscanae similem assumpserint. In quo autem adhuc assimiletur , non video . Colore, pretio, latitudine , capitii amplitudine, vestis praecinctorio, per omnia distinguuntur.

Asseritur ultimum argumentum a loci edi temporis incertitudine collectum. I. π Llud denique circa vestrum in hac re conatum mihi dubium inge λα sit, quod praecipui assertores inter se non cohaereant de loco, aut tempore tirocinii. His occurris primo, dicendo, non quamlibet apparentiam contradictionis sufficere, ut testimonium reddatur suspectum ,

quod multis probas exemplis ; Francisci Cardinalis X imenez, de cujus tirocinii loco est controversa, etsi constet suisse Franciscanum ; Institutionis sacramenti Baptismi, de cujus loco & tempore variant Auctores ;Baptismi Apostolorum, etsi nesciatur quo loco, aut tempore ilham susceperint; Fundationis ordinis Minorum , quam diversis annis diversi adscribunt Auctores; Mortis sancti Guildonis, in qua circa diem &mensem ejus acta di repant a Martyrologio Romano. Et tamen haec

SEARCH

MENU NAVIGATION