Annales minorum seu trium ordinum a S. Francisco Institutorum auctore A. R. P. Luca Waddingo Hiberno ... Tomus primus 17

발행: 1732년

분량: 681페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

sentiam venisse , ut appellationem prosequeretur , quam cum admittere nollet, ait, se illis permisi sise , ut cucullas gestarent discinctas, quibus sumetenter se a Minoribus disieriminabant. Claudit vero Bullam his verbis: In aliis autem Eremuis, ct Religiosssuperius nominatis scilicet Ioan-Bonitis, & aliis Religiosis Marchiae, quos nominaverat I se ad portandum cucullas soniter discinnus adfringere noluerint, faciatiss tutam nostrum , juxta traditam vobis formam inviolabiliter observari . Ergo praeter Brictinenses, quorum caput erat Andreas, & qui cucullas admiserunt discinctas, adhue cogendi erant alii Eremitae &Religiosi, non Congregationis Brictinensis, ut tu Ithere satis& absque landamento

num. 2 Sq. confingis.

XIV. Alexander IV. in Bulla data anno it. Pontificatus vHI. Κalendas Martii, postquam rei totius seriem , dum ipse legationem inILombardia obiret, transactam enarraverat, & fratris Andrea: ad Pontificem recursum , obtentasque pro se suisque Fratribus cucullas discinctas, subjunxerat, ddidit: Rerum eum , sicut accepimus , ira Eremme de Britanis, obtentu quarumdam litterarum super Θοe a Sede Apostolica obtentarum , ae etiam alia Eremitae jam dicti scilicet Fratris Ioannis Boni, de quibus antea locutus fuerat contra saturum jam ictum , 'provisionem ad commuπem pacem providefactam, oe in eorumdem Fratrum Minorum infamiam , ct scandalum plurimorum , in pluribus venire pris sumpserint, or nos prorsus velimus praedicta, salubriter saluta fuerunt a supradino Predecessore nos,o , ubique or ab omnibus Eremitis, Me Religiosis, cujuscumquesint ordinis, in exteriori habitu Fratribus Minoribus antedinis conformibus inviolabiliter ob mari &c. Quid ad haee, mi vir

An non praeter Brictinenses fuerunt alii Eremitae maxime Ioan-Bonitae , de quibus semper praefatus erat Pontifex , quos compellere oportuit, ut Pontificis decreto obtemperarent 7 Paulo infra, postquam jubet Bri Rinenses cogi ad gerendas disciniflas cucullas, quas ipsi concedi supplicarant, jubet ut reliqui omnes Eremitae, qui vel nigras, vel albas non portabant, cogerentur ad gestandum habitum a Gregorio praescriptum, iis blato cujuslibet appellaticinis & contradictionis obstaculo. Adde, Brietinenses in sola Marchia Anconitana,& in dioecesi Panensi, in pauculis domibus constitutos : Alexandrum vero Bullam hanc destinasse ad universios Praelatos totius Italiae, des gnatis Provinciarum nominibus. --mum in Bulla data xv. Kalendas Iulii, specificatis Bri stinensis , Ioannis Boni, & aliarum Congregationum nominibus, praecipit ut Ecclesiarum Praelati cogant omnes Priores, & Eremitas dictarum Congregationum ad deserendas nigras , vel albas cucullas insta sestum omnium Sane o-

rum proxime venturum.

XU. Sed ex hac Bulla effugium paras num. a I9. quippe ex ea constat obsecutos fratres Ioannis Boni; testatur enim Alexander , statuta a Gregorio praedecessiore fuisse ab i ii aereptata. Admitto: sed ex his manifestius urgetur eorum culpa ,& exinde essicacius sumit argumentum Pontifex, ut cogantur ad praescripta vestimenta deserenda, quia i pii acceptarunt, nec tamen omnes obiervabant; & proinde jubet, ut Episcopi omnes Eremitas omnium Congregationum, recensita etiam illa, quae erat Ioannis Boni, ad statuti observantiam compellerent. Igitur eum aliis , praeter Brictinenses , contendendum erat, neque appellatici a

solis Brictinensibus processit. XVI. Quinto, amplius aliquid intendis, neque ipsos Brietinenses quos contendis los a Pontificis praecepto, per delegatos exequendo, ad eumdem Pontificem appellias ) ullatenus renises , aut reluctatos; magnamque passim inculcas fieri injuriam huic Congregationi, quam

572쪽

Desensio Sectio VII. fuer

plurimis eneo mi is extoIlis, exinde dumtaxat quod restitisse, aut reluctatos , seu renisios suisse affrmaverim . XVII. Hic te ipsam advoco testein : nonne num. 3Iq. diserte asseris: Congrgatio vero Eremitarum Brimnensium restitit. Sed dices restitisse ast uando , supplieando, or aliis piis juridicis. At hujusmodi viasse frivolas reputasse, neque appellantes audire voluisse, ipse resert Pontifex Gregorius Bulla data xiv. Septembris &in eadem, ac in alia antecedenti data xv. Kalendas Augusti, praemissa hujusmodi appellationis

mentione, vocat eossa rosisonis contemptores. Et Alexander in Bulla data VIII. Martii, ait, eosdem Brietinenses, aliosque Eremitas, obtentu quarumdam litterarum a Sede Apostolica obtentarum, contra Gregorii

futurum in pluribus Fenire prae messisse. An obediisse assirmabis decreto Apostolico, qui frivolas adinveniunt appellationes, ne Obediant Annon reluctatos admittes, quos Pontifex sui mandati vocat contemptores An restitisse negabis, quos alter Pontifex narrat, praesumptuose in pluribus contravenisse statuto Gregoriano 3 Restitisse dices, sed non reluctatos. At quaenam illa tanta haec vocum differentia, ut quos restitisse concedis , reluctatos dici seras aegerrime Qui latine sapiunt relanari idem dicunt, quod repugnare , & per hoc ipsum verbum repugnandi, quod sit res fere, declarat Cicero pro Rose. Post h. Res erect repurare contra veritatem. Caesar II. Belli Gallici ait ' legiones Hias alia in parie hostibus restitisse. Cic. a. Tuscul. Ressere armis. Ovid. a. de Art. Arbor res It ventis. Vide, quaesis, an & huic etiam verbo accommodari possit illa tua num . iai. ex Cale pino exscripta vulgaris, seu Hi spana interpretatio verbi reluctari, statices, res sis remouehaudo. Quos

ergo restitisse annuis , reluctatos etiam admittas .

XVIII. Sexto & septimo , largissime te diffundis hie , & in responsione S. a num. qq9. ut probes , Congregationes suisse diversas eas, quae dicebantur sanisti Augustini, Joannis Boni, & Brietinensium , distinctos. que habuisse Protectores. Controversa haec majorem inquirit indaginem , longioremque disputationem, quam hujus mei tracta tuli ratio ex poscat. Sane si circa haec luberet immorari, & tuis objectis plane satisfacerem , & illa producerem monumenta, quae non leve negotium neesserent. Sed non adeo mea interest ista controversia , neque scio, ut tu longissimam hane texeres disputationem, quam ex meo disturmansiam arripueris. Ego dixeram, Gregorium Pontificem universa sua industria non potuisse assequi, ut Eremitae Ausustiniani in praescriptum habitum convenirent. An non id verum t teipuim exposco, qui tot te isti, lectaque admittis posteriorum Pontificum Innocentii , R Alexandri Diplomata circa hanc controversiam terminandam, Sc habitum hunc omnibus inducendum. Sive agendum fuerit eum his, vel illis Eremitis sancti Augustini , sive cogenda haec, vel illa Congregatio ad hanc vestem suseipiendam, mea constat assertio, Eremitas Augustinianos non convenisse in huiae habitum; si enim conveniliant sub Gregorio , non erat cur toties Apostolica mandata repeterent Innocentius ,& Alexander . Quinimo Alexander etiam postquam omnes sive domus, sive Congregationes in unum corpus coierunt, tum in ipsa Bulla unionis , tum in duabus post unionem emissis, quae in vestro Bullario Augustiniano habentur, ut in hunc habitum concordarent, rigorose praecepit. XIX. Num. aqq. eo quod dixerim,litteras Innocentii,datas Kalendis Iulii anno Pontificatus xi. directas fuisse non ad hane, vel illam Congregationem, sed ad universbs Eremitas ordinis sancti Augustini, aeriter in me inveheris, verbisque non adeo pacificis dicis mea me confusione

573쪽

sers Z Nonne ad omnes Eremitas ordinis sancti Augustini concedis . Bullam esse directam, etsi putes fuisse Congregationem peculiarem ab aliis distinetani, quae illo nomine nuncupabatur ἱ quod tamen non adeo certum est, ut ulteriori non indigeat probatione. Diploma ita inseribitur ab Innocentio , post unionem aliquarum Congregationum ab eo factam: Dinoeen ius oee. Dilectis Filiis N. Visuatori Generali, O Prioribus , ae Fratribus Eremitis univers ordinis sancti AugusDI. Et Cardinalis Richardi decretum, quod Pontifex suis interserit litteris, ita incipit: Ricbar s cte. Viris Religiosi , suis in Christi dilectis , Priari Gen rati , ect universis Prioribus re Fratribus Gemitis ordinis S. Augustini cree. Ipsim illud Diploma confirmavit Alexander IU. sub iisdem verbis, praepositaque eadem inscriptione anno MCCLV. quo unionem magnam omnium domorum , sive Congregationum ab eodem Alexandro factam esse scribit vester Onuphrius Pan uinus, eumque sequutus Iacobus Gualterus. Originale extat in vestro Archivo Romano , & collector Empolinus in Summario notat, praescribi in hac Bulla vestri ordinis habitum ,

non unius, aut alterius Congregationis indumentum.

XX. Octavo, sed tu sexto loco num. a 3. ) objicis quod retulerim, Richardum Cardinalem praecepisse, ut baculi Eremitarum efformarentu in erocias ad modum Τham, Sc prohibuisse transversum lignulum incurvari. Quasi insigne protulerim mendacium, aut grave aliquid , sive injuriosum commentus sim, ridicula quaedam verba , quibus Hieronymus Osorius Gualterum Addonem subannavit, & insigniter derisit, in nie contorques; dc addis,Cardinalem Richardum ne quidquam de transverso lignulo egisse. Ut adversam hanc tuam opinionem omnino deponas, Rosorii eachinnos aptius in alium transferas, illud Qtum a te oraverim, ut ab Italis nomenclatoribus addiscas, quid sibi velit illa vox Italica eroeias, qua in suo deereto usus est Cardinalis. Apprehendes enim, non niti in modum Thau hoc genus serulae estormari, neque aliter in hac

sorma abire posse , nisi lignulo superioris partis de quo Cardinalis egit

transverso.

XXI. Nono , triumphas num. 2qΙ. quod me, ut putas, in manifesto dc gravi errore circa succellionem Romanorum Pontificum deprehenderis, se ilicet quod Innocentium IV. dixerim immediatum Gregorii IX. sueeessorem; deinde injuriois, sed parum idoneo haec exaggeras exemplo Diaboli Evam decipientis, prolatis Zc accommodatis ex Augustino dc Bellarmino, verbis vehementer offensi vis . Si pacifice & amice, uti libri tui praesert inscriptio , mecum velles agere, facile potuisses typographi, aut amanuensis vitium animadvertere, non me temere incusare ,

quem aliunde tibi manifeste constabat, in his non errasse. Diligentissiline singulos Apologetici apices examinasti, δc vidisti etiam in limine , me ante hoc opusculum, Annalium Minorum volumen primum edidisse; imo Sc ad ealeem ejusdem Tomi tractatulum istam subjunxisse. At in primo illo Tomo, quem te legisse probas, exscriptis exinde aliquot fragmentis, videre potuisti,ine chronologiam Romanorum Pontificam exacte observasise , 8c ad finem anni Μ ccxLI. electionem Sc mortem brevi sequutam Coelestini scripsisse. Quomodo ergo adeo oseitan ter hic dicerem, Innocentium immediate Gregorio successisse , qui diligenter pro Annalistae munere adnotaveram intervenisse Coelestinum Z In meo autographo , quod penes me , uti dc reliquorum operum , conservo, docti ue& religiosis viris ostendi, habetur illa vocula pene, quod amanuensis , vel typographus omisit; ita dicebam : Ab Innocentio IV. pene immediato Gregorii Decessere , licet enim Coelestinus Gregorium secutus fuerit, ejus Pontificatus adeo brevis fuit , ut pene non sedisse videretur .

574쪽

Defensio Sectio VII. s63

denis parum es, tamquam nihil dissare videtur. Ipse hic dicis, quod a in

&in Annalibus Pontificem egisse septemdecim dumtaxat diebus, & in ες--.is e. respons p. num. II 3., ais adeo brevem duxisse Pontificatum, ut nullum

Augustinianis indulserit privilegium. XXII. Reliqua, quae affers de habitu Augustiniano & partibus ejus dem, leviora sunt, quam quae refelli oporteat, & satis de his tum in iis , quae supra dicta sunt, tum in ipso Apologetico pertraetavimus. Subsisto parumper ad illa verba , quae pro ancta Clara Monte-salcense omnino tuo adscribenda Instituto protulisti, scilicet Iulium Cardinalem

Saechetium, dum in Hispania Nuncium ageret Apostolicum ex meo Apologetico integrum numerum 3 o. q. quinti deleri praecepisse, nimirum quia dixi , Magistrum MarqueZ aliquas quaestiones in aliorum commotionem excitasse, atque inter illas voluisse' suo Ordini omnino D. Claram hane adscribere. Nescio quid hic tanti mali , ut totum illum copiosium numerum rebus variis, & a causa beatae Clarae longe alienis, constantem , Nuncius deleri praecinrit. Et scio non praecepisse, neque tale quidpiam ei in mentem veniae , ut hie ipse Romae praesens , mihi colendissimus, non semel testatus est. Quid hic in paueulis verbis tanti sermenti, ut totam illam massam corrumperet Quantumvis Clarae vestro sub mortem adjudicetur ordini, vel sub vestro Inhi tuto decessisse decernatur; nonne potuerat etiam aliquando sub Franciseano militare tVestram fuisse penitus non nego , neque nostris Laribus penitus abdico; non ita omnino suit vestra, ut nostra etiam fuisse aliquando non potuerit . Id tibi ipsi hic, amire nobiseum commoranti , ita manisestis persuasi rationibus, ut etiam ipse publico id syngrapho approbaveris, &Τomo in . tertio nostrorum Annalium, in quo haec discutio, libenter subscripseris.

Videat teistor , si plaeuerit, quae ille in limine voluminis praemittit, &quae ego diffuse de hujus Divae vita& gestis conscrips.

I. D Ationibus , quas hucusque refellimus , conjecturas aliquot Marqueet accumulavit, adeo meo judicio exiles , ut praecipuo argumento nullum robur adjecerint, sed potius ademerint . Qualis enim illa a eos sanis vocabulo desumpta , ut propterea Franciscus Augustinianus Monachus asseratur , quia biennio ante institutum ordinem Minorum conversum aliqui dixerunt Z ostendi latiorem rtiri sensum conversoris verbum , quam ut ad selam susceptionem vitae Monasticae posiset adstringi. Id tu admittis , & tres distinguis conversonis species; ab infidelitate ad fidem ; a peccato ad justitiani; a seculo ad ReIigionem ; &cum in primo, vel secundo sensu sanctus Franciscus tunc non judicetur eonversus , fidelis quippe erat & pius ; consequens erat, ut tertio modo dicatur conversus. Addis deinde de hac tertia conversone, tamquam potiori, antonomastice Marqueet suisse locutum . Iam itaque tu plures adhibes conversiones, quam ille ex sorma sui argumenti visus est admisis. se, & ego adhue ampliorem esse conversionem, quam ut ad illas tres a te

assignatas redigatur , ostendo .

II. Qu i licitas thori voluptates , seculi illerebras, similiae splendorem, rerum principatum, nullo irretitus peccato, libens pro Dei amore contemnit , & sub poenitenti veste macerandae carni, vitaeque sanctae transigendae totus intendit, an non hunc communi voce, proprioque sensu ad Deum dicimus conversum , etsi nulla ei unquam suerit cogitatio

575쪽

Religionis subeundae ὶ Qui e statu laicali, quantumvis justo, ad Cleriealem, & persectum se transfert, ad Deum dicitur converti . Quot viri

pii, etiam ab ineunte aetate Dei amici , mundum relinquentes, Sc solit ria loca petentes , Anachoretarum more viventes , nullo adstricti Relia gionis voto tibi occurrent in historiis Ecclesiasticis , quorum mutatio a Scriptoribus converso proprii Is me nuncupatur 7 Plures ex his ego enumerare possem, quam tu ex iis , qui ad Religionem sunt conversi. III. Converses etiam dici posse eos, qui in domibus remanent Pr priis , & suas sibi reservant facultates , dummodo se offerant Deo , docent juris interpretes; & conversiorum genus unum astruunt, quod Pr,t:. .et:.' . Vilζgiis gaudeat Clericorum & exemptorum ; aliud quod subditur statu

ut pitvllegia n. tis Civitat uiri.

.. duas statuunt communiter Auctoros sancti Francisci con--ι. e.Non duΚiu versiones, primam post redditas genitori vestes, secundam proprio insti-

Gh.z. '-Bis ergo Franciscum a seculo Religionem transitisse ex tuo sequeretur asserto , qui non nisi in hoc sensu vis diei, Franciscum fuisse

conversum.

V. Postremo sanctus Bonaventura , etsi capiti secundo Legendae sancti Francisci praefigat illum titulum de perfecta ejus eonversone ad Deum , nihil refert, post exuta vestimenta , nisi recessum in secretum ilitudinis ,

Iatronum insultus, acceptam a Monachis eleemosynam, transitum ad Eu-gubium, lepro rum obsequium . peregrinationem Romanam, trium Ecclesiarum reparationem , nihil omnino de Religione . Qigi generossmundo libellum misit repudii , spemque omnem in Deo reposuit, ad Deum versus, a seculo aversus, etsi numquam de Religione somniaret, nonne propriissime , absque ulla latinae vocis injuria conpersus as retur UI. Secundo conjectavit MarqueZ , Augustinianum fuisse , quia co ronam clericalem habuisse eo tempore , quo ad Innocentium III. cum λ-3. eiis aecessit: inde deduxit, quod Pontifex Latris Fratribus omnibur, qui semum Des fueram comitati,fecit eoronas pamulas fleri cte. Si enim Franeiscus hoc modo tonsus noti esset, juberet Innocentius eidem etiam similiter radi caesariem . Non autem alibi, quam in Sodalitio illo Augustiniano, sub quo prius versabatur, tonsiuram hane potuit adipisei Si enim dieatur, ipsum in limine sui ordinis sibi coronam efformasse , minus id modestum , minusque humile asseris videri, ut insigne aliquot vitae religiosae sibi arroget, quod sociis denegavit. VII. Huic conjecturae ea opposui, quae plene satis cita putavi. Ostendi enim ex privilegio ordinis a se inchoati, licuisse sibi aperire eo-ronam . Hoc ipsuna tu admittis num. AIq. afferens, ex privilegis generalisit Monasicae sibi, ct suis caronam tuisse assumere . Atam put quidem sibi ,& iis, qui erant ex genere sacerdotali, vel ossiciis & laudibus divinis psallendis deputati ; uti etiam in tua Religione, aliisque abiit ineonsuetudinem, ut statim vel a suscepto habitu , aut emissa professione, qui clericatui de Iinantur, tondeantur in orbem ; qui vero laicali &ser vili adjudicantur ministerio , remaneant intonsi. Ita Religiosio more , &absque omni modestiae, vel humilitatis injuria Francisicus , ordinis institutor , clericali hoc indicio cum reliquis incedebat Clericis , quod laicis

denegavit. Accedens autem ad Innocentium cum sociis undecim, expo sita vitae norma, Regulae impetravit confirmationem , tantanique adepti sunt omnes apud Pontificem opinionem, ut etiam laicis eollatam voluerit praedicandi potestatem , quam iit decentius exequerentur , coron ulis parvis, a clericali diversis , voluit insignitos. Ipsa verba Bonaventura

utrumque hoc discrimen tibi manifeste exponunt, duplexque fratrum

genus

576쪽

Desensio Semo VII. sues

genus tibi distinguendum insinuabunt ;quippe non coronas clericales , &usuales, sed parvulus, non Fratribus universim, sed Laicis dumtaxat,

fieri praecepit. Quid hic dubii occurrere potuit , quodve sundamentum subelse asserendi Monachatus Augustiniani Z Vide, si placet, quae de hac ipsa re diligenter alibi pertractavimus. VIII. Reliquae conjeicturae adeo levis sunt ponderis , ut ipse etiam

sentias potius indicia, vestigia, aut congruentias potius voc&ndas In ea ergo per sisto sententia, ut neque haec ipsa nomina mereantur, neque ullam advehant sententiae vestrae probabilitatem. Ex praemissis etenim , totoque hoc discursu adductis rationibus , evidenter convincitur, nihil potuisse Franciscum a Ioanne Bono accepisse, sed si quae erat vestis , morum, statutorum similitudo , totam a Francisco ad Ioannem Bonum, non ab isto ad illum derivatam. Neque admitto illam tui discursius clausulam ex Augustino nuna. ai. exscriptam: Porro utrisue auditis , quis estudiosortiun Dieat, videt profecto sententiam neutram in principalis-m obitatis convinci, utramque probabili uinundamentis inniti. Ut enim mittam male consarcinari avehoritatem hanc ex pauculis Augustini verbis, Sc reliquis tuis, quae te statim mihi subindicarunt, & taceam alteram hoc loco ejusdem Doctoris sententiam a te cap. II. citatam haberi Cap. 1 q. addo, perspicacissimum Doetorem obscurissimam agitasse quaestionem , suo tempore difficultatum maximarum involucris obvolutam , an scilicet animae ex propagine serent, an vero novae singulis insumarentur, doctissimosque viros pro utraque parte acriter decertasse , dextreque ex ad veris, prolatis Scripturae Sacrae loeis, respondisse . At hic non aequa sors, neque utrumque placitum, uti tu reputas, probabile, sed adeo temporis ratio, & rationum pondus ex hac parte praeponderant, ut ex tua , neque ipsa probabilitatis species supersi.

Refelluntur ea quae in Responsione V. adducuntur contra g. U. F. I.

aminatur testinonium Henries de Urimaria. I. o Raecipuam vim statuerunt semper adversae partis tutelares in v multitudine testium, partim exterorum , partim domesticorum, quam ingenti studio constiparunt. Singulos ego duxeram judicandos, Maequa statera librandos, ut unicuique suum pondus tribueretur. Incoepi ab Augustinianis , & ab Henrico de Urimaria, quem huius aciei Antesignanum constituunt, & adversus ejus testimonium ex bibliotheca sani hi Vietoris Parisiensis extractum, objeei illud sub diversis formulis ab Augustinianis recitari, quaedam illic contorta subsistere non posse, testim nium ipsum in codice Pariliensii haberi in margine recentiori charactere scriptum , dc cancellatum; atque id ipsum in quibusdam claudicare. II. Duobus modis, diversisque temporibus ad haec respondisti; primo diffuse&laboriose sitis in Hispania; seeundo brevius, & magis apposi te in Urbe, postquam vidisti in Bibliotheea Angelica exemplar tractatuli Henriciani, ibique testimonium haberi sub his verbis: Tempore In rentii III. fuit frater Ioannes dictus de Ceila, ebea quod tempus beatus Franelycus eum dictis Frairibus habitavit, edi quidam asserunt, quod fueruFrater dicti ordinis in loco sota Iacobi de Aguasios juxta Pisas . Iramdem

c. I

577쪽

ς66 Apologetici

petita luentia, o obtenta a Priore iam Dei, ut arctionem vium assumeret, dimisso Mna, O subietaribus, ad nemur tum transulit. Dimissa nune

prima responsone , ego adhaereo secuna e , per quam faciliori via , dieis, patere aditum responsioni. Admittis, testimonium aliter citari a tuis Consodalibus, quam habeatur apud Henricum,incusasque Marqueet,quod aliqua ademerit, &Critanam , quod alia adjunxerit. Secundo admittis, in illis verbis non tradi Monaehatum sancti Francisci, dum Henricus tantum asserat, eum aliquando habitasse eum Fratribus sancti Augustini Aliud enim, recte asseris, esse eum dictis Fratrihus habitare, aliud eorum profiteri Religionem . Tertio, dicis, eum non affirmare, quod merit sanctus Franciscus frater ordinis sancti Augustini in Monasterio cancti Jacobi de Aquaviva, sed nude referre assertionem aliorum, ac proinde non debere opinionem hane Monachatus sancti Francisci tribui Henri- eo ut asserenti, sed ut reserenti. Infers demum , quod licet Henricus non fuerit opinionis assertor, nec Bergomensem in asserendo praeterit, fuisse tamen, Henrico teste, alios qui praeirent.

III. At mihi valde suspectum est quidquid in hoc testimonio asseritur & refertur; neque enim mihi evaeuatur dubium illud cirea ipsiim Auctorem. Primo haec verba deprompta&eitata sunt ex codice Parisiensis Bibliothecae . Dum hune consulo , & expendo, invenio corruptam loctoruni fidem , & verba non tam ab Henrieo in textu scripta, quam ab imposiore, recenti charae ere in margine adjecta; & proinde ab alio aequiori censbre cancellata. Dum ad alios consedales recurro , video non esse eonvenientia testimonia : hie auget, ille diminuit, variisque modis unam reserunt Henrici sententiam. Si demum ad tuum deveniamus codi-eem Romanum Bibliothecae Angelieae, tractatulum dieis papyro instriptum charactere nec valde antiquo, nec valde recenti. Etsi non valde recens sit, adeo tamen recentem puto , ut ab illo autographo Parisiensi potuerit hoc exemplar transcribi, & quod in margine erat, intextum transfundi . Suspicionem hanc sortassis non infirmis firmarem adminiculis, s lieeret traetatulum ipsum aspicere; atque vel inde certe augetur,

quod non liceat. Quoties Bibliothecarium rogavi t Quot adhibui intemeessores t quales submisi exploratores t quibus artibus & precibus cunia precipuis Coenobii Patribus egi, ut vel perfunctorie traetatulum aspi-eerem , vel ipse illa paucula solia , quibus contineri asserebant, ictu oculi delibarem Z Nee quidquam pro ei. Quaenam haec trepidatio ; aut quae

occultandi codicis occasio , prorsus nescio ; latet anguis in herba . Do mesticis tantum patet, exteris latebit. IV. Ex ipso tuo MarqueZ suspicionem adaugeo, & ex temetipso confirmo . Terque quaterque , ex tuo Magistro , testimonium Urimarii transcribis, primo resipons. 3. num. 96. secundo, tertio , & quarto in responsione S. , numeris videlicet i8.483.&6o6. idque habet Marquerc. l 3. q. I9. additque in fine testimonium hoc verbatim ex ipsis autographo exsicripsisse Ludovicum ab Angelis, Consessarium illustrisis. fratris Alexit Manesii , Αrehiepiscopi Braecarensis, a quo se illud accepisse testatur , eoque modo , quo accepit, juxta singulos apices citato loco retulisse . Ecce ipse verba. A tempore Dncti Patris Augustini multi fuerunt Pastores dini ordinis 3,sed ex negligentia fruentium , or diuturnitate temporum linorantur. De quibus tamen, ct ex seriptis antiquis, or ex antiquit Patribus Mee habere potui. Orea annos Domini MCx. electus es Generalis beatus Ioannes de Spelunca, qui etiam praefuit tempore Alexandri Pape III. Item Ioannes dictus de Cetu empore Imroeentia III. Item Avitus de Cras ιησtempore Gregorii IX. Item Phiussus Dextera uae, quo tempore facta est

unio . Pos unionem primus fuit frater Lamphrantur de Mediolano.

578쪽

Desensio Sectio VIII. yόγ

V. Nullum hie verbum de sancto Praneisco , neque ullum ejus MO-nachatus vestigium. Quod si hie non oceurrat, vel huic testimonio non inseras, nihil in toto tractatulo Urimarii de re ista reperies . Ex hoc enim testimonio , eoque dumtaxat loco, ubi agitur de Ioanne de Cella , objiciuntur nobis illa de sancti Franei siet Monachatu . At in eodice Parisiensi , quem originarium , seu autographum vocat Marquer, nihil tale habetur, neque exseripsit Ludovicus ab Angelis hujus testimonii delator . Unde manifeste constat, quod a Marque et de ancto Francisco objectum est , non in textu , aut serie orationis , sed in margine haberi, atque hinc mihi omnino confirmatur relatio R. P. Birdaei, quam in Apologetico exscripsi, testificantis , se illud in margine recenti charactere scriptum, atque cancellatum deprehendisse. VI. Quid ad haec, mi Pater In promptu est responsio , aliter te legisse anno MDcxxx. in codice illo tuae Romanae Bibliothecae, quem n. a S. dicis, nec valde antiquo, nec valde recenti charactere scriptum,&n.48ῖ. non ita antiquis characteribus exaratum, & proinde totum , uti habet

ille eodex, ita scribis : Septima teritas es, videre qualiter illa sancta

prosa praedictorum Patram ante unionem, quam etiam ab illo tempore,

qao per S. R. E. ρυ .ed eatione fidei ct morum Fratres nostrae Religionis Iuvi destinati, uoue ad hae nosyra tempora sis deducta. frui sero a tempore beati Augustini , hoe es ab anno Domini ccccx Lii. fuerunt Pastores dicti

ordinis ex negligentia scribentium , diuturnitate temporis i oraIur. De quibus tamen sic ex criptis anti est, ct relatione antiquorum Patrum compertum habere potui . Hoe Biendum es, quod tempore Alexandri Pa- ρα III. Grea annos Domini MCκκ. Ioannes de veluncafuit Prior generalis. Tempore Iunoeemii Papae III. fuit frater Ioannei ictus de Ceila; circa quod tempus beatus Franelyeus ore. Tempore autem Innocentii IV. Prior generalis fuit frater Adjutus de Guq agnam. Tempore mero Alexandri In frater Pbilinus de Pramis, quo tempore beatus Augustinus, ut supra visum ess, Papae Alexandro in visione amaruit, grandis quidem capite , sed membris erilis. Unde quaeso in hune codicem non adeo vetustum, sed aliquanto recentem , irrepserunt illa verba : Circa quod te ut leatus Franciscurrire. quae in originali, uti loquitur MarqueZ , non habentur, nec invenire potuit Ludovicus ab Angelis, avidus harum rerum collector, quae transcriberet tUII. Ipsum adhue testimonium expendo. Unde, quaeso, tantum &tale diserinaen inter vetustum Henricum Parisiensem , & recentem Henricum Romanum Z Uel inde sane quod ille vetus , hie neotericus ; ille exaratus ante exortam hanc controversam, hic efformatus post sparsum hoc commentum t At quid mirum si circa Monachatum sancti Franciscirem exteram discrepent ; si etiam circa ipsos suos , quos se habuisse Primicerios contendunt, nomine, tempore , & Pontificum coexistentia discordant 7 Cirea verba & periodos nulla cohaerentia. Parisiensis Beati nota affecit Ioannem de Spelunca , Romanus nullam apponit. Parisiens seirca annos Domini MCκ. eleistum asserit; Romanus circa annos ΜCXX.

rexisse , idque tempore Alexandri III. qui non nisi anno MCLIX. electus est. Haec adeo monstruosa dissimilitudo unius,ejusidemque Auctoris etiam tibi eam excussit consessionem, scilicet neque pauca, neque exigua di scrimina inter testimonium a te, atque illud a MarqueZ prolatum re periri. VIII. Descendo adhue ad illud tuum , vel tui Henrici Romani additamentum , scillaei circa quod tempus , Innocentii III., beatus Franciycureum distis Fratribus habitatit, or quidam aferunt, quod ut rater dim divis in loco sanm Neobi de Muavios iuxta Pisos. Tamdem peti a II-

579쪽

s 68 Apologetici

erarias ct obtenta a Priore dim loci , ut arctiorem ouam assumeret, dimissa zona , ubtelaribus, ad nemus sesolum transtulit. Qui sunt, quaeQ, illi fratres iam dicti, aut antecedenter in discursu orationis nominati, cum quibus habitavit Z an illi duo Joannes de Spelunca, & Ioannes de Cella Priores generales ὶ At cum Spelunca habitare non potuit, qui longe ante eonversionem beati Francisti decessit;quippe electus generalis Prior circa annos MCx. ut habet Henricus in codice Parisienti; neque cum Ioanne de Cella ; etenim , ut probe ipse Marque et contra hu jusimodi cohabitationis assertores advertit, Ioannes de Cella non fuit Generalis Congregationis Ioan-Bonitarum, in qua contenditur , sub disciplina Ioannis Boni initiatum fuisse francistum , sed Congregationis, ut ait, separatae, specialiter nuncupatae sancti Augustini, ad quam etiam illa Joan-Bonitarum reducta est in unione generali sub Alexandro IV. Si superius adhaeastendendum sit, & altius regrediendum ad priores periodos narrationis , & prodictis Fratribus intelligendi sint illi Patres antiqui, a quibas Henricus ait, se accepisse relationem, vel seriem Generalium : an non hi, eum quibus habitavit, & rem sibi notam , R in suo conturbernio transactam distincte 3c constanter narrare poterant Henrico , & diceret , qualis suit illa eohabitatio, an sicilicet apud se initiati, an hospitio recepti Z Itane suspensum, dubium , & ancipitem Henricum, illos relatores reliquisse eredibile est, ut ad ambiguum aliorum rumorem recurrendum ei fuerit per illa verba , O quidam afferavi, pro stabiliendo Monachatusancti Franeisti Contextus profecto orationis non admittit verba illa eum dictis Fratribus vel ad antiquos Patres relatores, vel ad duos illos Generalex distinctae Congregationis referri. Qui sunt ergo dicti Fratres, eum quibus habitasti IX. Qui etiam illi quidam, qui sub illud tempus asserebant, eum suisi se Augustinianum in Coenobio sanisti Jacobi de Aquaviva juxta Pisis ZNulli profecto ; praeterquam enim quod nullum ante hunc excogitatum Henricum legamus ita dixisse, valde dubium est, an dixisse potuerit. Qui enim potuit fieri, ut in Coenobio illo Aquavi vano habitasse dixerit. aut Monachum egisse Augustinianum , si nondum sub illud tempus tirocinio sancti Francisci designatiim, hoc Coenobium extiterit, vel saltem Augustinianum non fuerit, uti alias notavi, & amplius hic confirmabo Iosephus Pamphilus in observationibus de ordinis antiquitate , dum antiquos Conventus commemorat, qui in Italia praecesserant Cone ilium Lateranense, nullam iacit mentionem hujus Conventus de A quaviva, neque Primati Augustiniani Auctor , qui eosdem ex Pamphilo transcribit. X. At te dicturum novi adeo vetustum hoc esse Coenobium , ut ei multa indulserit Gregorius VIII. privilegia. Sed nihil mihi magis dubium hac tua confirmatione. Primus omnium post annos a Gregorii mo te serme tercentos, hoc ita retulit Ambrosius Coriolanus cujus in re historica majorem fidem , & in propugnandis adversiariis minorem acrimoniam cordati quique desiderant) ut ipsa sua narratione testimonium infirmet . Quis enim adeo sacile credat, Gregorium brevissimi temporis, quippe quinquaginta septem dierum, vel ipso Coriolano teste , Pontificem, totum Cruci Dominicae, & Hierosolymorum urbi recuperandae, paulo ante sub Urbano praedecessore captae, intentum , Urbanique doloris de tanta jactura succesiorem , ut loquitur Baronius , & calamitatis haeredem , neque certo loco consistentem, his rebus se applicuisse , presertim sub initium sui Pontificatus , uti peculiariter scribit Crusenius in suo Monastico. XI. Deinde abhorret a Curiae stylo, ut indultorum communium,

580쪽

Desensio Sectio VIII. sues

universo ordini concessorum , uti ille asserit, stilicet confirinationis privilegiorum, indulgentiarum, licentiae sepulturae, praedicandi, confestiones excipiendi, Diploma dirigeretur Priori peculiaris Conventus Aqu vivant, qui in universum ordinem nullam habebat auctoritatem . Graues,la, inquit , Fratribus icti orianis auinritatem audiendi massiones , cdicori, or earmeteria eon uendi , se res sepetundi, eui in eorum eo

murriis, atque Ece sis eligerent sepulturam; or privilegium directum fuit Pristi sancti Deobi de Aguas, Lucanae diareesse. 'XII. Tertio , Conventum hune in Lucana dioecesi constituunt Coriolanus , 5c Cru ius; in Pisana Prinus Augustinianus, 3c Empolus iasine sui Bullarii, & Seripandus in commentar. ad ann. ΜCXXXII. Propo

Pisis situm dicit Henrieus de Urimaria , & qui ejus proserunt testimonium; prope Liburnum Empolus citatus. Amplius, addit Crulenius, hujus Bullat adeo mihi suspeetae exemplar authentieum extare in Monasterio Lucenti. Ut dubium omne removerem , & Coriolani assertioni seeurius accederem, curavi Elerter indagari per viros industrios &doctos , ut si quod in illo Coenobio hujus rei vestigi uni soret, explorarent, &rescriberent. Post solertem indagationem responderunt, nihil penitus se ibidem reperire potuisse , neque ullam aliquando extitisse penes incolas hujus rei notitiam. XIII. Postremo, si quod ante sancti Francisci conversonem huius modi extabat Monasterium, mihi probabilissimum est, sub Regula cancti Benediisti, vel alterius militasse. Etenim nullum vestigium Eremitarum sancti Augustini in Tuscia apud probatos Auctores , neque iaArehivo Uatieano in Ponti fieum Regestis invenire potui ante Innocentium IU. qui Tusciae Eremitas univer s partim vagos, partim Benedicti nos, partim alterius Instituti, sub sancti Augustini Regulam counivit. Anno I. Pontificatus xvii. Kalendas Ianuarii universios Eremitas austiae, exceptis Guillelmitis, iussit ut in unum se regulare consormantes propositum, Regulam sancti Augustini, & ordinem assumerent. Bulla incipit: Deumbit nobis. Habetur in Regesto Innocentii num. 333. apud

MarqueZ cap. 3. q. 3. dc cap. I 6. q. II. in Bullario Ai ustiniano constit. I. Innocentii IU. ubi foede erravit collector in Bullae summario, & in nota marginali. Eodem anno v. Kalendas Aprilis commemorat, se eamdem

illis Regulam dedisse observandam, & Richardum Cardinalem ejus speciali mandato eos absoluisse a promissione, seu vinculo ordinis sancti B nedicti, vel cujuscumque alterius. Bullam Cum a nobis, ex Regesto Pontificio dedimus in Apologetico si. I. num.4. SecundoΚalendas ejusdem mensis , reseri, se dictam Regulam eis concessisse, eosque siub eaden Domino famulari, & divinum offetum, secundum Romanae Ecclesiae consuetudinem, celebrare elegisse . Habetur Bulla in supradicto Bullario constit. a. extracta ex ipso autographo, sub plumbeo sigillo, asservato in Archivo Romano Augustiniano. Septimo Kalendas eiusdem mensis declarat, Fratres de Murceto, Pisanae dioecesis non teneri ad observationem Regulae sancti Benedicti, quam in sua eremo erant professi , quia, inquit, ex mandato Seir Apostilicae, non solum illi , sed alii emuc per Tusciam consituri, Regulam sanni Augustui duxerunt assumendam. Ex hac Bulla, quam in Apologetico citato num. S. huic confirmando argumento adduxi, liquet non solum Murcetanos Monachos

in Augustinianos abiisse, verum etiam & reliquos Eremitas Tusciae idem Institutum subiisse; & proinde non adeo inepte, aut imbelle, ut tu jocaris , me probasse ex hoc Diplomate, Etruscos Eremitas primitus non suis se, sed postea evasisse Augustinianos. In Regesto eiusdem Pontificis

SEARCH

MENU NAVIGATION