S. Epiphani Salaminis in Cypro episcopi Commentarium in Canticum Canticorum prodit nunc primum ex antiqua versione latina opera et studio Petri Francisci FogginI

발행: 1750년

분량: 158페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

XXXVIII PRAEFATIO

vnx MI aetate; meminit enim illius S.EpIpκ sius in libro de Ponderibus ct Mensuris' ubi de Sacrarum Litterarum libris verba iaciens postquam Pentateuchum memoravexit : Sequuntur , inquit, quinque alii libri, qui versibus comsant : Ita , Psalterium, Proverbia Salomonis, EecIsafes, Canticum Canticorum. IIon Ν-, ἡ τοῦ Ιωβ βι

Ni us librum Cantici Canticorum explanans peculiari Stichometria eum distinxerit, an aliena, obscurum plane est ; quinetiam latet omnino utrum ipse an librarius omiserit vers. novit anima mea , locandum post v. CL x. nec non vess. Duo ubera tuascut duo hinnuli gemelli ea ea, cui locus esse debuit post v. cvxxxIi II. Quod in oscitanistiam librarii securus reiciendum puto, illud est, non omitti quidem,sed nec suo numero post v .cLxxi .distingui versvna es columba mea, perfecta mea: praeterea in v. CLXXXIII. repetitum nequaquam esse verbum convertere. Graeci codices Cantici Canticorum editi & MS. nihil horum

omittunt. P Ra III.

42쪽

P1Rs III. De pretis ct usu Commentarii s. Epipa 1NII in CARTICUM CANTICORUM. REstat modo de pretio atque usu hujus Commentarii coista ista uin Canticum Canticorum nunc primum editi ali--in qua perstringere. Cum antiquissimum, & san stitatis do- u.''tis, esiaesctrinaeque laude toto terrarum orbe celebratissimum viis atque usus .

rum auctorem habeat S. EPIPHANIUM Salaminae in Cypro Episcopum , ejus editionem nemini ingratam fore suturam arbitror, nec quisquam certe poterit inutilem eam esse judicare . Scilicet praeterquamquod notitiam , &collectionem operum S. EPIPHANII absolutiorem reddet , praeterea primaevae Ecclesiae Patrum scripta in Bibliothe- eis sedulo inquirere , & in publicam lucem emittere optimum semper liudium . laudatusque exstitit labor ; --

rentur enim omnino hanc curam tum antiquitatis caussa, .

tum auctoritatis, illa etiam eorum scripta, quae interdum minus polita esse deprehenduntur, &quae sortassis loquentiae satis habent. eloquentiae parum . At vero Commentarii hujus editio hunc quoque praecipuum habet usum, quod ὁe ceIeberrimo Commentario a STEPHANO SALUTATO Pisciense in lucem producto judicare modo licet securius,esse opus non ex integro suppositum, sed interpolatum,& PHILONI Carpathio Episcops minus recte ab editore fuisse adscriptum, potuisse tamen potius S. EPIPHANII nomine inscribi. Quoniam vero varias ex eo interpolato Commentario sententias ad fidem faciendam Theologi adhibuerunt,animadvertere etiam liceat aequum minime sere,eas deinceps statim reicere tamquam inutiles , sed consulendum esse primum Comme tarium hoc a nobis editum, ubi enim in hoc quoque re

43쪽

periantur, haud minoris habendae erunt. Illustrior PRI-xoNa est S. EPIPHANIUs apud Pacos inter magnos habitus, s a multis in Catholica Fides sanitate laudatus , ut elogio utar, quod in eum scripsit S. AUGUsTIsus

Itaque inutiliter reprehenditur 'Coc CIUs,quod Commentarium in Canticum Canticorum a SALUTATO editum ad quaedam Catholicae doctrinae capita confirmanda non semel alleget. Gamvis hic Commentarius,inquat OvDI-Nus L sit suppositus, COCCI Us attamen, qui hunc avthorem 'ruisse vult ad ann. I o. in catalogo, stae in indice authorum ad initium tom. I. Thesauri Catholici, plurima ex hoe vir bonus alligat , nempe rem. I. Iib. a. de Chriso art. . ut probet animam Chrisi vere ad inferos descend se, ut Sanctorum animas inde liberaret: lib. s. de Sanctis art. 6. ut probet Sanctos recte invocari : tom. a. lib. 7. de Poenitentia art. 4. ut probet culpa dimissa rsare quamdam temporalem poenam. Verum , licet verba , quae COCCIUS allegat, ex interpolatis sint , sententiarum tamen vis etiam in genuino Commentario hic edito reperitur . Ad Christi in in- sernum descensum contra Haereticos vindicandum optime faciunt. quae leguntur pag. 6o. in illud Cantici Canticorum cap. s. vers. a. Ego dormist, edi cor meum vigilat ; eum enim locum S. EPIPHANI Us sic explicat: HOdormio: hoe es mortem, quam pro nobis pusinuit, seni feans . Et eor meum υigilat: ideit infernrem Diυinitate ἀeva t. Pag. autem 62. in v. 6.c. s. de Passione di morte Christi loquens& de ejus resurreetione: Tra vit, inquit EPIPHANI Us, ex

inferno per mundum ad Glum; bc pag. 69 in v. l .cap. 6. Hic, in.

quit descensum Domini ad infernum dici:, sicut ipsa consequentia designatur, phialas enim aromatis a 'tiquos jusos appellat

44쪽

EDITORI S. XLI

Abrasam , Isaae, Iacob. Daniel, David , SamueI, Heliseum; si enim omnes phialasint jussitas virtutum suarunt aromatibus1'irantes . Euia vero in insernum descendens in hortum abiit, ipse Dominus usificatur cum dicit Latroni: Hodie mecum eris in Paradiso . Demum pag. 8o. ad illud 'x vinctus in transcursibus : adhuc enucleatius: bye sitaque Rrae , inquit, de quo ct Daυid dixit: Dominus regna. vii cte. In transcursbus autem dictum est, quia de caelo transcurrens in terram venit, ct iterum in infernum transsurrens, ct mortuos resumta s,rursus transcurrens in coctos aint. Quinimmo cum hanc S. EPIPHANII sententiam PHILO descripserit& suam secerit, ut ex CosMA Indi copleus e superius es

adnotatum, multos inter alios veteres Patres, etiam PRILONEM non rite quidem , sed neque falso testem adhibuit Coccius, ubi descendisse Christum ad inferos ex Traditione propugnat. Quod autem pertinet ad invocationem sanct Eerum insignis sententia occurrit pag. 64. ubi exponitur illud cap. s. vers 8. Adjurao vos . Filia Ierusalem , in virtutibus ct in viribus agris inveniatis Fratruelem meum: quid nuntietis et uiuia vulnerata caritatis ego sum. Ita enim S. Epapa ANIus ibi loquitur . Fiaticiam habet in

propriis filiis bona ct sancta mater Feclesia : hoc es. in sanctis martyribus, per quos percussa es : ct dicit A solis atque Prophetis: Annuntiate ei, quia Dulaerata earita is sum ego. Et pag. 88. in illud cap. 8. vers. 4. Adjurata vos, Fia1ia Ierusalem, in virtutibus er in viribus agri, quod leva sis cte. multo etiam clarioribus verbis id ipsum docet, inquit enim : Incessabister insat saepe rogans atque eοηjurans animas Sanctorum , ut pro nobis ejusfriis intercedant, quatenus dilictionem suam Christus eonfirmet in nobis, quousquε voluerit assumere nοι.

45쪽

Ios EpΗus B INGRAΜUs de conseeratione a-ε. . quarum Baptismatis verba faciens comparationem quam dam instituit inter earum consecrationem , dc eam, quae fit in sacramento Eucharistiae . ut in utraque myiΗ- eam tantummodo mutationem fieri consuadeat. audacter deblaterans , omnia verba, quibus ad declarandam mutationem in Eucharistia utuntur Patres. similiter in aqua Baptismi post consecrationem vera esse comproba ri . Congerit autem ad propositum plurium SS. Patrum auctoritates . a quibus Baptismi aqua sanguis Christi appellatur . & inter ceteros PRILONEM Carpathium etiam citat in Canticum Canticorum ita loquentem Fonssiena

ras sponse dicitur , quia in Baptisma e signaculi Iesu Ch si accepit, ex ejus sarratissimi sangui iis fonte perhia . Haec

verba sunt quidem interpolatoris Commentarii S. EPI PRANII. non autem PHILONIs , attamen non est sine responso dimittendus Bitica, Mus, cum eadem appellatio sacris Biptismatis undis etiam in Commentario nulla interpolatione vitiato alibi detur non semel. ut videre est pae 49. ubi legitur: Dico enim Ia crum regenerationis , quod nan de marinis auimalibus, sed de calesibus thalamis. ct ex

ipse suems'ctu si sanguine probatur habere tincturam . Et pag. 8o. Sicut enim purpura concbliorum sanguine tingitur. se is ornatus sponsa , iris mustitudo esuis sanguis. Chryti Iaυatur. Demum pag. 84. Hic nuper Baptietatos dieit , qui insar vinea suaviter redoluerunt, ct suaυitatis odorem inspiraverunt, o horum animas malagranatis agimilat, eo quod Θ ipsa concolirafacta itincta sancto Obrisi sanguino. Itaque non est hoc loco praetereundum silentio ceI berrimum Auctorem praestantissimi operis de Perpetuitate Fidei, quod pertinet ad Sacramentum Eucharistiae, praeter alias omnes la reticorum machinationes hanc quoque

46쪽

EDITORI S. XLIII

ex comparatione locutionum , quas similes usurpatas ORfendimus a Patribus tum de Baptismate tum de Eucharistia loquentibus, deductam penitus disjecisse, & luculenti

si me ostendere haereticos ex metaphoricis loquendi modis. quibus usi sunt Patres ad virtutem sanctitatemque Baptis. malis declarandam, per summam injuriam concludere meis taphorice etiam Patres loqui .ubi corpus & sanguinem Iasu Cnxiari in Eucharistia e Te dicunt. Scilicet cum utrumque sacramentum multos similes effectius habeat plane mirificos.s milibus etiam laudibus mysticisque nominibus exornata sunt, sed Baptisma, quia convenire eas laudes & nomina in illud aut proprie aut metaphorice ex facris Litteris ma- nisellum erat, Eucharistia vero ex eo solum, quod Eucharisti cum panem & vinum ipse Dominus corpus & sanguinem suum appellaverit: neque enim de Eucharistiae Sacramento aliquid majus dicunt sacraeLitterae Itaque quod Eucharithia gratiam elargiatur, quod Christus in ea verε cibus Ac ver 8 potus noster fiat, non solum inepth dixissent Patres , sed temere , sed mendaciter, sed planε superstitiose, ubi Domini

verba illa de vero corpore, & vero sanguine accipienda esse non existimassent. Praeterea di ista est quidem aqua Baptismatis tum a S. EpipΗ1Nro, tum ab aliis etiam Patribus

sanguis Christ. & nos Christiani dicti sumus Iaυati er tincti

Christi sanguine: verum ecquis nam, dc ubinam gentium ne leviter quidem suspicatus est, has proprias esse locutiones, non autem metaphoricas ex eo deductas, quod verε a sanguine Christi omnis virtus Baptismatis exoritur , Ac quod constat gratiam illam , quam in eo conferri docent sacrae Litterae , ipsius pretiosi sanguinis effusione nobis esse comparatam Z Contra vero cum Patres corpus & sanguinem

47쪽

I. CHRIsTI in Eucharistia esse tradunt, propriε quidem non metaphorich loqui credendum est,& semper creditum;cum enim etiam tradant in ea Christum sumi, & gratiam ab ea

conferri, deducere haec non potuerunt, nisi ex eo quod verum corpus Ac verus sanguis Christi in ea nobis detur ad manducandum dc bibendum . Praeterea ARNLLnus longam texit locutionum seriem,quas habent Patres,ubi de Eucha ristia sermonem habent, quas numquam adhibuerunt loquentes de Baptismate , inde enim apertissime constat, non solum Eucharistiam distinguendam esse a Baptismate , sed etiam locutiones illas , quae communes sunt utrique sacramento , diverse accipiendas fore cum Baptismati aptantur, Zc cum praedicantur de Eucharistia ; communes enim locutiones quid hic valeant, & illic intelligamus oportet,& plane convenit, ex illis , quae speciales sunt. In ea serie recensetur praecipue Sancti EpI pHANII sententia ex Ancorato, ubi Sanctus Doctor disertis verbis nos

docet. quod etsi nihil apparet in Eucharistia . quod simile sit corpori, nihilominus tamen , nemo est, qui fidem verbis illis non adhibeat: hoe es corpus meum. Profecto nusquam alibi quid simile scriptum legitur de aqua Baptismatis , nimirum quoi licet illa nullo pacto rubescat, denos tincti sanguine minime videamur, qui sumus tali aqua lavati, opus

esse tamen, ut illam vere esse rubram 8c nos vere esse tinctos vero I. Cn R. sanguine credamus. Uerum enimvero ex Commentario in Cksric UM CANriCORUM aliam quidem haud minus praeclaram S. EpipRANII sententiam habuisset ARMA L-Dus , ubi jam editum suisset, Ac talis est: Christis θ EecIVA, inquit Epips NI Us , cum fuissent duo, facti sunt in unam inta IabiIem carnem , a Dimpsit enim Filius Dei de Eeelisa totum hominem . quo indu us est. θ retribuit ei rursus ad communionem ejus sanctam carnem suam ad percipiendum eum. Ait enim :

48쪽

EDITORI S. XLV

Accipite est manducate, hoc es enim eorpus meum . Et itervm : accipite ct bibite , hoe es enim sanguis meus; ct ita factum es, ut sint duo in earne tina incorruptibili, in Divinitate inenarrabili, in caritate insolubili, in gloria incomprehensibili, in unitate indiυigibili . Ubi nam de aqua Baptismatis talia, aut similia dicta esse novimus p Scilicet retribui in ea Ecclesiae sanguinem illum , quem Filius Dei

ab Ecclesia accepit, cum totum hominem accepit Sed, quaeso, verborum totius sententiae vim, cujus auctoritas mirificε augetur, quod PHi Lo ipse eam descripserit, &ex PgILosa Cos M s Indicopleuites , consideremus. Inquit : Filius Dei assumpsit ab Ecclesia totum hominem; nimiis rum factus est,ut omnes nos, verus homo ex anima rationali,& humana carne subsistens. Porro acceptum hominem i duit ; scilicet iactus est quidem unus Christus verus Deus severus homo, atta n non conversione Divinitatis in ca nem, sed assumptione humanitatis in Deum , non Consu-sione substantiae . sed unitate personae. Sed Filius Dei a cepit ab Ecclesia, nempe ab hominibus , totum hominem, retribuit ei carnem suam . Qua de caussa retribuit 3 Quia dabat, quod acceperat. Quid vero retribuit Camenias

sanctam suam ; sanctam quidem quia suam, & suam quia

quod semel assumpsit numquam dimisit , unde in tota majestate sua Christus Deus & homo in Eucharistia est, quamvis verborum vi solummodo in ejus corpus & sanguinem fiat panis de vini transubstantiatio. Demum retribuit

Filius Dei eam carnem , quam accepit,quando totum hominem accepit, & retribuit quia accepit, retribuit ad commmnionem, retribuit ad percipiendum eum. Itaque cum verum hominem acceperit,ueram quoque carnem retribuisse constat;

er hine Chrisus is Ecclesia eum fuissenr duo, facti inde sunt in

unam inviolabilem carnem; nam ut non solum per dilecti

49쪽

XLVI PRAEFATIO

nem,sed re ipsa in illam carnem commutemur,per cibum id essicitur.quem nobis largitus est: docente etiam S.Io.CARY-

Ceterum sunt multae etiam aliae sententiae in hoe S. EpI- in Canticum Canticorum , ubi s 1 3xa, aemulta, cramentum Eucharilliae praedicatur, cum nuptiarum Christi & Ecelesiae . qu1s in eo sacro libro celebrari contendit sanctissimus interpres, maximum certe sit & splendidissimum opus: verum praeclarissima omnium est illa, quam recitavimus , neque opus est hic ceteras recensere. Η unum modo animadvertere debeo . tum sacramentum E charistiae tum alia quoque Ecclesiae dogmata in hoc Commentario confirmari & illustrari; quin immo plura etiam , quae ad Ecclesiae disciplinam pertinent.& exemplo sit quod de Diaconis legitur p. 97. ubi illos turri S. EPIPHANI Us com- Parat, quoniam res, inquit, qui refugiunt ad Ecclesiam. muniunt velat in turre eaute 'ima. Nonne id respicit antiquam Ecclesiae Graecae disciplinam, apud quam Diaconi Os hiariorum munere fungebantur,quo postea, S. Maximo adnotante , senis sti sunt Subdiaconi, cum quibus jam Diaconi illud dispertiti ita erant, ut illis januas mulierum custodiendas reliquerint , sibi januas virorum reservaverint Audiamus an liquissimum Auctorem Constitutionum Apostolicarum : si οδεακονοι ἰσάθωσαν αἰς ς ἀνδρων θυρας, οὐ ὐποδιώ-

vero sent ad januas virorum , ct Subdiaconi ad fannas muli rum ἔ ut nemo egrediatur , neque aperiatur janua tempora vi

50쪽

D ei lius intellectu est,quod item de Diaeonis dicitur Diseuia loe . pag. 96.: Gia raput Ecclesia Christus es , Uti vero er eorpus θsa nouinem baptizant, recte capitis Ecclesia . ides Chrisi erevixese djeantur. Ecquid nam significant verba illa erepus is sanguinem baptizant p Numquid iupplendum ibi est , aut

reponendum. miniserant, ita ut signincetur Diaconorum OL ficium ministrandi populo calicem, dc panem in Euchariastia; an potius dicendum ad illud respicere, quod etiam Diaconis administrandi Baptismum potestas erat, accepisttamen prius ab Episcopo licentia . necnon ubi urgeret necessitas, nec aliquis adesset Presb ter8 Certe mirandum minime foret, quia in hoc loco S. Epipnasius corpus & sanguinem Christi vocaverit Christianum populum,quum alibi Ecclesiam dicatChristo concorporatam,oc quidem etiam C r- si corpus, quo nomine plurimi etiam alii usi sunt Patres . quibus cum praeclarε concinens URBANUs PP. II.in sermone habito ad Claramontense Concilium ἔ Chri iani nostri. inquit, fratres noseri. membra meisi sagellantur . Emundiatur sane uis Chrisianus Chrisi sanguine redemptus, ct caro Christiana carni Chrisi consanguinea mandis ineptiis , ct servitut bus nefandis mancipatur. Sed tempus est: manum de tabula.

SEARCH

MENU NAVIGATION