Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

131쪽

excitare, ut istis ciediis atque expulsis pristino vigori et motui sanguis restituatur. XVIII. Deinde quemadmodum hoc principium homini cum aliis rebus creatis, speciatimhrutis commune faciunt, et vero haec res obiectas cognoscendi, et appetendi pariter ac auersandi facultate polleant, in homine quidem, cum ob organorum persectionem, aliasque causas, ipsum hocce principium perfectiores nobilioresque operationes edere queat, eam percipiendi cognoscendique facultatem, quae in sensibus tum externiS tum internis deprehenditur, eidem vindicandam esse,nonnulli pariter contendunt. De appetendi autem et auersandi facultate eo minus etiam dubitant, quod in aliis etiam rebus, mente tamen destitutis, eandem deprehendi, longe manifestissimum esse, contem dant. S. XIX. Quare animam speciatim a mente distinctam esse, ex horum sententia sequitur, quae sentis, hoc eli, motum spirituum animalium, per obtesta externa in neruorum fibris excitatum, percipit, quae etiam facultate gaudet hoc est, continuandi eundem motum, eandemve perceptionem, absentibus licet et remotis obiectis, quae etiam reuocare post aliquod temporis interuallum, eundem motum, eandemque per

132쪽

II2 CAP. V. DE IIS, QUAE PRAETER

ceptionem potest, id quod memoriam dicere

consuevimus.

f. XX. Cumque ex diuersa imaginum, hoc est,

perceptionum ab obiectis externis, motuque neruorum, prouenientium dispositione nouae iterum perceptiones oriantur ' easque dispositiones diuersas iudiciorum et ratiocinationum nomi ne , insignire soleamus, huic quidem medio principio itidem eas as signare eo minus dubitant, quo maior in his omnibus diuersitas deprehenditur, quam non minus a diuersa corporum constitutione, quam ipsius istius principii sorte diuersitate, aestimandam esse, arbitrantur. Eoque reserunt, quod in quibusdam maior vis sit ideas componendi , quod ingenium dicimus, in aliis maior vis sit separandi & sece nendi oblata, id quod inicium adpellitamus. S. XXI. Praeterea cum huic principio adpetendivis insit, pariter ac auersandi, ex hac ipsai facultate assectus oriri contendunt, qui cum sanguinis corporisque motus varios essiciant, id exinde prouenire, quod in ipsum corpus magna huius principii vis sit, cuius adeo diuersos excitare motus, prout obiecto obtinendo aut eidem amoliendo conueniens suerit, omnino aptum sit. Atque ipsum hocce principium cum facile motibus. corporeis obsequatur, mirum non esse, quod

133쪽

tanto impetu in res corpori gratas, hominesserantur.

g. XXII. Sed tertia adhu c pars super est, quam ad

confusionem euitandam, mentem , Vocabimus, spiritus enim vox nimis ambigua est, et tum de media, tum de suprema parte seu mente, usurpari et potest, et solet. Mentis itaque huius velut domicilium et indumentum animam esse putant, ut animae corpus est: hinc per corpus ad animam, per animam ad mentem velut aditum patere. Et quemadmodum corpus noti' nobis est anuma, ita animam etiam notiorem esse mente:

quae proprium velutNuminis domicilium, , et quoddam quasi sanctuarium constituat. f. XXIII. Et mentis quidem hoc esse munus,ut non

tantum corporis motus per animam cognO- istat,sed ex ea etiam hoc prouenire, quod sciamus nos hoc percipere, nos ita iudicare et ratiocinari, id quod actum reflexum vocant, et in quo hominis cognitio maxime disserata cognitione brutorum. Plura de mentis cognitione non sere afferri posse, quod hic cuncta velut in abscondito agantur, quaa proferri in lucem tam clare nequea't.ium bus accedat, quod mentis animaeque cognitio tam arcte inter se coniuncta videantur, ut unam b altera secernere dissicile sit. Qismadmodum enim corporis motus cum i

134쪽

CAP. v. DE IIS, QUAE PRAETER

perceptionibus animae ira colligati sunt, ut vix cogitatione separari queant, adeo, ut eodem momento temporis, quo corpus vel minimum mouetur, statim etiam hoc percipiat anima: ita rursus animam et mentem

pari ratione tam arcte inter se deuincias esse. vi nihil anima percipiat, cuius non et eodem temporis momento cognitio ad mentem pertingat.

f. XXIV.

Et ita in appetitibus etiam et auersationibus se rem habere. Esse in mente immensum quendam veri boni appetitum, cui cum appetitus animae aduersetur, istam, quae aliquando in homine conspicitur, pugnam inde oriri. Sed ut anima corpori obsequitur, ita subinde mentem abripi ab anima. Et hinc fieri, ut appetitus animae ad mentem etiam eiusque appetitum, quem speciatim

voluntatem Vocant, pertingat, atque uterque

haud raro coniunctus ita sit et colligatus, ut discerni sere a se inuicem nequeant. Hinc et in assectibus speciatim quidem agere appetitum animae, sed concurrere haud raro voluntatem , ut adeo hoc sensu in voluntate sedes propria assectuum recte etiam constitu-vtur, quae appetitu per obiectorum grat

rum aut ingratorum repraesentationem commoto, pariter moueatur.

g. XXV. Ita ergo utraque pars causam suam agit,

135쪽

IIs et ut neutri verosi militudinis species: deest, ita altera alteri dissicultates quasdam mouet, non esse ignota eiusmodi rerum principia, qualis anima seu spiritus, introducenda, qui secus sentiunt, clamitant: ast qui huic de anima sentcntiae fauent, posse omnia exsecus sentientium hypothesi explicari, negant, ut reliqua nunc taceam. g. XXV l. Mihi persuasissimum est, nec essentias rerum , nec operandi principia , posse certo

ab ullo mortalium cognosci. Quare Unicuique suas coniecturas relinquentes, sussicere arbitramur, si ipsos effectus, proprietates. et operationes , quantum fieri potest, accurate indagemus. Sufficit ergo si sciam, hominem sapientissmo consilio ita conditum, ut motus corporei apte ad certum fine in conspiretat, ut obtesta ope sensuum percipere, perceptiones continuare, iterumque sistere, adiuuereflexo hoc cognoscere homo possit, et sic porro: cetera eiusmodi esse, super quibus, praeter conte ituras verosinam

les, afferri nihil possit. g. XXVII. Sed & hoc addo, temerarium quoque se, si quis asserat, omnes interni principii, sue unum, siue duo sint, potentias cognitas sibi perspectasque esse. Sunt profecto tum in anima , tum in mente longe plura, quaru cognoscimus, eaque stupenda , sed

136쪽

146 CAP. V. DΕ IS, QUAE PRAETER

eo magis ignota, quo frequentius negliguntur. 3. XXVlli. De ceteris quae hic agitari solent, ut quicquam addamus, necesse n.n est. Possunt

ea ex distis diiudicari. Quaeritur, sitne anima materialis an immaterialis 3 Qua de

re, qui hominem ex corpore et mente tantum componunt, ita sentiunt, ut dicant,

ex eo, quod mens sit substantia cogitans, luculenter euinci posse, eam materiae esse expertem. Sed vero liceti admodum verosimiliter ex cogitationibus eiusmodi quid intelligatur, pro demonstratione tamen hoc argumentum haberi nmuit, cum nullam tandem inuoluat contradictionem, quo minus Deus substantiam corpoream cogitantem producere possit. Praesertim cum per peram adhuc supponatur, in cogitatione

consistere essentiam mentis: cum tame

essentiae rerum nobis sint incognitae. S. XXIX. Qui vero ab anima mentem distinguunt, animam quidem materialem esse concedunt haud dissiculter: de mente autem quaecunque aut dicunt, aut dicere possunt, eodem redeunt. Mihi certe tutissime philosophari videntur, qui ex argumentis omnibus, in summo verisimilitudinis gradu mentis et

immaterialitatem et immortalitatem elucescere autumant, autem ex scriptura sacra petendam contendunt.

s. XXX.

137쪽

Sed et mentis cum corpore coniunctio interea reserenda est, quae intelledius homunis capere nulla ratione potest. Proindet lassicit agnouisse, quod Deus lege veluti qua- dam ita 1 aluerit, ut ad certos motus corporis, certae etiam mentis perceptiones seque rentur, et viceversa: ita quidem , ut si eos sequamiar, qui duas tantum hominis partest admittunt, mens immediate motus corporisi percipiat, aut mediante anima, si illorum,l qui tres hominis partes constituunt, admittere quis placita velit. CAP. V del . ORIGINE HOMINUM. Q

Ansemper extite- quali fodie homines rint ' S. I. dent, ex terra formari Mne quidem secvnsim ra- potuerit. f. I. Vil tionem sero iis est,*.II. De mentit productisne, F. Momodo homines existere Vlli. inceperint, rati prorsia Hodie ἔomines existere ineruignorat, S. In. piunt per generationem, .dscripturasera de ho- F. ix. . mira m origine tradat,g. IV. Sententia degeneyatione ex corpus hominir ante lapsium suo, deque ouariis, .X. baud dubie muleo Dissa me fueri- evtieatur, c.

138쪽

c . VI. DE ORIGINE.dum hane hypothesin fiat, avid ad hoe r pondeant. fi . XII. XIII. quistiritum naturae αὐEt natiuitas, At V- mittiant, S XVII. 'Eπικρισις huius sententiae , Ruid ceteri, S. XVIII.

S. XV. Posta hae hypothesifrustra

Si supponatur ,inueminibus quaeγι, quo ordine mem- membra corporis ram ἀρ- ώram forentur, rar ineata vise , quaeritur, De origine mentir, XX. quis ea istaeaxerit ,

S. I. CVm per generationem genus hominum hodie propagari certum sit, dubitari

statim posset, extiterintne semper homines, a quibus per longam temporum seriem prouenerint, qui hodie orbem terrarum occupant , an vero aliquando generationis initium fallum, et qua demum ratione in hocce mundi theatrum prodierint, qui generi humano originem dederunt. f. it. Hac de re si seponamus, quae in diuinarum litterarum monumentis tradita sunt snon videtur certi quid definiri posse. Sem per extitisse homines, ne quidem vero simile videtur, praesertim si artium inuentionem, incrementa, et progressum, et humani generis multiplicationem, consideremus. Cum enim constet, quando artes maXime nec S-sariae inuentae fint, non adeo longo ante haec tempora Interuallo existere coepisse homines probabile est: cum, si semper extitiSsent, nulla possit dari ratio. cur non iam

139쪽

Il pridem et has et longe plures artes inueni kni . Etenim qui cogitat, quantum inci mentum mille annorum spatio inuenta hominum capiant, saltem in rebus necessariis, is longe aliam ante quatuor aut quinque mille annos futuram fuisse orbis faciem, quam eam fuisse accepimus, colliget, si, non dicam semper, sed saltem ante decem mille annos homines extitissent. Sed reliqua taceo. f. III. Qia' vero ratione existere homines coeperint , id eiusmodi est, ut nisi historiarum nobis subueniant monumenta,explicari nullo modo queat. Certe quae gentilium philosophi de prima hominum origine commenti sunt, tam inepta sunt, tam ridicula, ut nunquam turpius eos se traduxisse putem, quam cum animum ad primos hominum natales explicandos, adiicerent. Quae autem scriptura sacra,antiquissimusque & fide dignissimus historicus, Moses, ea de re tradit, huc redeunt: ex terra construxisse Doum hominis corpus, eique in-d iracidum nitarum. Cum vero et ceteroquin idem diuinus scriptor, ammum hac mini tribuat, videtur hoc innuere, praeter corpuS et animam , quam cum brutis homo communem habet, licet perfectior et excellentior sit in homine, Deum illi indidissse spiraculum ouarum, hoc est, sublimius aliquod

- s

140쪽

principium , quod non huius modo, sed et alterius vitae post corporis destructionem lparticeps sit. 6. V. Qualis autem ista terra fuerit, ex qua cor- , pus primi hominis conditum sit, item qualis ipsius corporis conditio suerit, non est, ut certo nos definire posse existimemus. Etenim cum sine dubio post hominum lapsum, multis magnisque hoc obnoxium factum sitim persectionibus, non errauerit, qui longe persectius primi hominis corpus, quam hodie hominum corpora sunt, fuisse existimauerit ilicet in quo discrimen illud constiterit, nemo intelleituita assequi possit, ut aliud

quid praeter coniecturam afferre queat. F. Ul. Interim si et eiusmodi ponamus corporis conditionem, structuramque, qualis hodie est, facile agnoscemus, ad eius ex terra Pro dustio inem diuinam quandam virtutem re quiri , non tamen hanc eiusmodi esse, quae rationi repugnet. Etenim si massiam quandam terra queam , variis p rticulis salinis et sulpureis praenagniem statuamus, Ut corpus humanum inde educatur, necesse est, ut primo peculiaris terrae elementaris, a quae, salis, et sulphuris proportio formetur,tum ex hac particularum quadriga,in diuersa quantitate sibi mixta, plurimae diuersae texturae partes, tum fluidae, tum solidae,e

uris

SEARCH

MENU NAVIGATION