장음표시 사용
141쪽
urgant. od si quis dubitet,qua ratione ex indigesta quadam materiae mole separari quadruplex hoc particularum genus possit.
et quomodo rursus coire, ad certas humani corporis partes constituendas queant, is facile chemicis experimentis conuincetur. f. VII. Et certe, si quis cogitauerit, quam stu
penda opera per naturae vim, accedente
materiae dispositione producantur, imo quae hominum industria quoque efficere possit, materiae indolem ad certos usus fle- ahendo, illi mirum non videbitur, quod Deus sapientissimus rerum conditor minutissimas horum elementorum particulas in caua stamina seu vasculares fibrillas forma- re, hasque fibrillas suis humoribus repletas, et multis modis sibi intertextas, in diversa organa disponere, et ex iisdem organis, In continua quadam serie, et debito quoque situ sibi alligatis, humani eorporis machinam, sapientissime constructam, efficere po
I. VIII. Iam nihil aliud sapererat, quam vi spiritus director machinae huic praeficeretur , isque in hoc domicilium immitter tur hospes, qui sui conditoris imaginem, ad aeternam eius gloriam circumferret : sed - haec rursus sua sublimitate mortalium oculis animisque se subtrahunt, hine et de isto.
142쪽
racAP. VI. DE ORIGIMErum productione satilis est tacere, quam te merario ausu proferre, quae ignoramus et sciri a nemine possunt. f. IX. Ita ergo cum semel hominum genus productum esset, generandi et se multiplicandi vim eidem indidit Deus,ut propagari posset.
Et hoc modo, per generationem videlicet, hodie homines oriuntur. Est vero genera tio ita comparata, ut quanto magis eius esse-etus admirandi sunt, eo minus ratio modusque intelligi ab ullo mortalium possit. Inter im coniecturas eruditorum maxime probabiles de ea asserre, huius loci est. S. X. Recepta hodie plerisque est sententi aes, ut omnium animalium, ita hominis quoque
generationem ex ouo fieri. Supra nimirum iam obseruauimus, uterum mulierum in duas tubas versus. dextrum et sinistrum latus protuberare, quibus appendent duo coris pora glandi formia, quae recentiores oraria seu feminam dicunt. In his ouariis continentur plurimae. membranosae vesiculae,
Iimpido et pellucido latice turgidae , quae in innumeris distinεtis locuIis inclusae sunt, et ab ambientibus vasis sanguiferis aluntur, donec ad praefixam quandam magnitudinem extumescant.
g. X l. Sunt vero nonnulli, qui ipsas iIIas vesi-x culas,
143쪽
culas, quae in ovario cernuntur, oua propria esse existimant,alii vero censent eas, Oua non est e, sed inseruire formandae glandulae, quae ad separandum et excludendum ouum, quando maturum est, multum conducat . Quicquid huius sit, unumquodque ouum ceu semen omnes humani corporis partes subtilissime delineatas, comprehendere putant,ita ut longe ante commercium foeminae cum viro corporis nostri stamina et rudimenta , in debitum situm disposita, in hocce prolifico liquore nati tent. g. XILGenerationem itaque hune in modum fieri contendunt: cum seminale illud fermentum, seu succus fermentaceus viri, quem perperam hactenus pro semine proprie dicto habuerunt, in uteri muliebris c uitatem immittitur, partim cum circumeunte sanguine, partim recta via per tubas Fallopianas ad seminaria sertur, et semina illic latitantia aurae instar prolificae subito
et penetrat, et prout v num aut alterum ex seminibus maturum suerit, sermenti instar rarefacit, motu expansivo liquorem intestinum attenuat, stamina 4psa expandit et di tendit, porulosque eorum aperit, ut ambiens et attenuatus liquor eos subire queat, donec tandem crescente in dies seminis mole membranaceum domicilium prae magnitudine disrumpat, et per annexas tubas in vin
144쪽
teri cauitatem semen delabatur, ibi que uteri parietibus,media placenta leuiter alIigatum, ab appellente matris sanguineti per umbilici vasa alimentum recipiar. f. XIII. Sed ut pertexant, eam quam exorsi sunt generationis historiam, ab intestina seminis
turgescentia, torpentes antea humores in motum agitari contendunt, quo ct solidae corporis partes, cumprimis cor tandem moueatur: cor autem semel motum mouentem Iiquorem ad extrema corporis propellere, liquoremque propulsum antecedentem ad cor iterum urgere, quod initium sit cis lationusanguinis, cur, ut supra diximus, corporis nutritio atque accretio innititur. XIV. Postquam autem foetus ad tantam masnitudinem peruenit, ut contineri amplius In utero nequeat, crescentibusque viribus, robustior factus, huc illucue voluendo sese calcitrando membranea dilacerat involvi cra: unde ruptis quasi carceris repagulis, ras sibi sub auram exitum per vaginam , sequentibus pone secundinis, molitur, et ita tandem in lucem prodit. 3. XV.Ceterum haee licet magna causae fiducia a quibusdam ita asserantur, et defendantUr, non alium tamen quam coniecturae omnes, promerentur assensum. Et certe, si verum esset,
145쪽
esset, quod nonnulli ope microscopiorum se obseruasse perhibent, in semine animaliisum masculorum corpuscula quaedam minutissima iliatare, quae accuratius considerata, speciem embryonis reserant, prionis sententia quae foeminis tantum semina trubuit, et quicquid eidem superstruitur, sua
sponte corrueret. Sed et hoc accuratiori adhuc indiget exploratione. s. XVI. In eo autem utraque sententia conuenit, quod ipsa semina seu corpuscula minutissima iam omnes humani corporis partes, subtilissime delineatas referant, ut adeo generatio reuera nihil aliud sit, quam seminum istorum auctio, et partium ibi delineatarum eublutio atque explicatio. Id quoque faci- l le omnes concedent, siue in foemina tan- imitum, siue in se emina et mari eiusmodi semina deprehendantur, ex subtilissima etiaoptima sanguinis parte, quae huc in Vasa a generationi inseruientia desertur, illud ipsum semen confici et elaborari. Sed cui
demum munus, rem tam admirabilem perficiendi tribuendum sit, id vero est, quod humani intellectus aciem quam longissime
g. XVII. Facilius hinc se expedire videntur , qui tres hominis partes admittunt, et mediam
146쪽
CAP. VI. DE ORIGINE Potentia non tantum corporis motus inuo
luntarios dirigendi, sed et sanguinis partem ita disponendi, ut corpus hominis inde esiformetur, instruunt. Nec mirandum, inquiunt , quod iste spiritus tam miranda peris petrare queat, cum eadem facilitate, qua Deus creare potuerit spiritum cogitantem et ratiocinantem, etiam creare potuerit spiritum , facultate omnes corporis motus dirigendi, et corpuscula etiam menti nouae domicilium praebitura, efformandi, praediis tum A fallique eos turpissime,qui omnes sub- Bantias ita sibi perspectas putant, ut non quaedam facultate quadam gaudere queant, quae quo pacto illis insit, nos capere statim non queamus. XVIII. Contra qui praeter corpus et mentem nihil in homine admittunt, illi aut ipsi Deo hanc partium efformationem et primam velis ut designationem tribuere debent, aut ad vim quandam plasticam ipsi materiae inditam, quae semper, si materiae dispositio, ceteraeque causae hoc permittant, se exerat, recurrere. QEamcunque autem quis eligat sententiam, videbit esse haec arcana , in quae menti homnis aditus sit denegatus , longe tamen Verosi milius eos, quos hactenus adduximus, hac de re philosephari, quam eos, qui ex humore solo mechanicis le
147쪽
gibus per calorem uteri, formari animalia, ipsumque hominis corpus, contendunt. s. ElX. Quod si ergo eam adsumamus hypoth siti, iam in ipsis seminibus delineatas humaiani corporis partes contineri, patet, inutilem et superuacaneam esie controuersiam, . tantopere inter veteres pariter ac recentiores agitatam, quo ordine membra formentur.
omnia enim simul formari verosimile est. aut si unius prae altero praerogatiua quae dam est, dubium non est, quin cordi ea sit concedenda, in quo etiam primum motum se obseruasie nonnulli autumant, hinc et punetum saliens a nonnullis dicitur, quod Primum vivat et vltimum moriatur. f. XX. Vt vero corporis origo magnis obscuritatibus est involuta, ita maioribus adhuc te- est origo mentis. De anima enim, quae a mente distinguitur, cum materialis sit. res facilius expediri posse videtur: quod idem scilicet originis suae principium , ac corpus ipsum agnoscat. Mentem autem a materiali principio derivari, aut ex materia per traducem, vel alia quacunque ratione propagari, eiusmodi est, ut vix aliquis sibi persuadere queat. Rursus a Deo eam creari itidem vix credibile videtur, si cogitemus, quas subire miserias, ex sua cum corpore
148쪽
coniunctione debeat. Creatas autem iam semel simulque mentes,ob lapsum suum a que delictum a Deo iungi corporibus, faciis Ilus dicitur, quam probatur. Quare nihil aliud super est,quam ut ingenue prooteamur, mentis nobis incognitam esse originentia.