Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

171쪽

concrescit, aut niger fit. obseruatum quoque fuit, in tenerioribus surculis medullam non esse plane in centro, sed saepius hexagonam esse, et cortici propiorem, qua planta meridiei aduersia est. Sed nec illud praetermittendum, minui medullam, prout lignum augetur. Qui vero medullam pro

corde plantarum, aut omnino anima vitali habent, vel ex eo refelluntur, quod arbores quaedam atque plantae, medulla licet exempta, essiorescant, atque fructus ferant. In quibusdam arboribus praeter medullam materia quaedam alba et tenera conspicitur,

quam alburnum dicunt, quam nonnulli pro adipe arborum habent, alii pro corticis parte, qua in substantiam ligneam abeat, eique misceatur. f. IX, Hae eadem fere vasa habet, quae truncus . aut si quod distrimen deprehenditur,

non adeo magni illud est momenti. Expe-etientia etiam constat, per radicem subire succos, quibus planta alitur; licet pori, per quos ingrediatur, conspici nequeant. Quarundam plantaram radices plenae sunt filis, in quibus tubulos esse, qui succum ad partes superiores porro deferendum admittant, a vero haud abhorret: in reliquis autem, quae eiusmodi filis praeditae non sunt, per poros corticis succum istum intromitti, admodum verosimile est.

172쪽

CAPI II. DE

F. X. Vltimam plantae partem raneti connitu Unt, quorum structura eodem modo se habet, ac structura trunci. Sunt autem rami praecipue fructibus sustinendis destinati: ceteroquin et planta sine ramis consistere potest. s. XI. . De plantarum ita videtur cenissendum , cum terra hinc inde variis constet particulis salinis, metallicisque , hae, Acce derite liquore et calore, solutae , et agitatae radicis poros subeunt, et ita porro per fibras astendunt, et in utriculis cum liquore plantae commixtae sermentantur, et subtiliores factae in omnes plantae partes se insinuant, ita ut pars earum per transspirationem rursus abeat, pars sensim indurestens, ad incrementum plantarum ac stud uum aliquid

conferat.

f. XII:

Cum vero non omnes particulae terrestres aeque aptae sint ad subeundum poros cuiuscunque plantae, vel omnes per fer mentatianem mutari possint in succum ad nutriendam plantam aptum, ratio pater, cur non in quavis regione quaevis proueniat, aut conseruari queat planta. F. XlIl.

. Ad succi nutritiui quod attinet. sunt qui experimentis comprobari posse,

173쪽

FLANTIS.

m contendunt, quod succus per lignum ascenis '. dat, et per corticem iterum descendat, ut ita quaedam velut succi nutritiui circulatio in plantis quoque deprehendatur. Ast quibus tubis succus ascendat, quibus descendat, non facile est ostendere, licet probabile sit, non per eosdem tubos hunc succum ascendere atque descendere. Sed nec illud satis euietum est, quodnam huius moetus principium sit, an in ipsis plantis aliquid si, quod attractiva vi, et facultate, cuncta iad plantae conseruationem dispensandi, polleat, an vero ex mechanicis rationibus cuncta procedant, aere scilicet in succo Iatitante per calorem expansb, et cunctas succi particulas hoc ipso mouente et propellente. Et licet sorte nutritio ita explicari queat, ut incognitam quandam vim aut spiritum in subsidium vocare necesse non sit, in

generatione tamen plantarum hoc non

aeque facile procedit. Sed de ea re deinceps dicendum erit. S. XlV. Id vero ex dictis patet, et concedi haud dissiculter potest, dari omnino quandam

inter plantas et bruta, tum quoad structuram partium,tum etiam quoad nutritionem, conuenientiam. Nonnulli tamen ulterius hoc

exrendunt, et in plantis etiam aliquid, quod restirationi animalium respondeat, se obseruasse existimant. Fibras namque spirales'

174쪽

CAP. II. DE

seu tracheas huc comparatas esse putant. quippe quae in plantis pulmonum loco sint. In unaquaque nimirum trachea laminam quandam spiralem conspici, quae extenda' tur et contrahatur, prout arbores aut incuruantur aut eriguntur, et prout aere incluso .

elasticaque vi praedito pelluntur. Has fi -hras ex radice recta linea ascendere per truncum, et per ramos spargi, atque illinc per so- Iia,ubi in speciem retis contexantur. Hoc a tem ideo necesse esse putant, ut parteS quaedam aeris subtiliores per tracheas colentur, 'quae fluiditatem sacci plantarum conseruent, tum et ut subtilissimae sorte nitri pa ticulae sermentationem eius iuuenti Gaenon sine verosimilitudinis quadam specie

dicuntur. f. XU. Ad generationem nunc aceedimus , eius historiam explicaturi. Primo itaque in a boribus conspiciuntur gemmae , quae Pl .rumque post aliquot menses in frondes, fi reso aut ramos erumpunt. In his integras contineri plantas, obseruarunt, ita ut caulis exiguus, qui ligneis traeheis fibris constet, instar medullae ex media planta, cui gemma inhaeret, prodeat, et quaedam vel ut fibrarum eius sit continuatio, quemadmodum et truncus gemmae corticem suppeditet, quo inuoluitur, et qui in varia folia, fibras suas ' ligneas et tracheas itidem ex trunco ducen-

175쪽

tia, et squamarum instar sibi inuicem superimposita, quandoque etiam lanugine tecta, aut liquore viscoso illita, diuidi potest. f. XVI. post gemmas sequuntur folia, quibus extremae gemmarum partes teguntur, constantque ex fibris et utriculis ex trunco arboris,uti

dictum, continuatis; his superinducta es tenuissima pellicula, spiculis horrens et subtilissima lanugine. Qui autem aliquando in illis, praesertim dum tenera sunt solia, existit viscosus liquor, prouenit ex fasciculis fibrarum, in extremis partibus, quae inae quales sunt, prominentibus: in nonnullis autem utriculi eodem liquore turgentes deinprehenduntur, sicut in aliis vasa velut lacte turgentia , inter reliquas fibras obseruata fu

erunt.

g. XVII.

A autem est velut uterus, qui oua seu 'semina arborum ac plantarum complectitur, eaque suo tempore in lucem editi Vicinus, est gemmae, et per hiemem una latet, donec aestatis calore excludatur. Plantarum simis plicissimae gemmam proserunt , in qua latetstmen Oualis figurae,cuius pericarptum,cum primum formantur, non apparet. A flore discernenda sunt folia inuolucri, quo gemma tegitur, quaeue ex cortice velut continuata

inserius conspiciuntur: hinc enim flesis Llia exeunt , concoctioni succi nutritu

176쪽

CAP. II. DE

Issui, aut, ut alii volunt, purgandis superfluo lhumore plantarum succis inseruientia, in iquorum structura itidem fibras ligneas , tra- ichea Sque cum variis utriculorum ordinibus iobseruare licet. Praeterea tuberculi in iis ifragorum instar, deprehenduntur, aut pili, iqui viscosum liquorem Uomunt. s

s. XVIII. l

In mediis floribus flumenta et columesiae icern Untur, quae in extrema parte velut pul- iuere quodam diuersi coloris circumdatae, sunt: exigua autem ista columna, quae in smedio flore prominet, concaua est , habet- 'ique vesiculam liquore plenam , ideoque

principia seminis, quod ibi paulatim auge- itur atque indurescit. Vbi et illud adhuc iobseruandum, extremam partem tuborum,

semina continentium, apertam esse, ornatamque exiguis canalibus, per quos viscosus succus manat, siue ut succus nutrititius hac ratione purgetur, siue in insectis aditus huc pramediatur.

Semen, quando maturum est, peculiaribus etiam inuolucris inclusum cernitur. In quibusdam plantis semen eousque crescit, ut fructus fiat, quo vesci solemus. In his fibras et utriculos, licet non una eademque ratione dispositos, obseruare licet. Habent et uuidam fruetus peri carpium, aut carnem mollem, quae semen circumdet, cum in a

liis s

177쪽

PLANTIS. I Iliis paulatim indurescat et lignea euadat: ne de aliis discriminibus, quorum maxima est varietas, quicquam dicamus. Quemad- modum autem supra diximus, instruetura partium quandam inter plantas et animalia dari conuenientiam: ita et si quae hactenus degeneratione plantarum, earumque seminibus diximus, expendamus, et hic conUenientiam quandam inuenire possumus; sed hoc alii exequuntur accuratiuS. f. XX. Vtrobique etiam in eo maXima occurrit dissicultas, quae demum causa futuri animalis , alique ac futurae plantae, partES, tan- to artificio delineet, ut ad eius generationem vix aliud quam extensio et dilatatio partium, accedere debeat. Etenim hoc tantisper Ripponere liceat, in ipsisseminibus ipsa plantarum rudimenta, et subtilissimas . delineationes iam deprehendi. Diffusam equidem per totam arborem aut plantam vim istam esse, quae semina producat, ex eo haud dissiculter colligas, quod rami etiam i ex arbore resecti atque plantati fructus serant, seminaque dmittant. SuccuS autem iste, qui in iis deprehenditur, quo pacto seipsum, licet omnes mechanicorum leges inlabsidium vocentur, in hanc formam disponere queat, vix a ne vix quidem videtur

intelligi posse, nisi alia quaedam vis, quae-

, , cunque

178쪽

cunque demum ista sit, aut quocunque nomine veniat, simul admittatur. s. XXI. Ceterum plantarum, non minus quam ais nimalium, infinita est varietas. Diuidi illae in selent et Illarum pro Vsu, quam praestant, vario, variae itidem classses constitui solent. Quaedam alimentis, quaedam medicamentis, nonnullae V-trisque, aliae neutris inseruiunt. De arboribus pariter censendum. Frugiferae aliae sunt', aliae infrugiferae, et sic porro. Sub herbis flores comprehenduntur, Qui pro colorum, figurae, virium diu tate, in infinitas iterum species abeunt. CAP. IIl. de

METALLIS, MINERALlBUS, ET C

GNATIS CORPORIsus,

, g. l. De me orum nutritione, Metagorum proprietates S. V. generatim, II. Et generationem a raram, deriatim α De semine metallorum. - ιρα aerionis, , m. ε

179쪽

ET COGNATIS CORPORIBVS.

nesseri dieatur, β Xi Lauid de transmutatione metasiorum censendum , 9. XIII. Aurum , argentum , aes, I. XIV.

Ferrum , flβnnum , plumbum, g. xv, is De Poetalium , quibus Meemetalia gaudent, propria elatum causis, S. TH. Chaθω, 3. XVII, H drarorum, s. XVIII. Altera fossilium elassis con--tinet Da, quorum saria suntgenera, I XIX. Saliae eommunis proprietate , s XX. Eamumque ea ae. S. I. Huc et lapides pertinent,

quorum proprietates esca ae indicantur.

S. I.

F. XXII. De eater, S XXIII. Lapidum sarietas, S. XXIV. De Lapidibuι pretiosis, eorumque proprietatibus: esse eos liquores coneruosa S. XXV. AEuod Hierius probatur , . XXVI. Vnde coloram sarietas in . XXVII. Magnetis proprietates,3 xXVIII. Speciatim eius disectio ad

Et sis attractiva, g. XXX. Horum effectuum, caUAE, S. XXXI.

mee siserim ligustratur , 'ε xxxII. Vltima fossilium Hassis, eorum scilicet, quae Aammam concipiunt , S. XXXIII.

ΙΝter reliqua corpora, quae adhuc consideranda sunt, cum plantis maximam conuenientiam habere videntur fosita, de quibus nobis nunc ex instituti nostri ratione ducendum est. Possunt autem cuiuscunque ordinis causa fossilia in tres classes diuidi. Quaedam enim vi ignis liquefiunt, quaedam in calcem rediguntur, quaedam denique flammam concipiunt.

180쪽

S. II. Ad primam classem metasia pertinentias,

cuiusmodi sunt: aurum , argentum , aes, ferrum, sannum , plumbum, hydrargyrum. Et

haec quidem corpora licet in plurimis a se inuicem differam, in eo tamen conueniunt, quod lique fiant, malleoque duci in laminas queant, grauiora sint aliis corporibus nobis notis. A chemicis planetarum nominubus insigniuntur, quod in utrisque quaedam proprietatum conuenientia deprehenissa sit. S. III. Ex communibus autem, quas indicaui-' mus, metallorum proprietatibus,relie colligitur, in certa quadam corporis textura et materiae dispositione, ea inter se conuenire. per quam simul ab aliis corporibus differunt, quae eiusmodi proprietatibus praedira non sunt. Sed qualis ista struestura vel textura si, si a conieE iuris philosophoruinis discesseris, vix definiri potest. Nonnullae tamen coniecturae valde videntur esse vero- similes. Sic ex eo, quod metalla liquefiant, uidetur haud inepte colligi, constare ea ex particulis longe grauissimis, quippe quae vi ignis neutiquam ita diuelli queant, ut plane dissipentur, aut circumagi ita, ut flammam concipiant, licet motum concipiant, et hactenus soluantur, ut corpori duriori non resistant, id quod liquefactionem Vocamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION