Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

311쪽

NATURALIA A SE INUIcΕΜ DIFFERUNT.

Eturas fallem suas nobis narrant, qui alborem in eo situm putant, quod superficies corporis albi lucem quaquauersum reflemi, prout eam accepit, sine ulla mutatione: quod fieri queat, requiri superficiem asperam. Sed cum non una ratione superficies aspera dici queat, et ipsius coloris albi diuersae quoque sint species,definiendii porro esset, qua- iiis asperitas requiratur, ut singulae albi co

loris species progigni possent, id quod fieri

non posse, quilibet facile intelligit. De reliquis coloribus eodem modo censendum. f. VII. Ad qualitates, quae aures assiciunt, semupertinet, quo nomine nunc id, quod sensationem, quam eadem voce appellant, in nobis producit,designamus. Quod ut innotescat, obseruandum, varia corpora varie quoque sonum edere; cum primis tamen aerem ad sonum concurrere, cum non tantum

eo minor sonus sit, quo remotius est co pus senorum,sed perventum corpori sonoro aduersantem, per nebulas, et crassiores, quibus aer quandoque repletur, vapores,

similibusque causis aut impediri, aut imminui sonus. aut promoueri etiam atque adi uati seleat.

I. VIII. Ex quo videtur recte colligi, sonum produci per certum motum corporis sonori, quo subito et solito vehementius mouetur, et concitatur aer. In concu sto autem aere pu-

312쪽

. 282 CAP. IV. DE IIS , QUIBUS CORPORA

tant excitari circulos,aut veluti fluctus, quorum unus a Iterum pellat, donec ad aures no- seras perueniat, easque certa ratione adficiat. Quod si aer hac ratione motus, et in orbem velut extensus, incidat in corpora dura et concaua, a quibus repulsus denuo aut aliquot vicibus, aures nostras eodem modo adficiat, inde oritur. f. IX. Varietas soni ex corporum, quae sonum

producunt, varietate, indeque proueniente varietate motus procedere videtur. Sic V. D sonus acutus videtur ex celeritate, et sabita concussionis iteratione, aut arctissima aeris compressione oriri: grauis autem ex ratione contraria. Cumque per arteriae a erae Bructuram supra delinea tam , homo aeri Iaxiorem aut angustiorem transitum conce- .dere possit, ratio patet, cur vocem ista fi ctere possit, ut modo graues modo acutos tonos emittat.

Ad olfactum odores, ad gustum sapo espertinent. Vt odorem sentiamus, necesse' est, ut adsit corpus odoratum, non nimis remotum, et ut aerem naribus attrahamus. Quae vero odorem emittunt corpora, Monuna eademque ratione sese habent: namque nonnulla hoc faciunt, cum humore turgent. quo exsiccato, aut abeunte, odor etiam ceΩsat aut imminuitur. Quaedam prout aut soli

313쪽

NATURALIA A SE INVICEM DIFFERUNT. 283

exposita sunt, aut eidem subducuntur, iliisdem odorem spargiant aut amittunt, qUcmadmodum calor haud raro odorem grauem

excitat, qui cessat aut imminuitur, si frigeat. f. Xl. Haec aliaque facile aliquem inducunt, ut

credat, ex corporibus, quae odorata vocanis tur, nunquam non tenuissima corpuscula elabi, quae cum aere per nares attracta, promotus, et figurae, et magnitudinis diuersitate, neruum olfactorium diuersimode adficiunt, et ita odorem progignunt. Vnde et intelligitur, quid de odorum diuersitate sit sentiendum. Nimirum generatim dici potest, quod ex particularum diuersitate ea proueianiat. Sed qualis particularum figura aut

magnitudo, aut motus requiratur, ut certus

odor producatur, definiri nequit. xl I. Desporibuι eadem sere ratione censendum. Nimirum non omnia corpora sapida esse constat, praesertim ea, quibus nulla salia admixta sunt, quemadmodum rursus multa corpora, quae insipida sunt, saporem contrahere possunt, eumque acutissimum, ut metalla, si in puluerem tenuem soluantur. Sed et si alia mutatio corporibus accidat, saporem aut contrahunt, quem antea non habebant ut is augetur vel imminuitur, aut mutatur etiam, quod quotidianis eueri, mentis constat.

314쪽

28 CAP. IV. DE IIS, QUIBUS cORPORA

XIlI. Haec eiusmodi sunt, ut vero similis videatur illorum sentetitia, quia falibus omnem saporem prouenire arbrirantur. Haec nimirum salia quandoque impedita sunt, quo mimis vim suam excrere possint, si autemper itinem aut liquores soluantur, tum ner- Dorurn extremitates in lingua S palato existentos diuersimode assiciunt, indeque sapores oriuntur. Horum diuersitas, a partiis cular ram equidem, ex quibus salia cons ant, diuersi rate prouenire videtur, sed qualis fi-

ra , at is magnitudo , aut motus particularum requiratur, Ut certus sapor producatur.

definiri iterum nequit, praesertim si infinitam saporum varietatem consideremus, cum vel solus dulcis sapor in innumeras fere species abeat, quibus quae respondeant, inuenire velle particularum figuras, inutilis pro sus et superuacaneus labor est.

f. XlV. Supersunt denique istae proprietates

quas percipimus, quarum quatuor primariae constitui solent, humidios, siccitas, calor, etfriguέ. Humor ex eo fere intelligitur, quod particulae corporis humidi aliis corporibus facile inhaerescant, ex quo. eteonstat, liquidis tantum corporibus hoc con- . uenire. Eiusmodi autem particulae si iterum ex corpore, cui adhaerent, dilabantur, tum

315쪽

NATURALIA A SE INVICEM DIFFERUNT.

corpus*G- dicitur, quo nomine adeo nihil - aliud,quam absentia humoris indicatur. f. XV.Calor quid sit, ex iis fere intelligitur, quae supra de igne diximus, cum nullus calor sine igne sit, aut saltem sine materiae quadam ad . ignem concipiendum dispositione. Illud itaque corpus, quod calorem producere aptum est, in motu positum sit, necesse est, et quidem motu particularum eiusmodi, qualem igni sapra vindicauimus. Quyd fiergo istae particulae,celerrimo et rapidissimo motu agitatae, in aliud corpus incidant, it lud vellicant, soluunt, destruunt: cuiusmodi quid si corpori hominis aut animalis acciis dat, non potest non inde certa oriri sensati', quam itidem calorem vocamus, qui vel in tensior est, vel remissior, pro vehementia motus, qui in particulis istis, calorem in nobis excitantibus, deprehenditur. f. XVI. De frigore nonnulli dicunt, quod situmst in quiete, scilicet istius motus particularum, a quo calor proueniebat. Sed hoc nondum nassicere videtur, cum acutissimus ille dolor, quem ex frigore corpora nostra quandoque sentiunt, non videatur ex sola quiete particularum prouenire posse. Quare alii existimant, ex corporibus, quae frigus inducunt, profluere particulas continuo motu, sed recti eari, qui motui circulari

316쪽

286 CAP. IV. DE IIS, QUIBUS cORPORA

caloris oppositus eth, et hinc non tantum frigus si sortius sit, calorem destruit, sed cum in intimas corporum partes, nertiorumque extremitates facile penetret, dolorem istum acutum, quem sentimus, excitare aptum est. s. XVII. Addi his nunc et aliae proprietates solent, quas sensibus, praesertim tactu, percipimus, inter quas adhuc eminet grauiso et lemram Et ad grauitatem quidem quod attinet, constat, corpora terrestria ad centrum terraetendere, illudque, nisi impediantur, petere; constat etiam, hanc actionem graui talis, sua nisum tendendi ad centrum terrae illis semper inesse,adeoque si alia corpora,quo minus descendere queant, obstent, eadem premere: constat denique, per partium variarum accessionem hanc grauitatem augeri, & quo quodlibet corpus grauius est, eo celerius etiam ad terram descendere.

F. XVIlI. Ex hisce id quidem manifestum est, nullum corpus absolute leue dici posse, cum generatim materiae proprium sit grauitas, comparate quod minus graue est altero, id leue dicitur. Vnde parum abest, quin in

eam ingrediar sententiam, grauitatem ad eas Potius proprietates reserendam esse, quae omnibus corporibus sunt communes. Cumque istae proprietates immediate ex nain tura materiae fluant, haec autem nobis inti- . me

317쪽

NATURALIA A SE INUICEΜ DIFFERUNT. 287

me perspelia non sit, frustra eos esse patet, qui causas harum proprietatum afferre volunt. Sunt equidem qui causam gravitatis ex motu petunt, supponuntque terram no- seram moveri, quo motu cum id essiciatur. ut omnes particulae materiae a centro ad peripheriam tendant, quo sensu omnis materia levis vocari possit, eas tamen, quae minori motu agitantur. minorem habere vim ad recedendum a centro,ideoque ab aliis celerius agitatis veIut deturbari, et semper ad centrum pressione quadam cogi. Sed supponunt hi, quod nondum est evictum, sensi-husque et experientiae repugnare videtur, materiam semper a centro ad peripheriam ferri, et violenta saltem quadam prsesione,ne sursum auolet, cohiberi. f. XIX. Reliquae proprietates sunt, durities, molliaries, firmitas, Maestabilitas, fluiditas, et quae hinc porro descendunt, fragilitas, friabilitas, si uas . secabilitas , viscositas , etc. item asperitas, laeuisas, et quae huius quasi species est

Iubricitas , porro , densitas , rarito , tensibilitas, et compressibilitas, tenuitas et crassiuies , rigiditas, flexilios , vis elasica, ct quae alia sunt eiusdem generis. Sed cum ex dictis sere .conis siet, quid de hisce omnibus et dici possit et soleat, non est, quod iis diutius immoremur. Nimirum generatim quidem verosimile est.

318쪽

a88 CAP. V. DE CORPORUM QUALITATIBUS, ex figura, situ, et textura partium, ex quibus corpora constant, haec prouenire: ast cum specialius definiendum, qualis figura aut teX- tura partium ad hanc aut illam proprietatem requiratur, res ad meras coniecturas redit.

CAP. V.

de CORPORUM QUA LlTATIBUS, QUAE

Exemplari Nathiae IV. canda, quorum rationem V VI. reddere neouimus, S. a MAI Nathia quo pacto dis Si ratio reddi queat, non ferat magneti Μν , g. amplius qualitas pro oc-VII. eulta habenda, S aera. Exempla magnetismi , Neutiquam autem omnium fi VIII. rationem reddi posse t sipathia et antimagne- quo sensu qualitateδ .rtimus, uid ρ S. IX. cultae admittendae, Exempla antipathiae, s. X. ' s. XVII. XI. XII. XII . Mid magia naturatur Se έιι struetudicetur , pri- I. XVIII. I.

Diximus in praecedenti capite, esse quasdam proprietates, quae sensibus facile .

319쪽

QVAE OCCULTAS VocARI SOLENT. 289

deprehenduntur, alias autem, quae immediate in sensias nostros non agant, sed ex eL feetibus suis rationis interuentu cognoscanis tur, et has quidem qualitatum occultamm nomine venire. De prioribus itaque cum hactenus actum sit, nunc de his pauca etiam . afferemus.

Vbi statim id probe obseruandum, non dici has qualitates ideo occultas, quod modum, quo corpora talia operentur, aut ignoremus, aut nonnisi per leves coniecturas cognoscamus,hac enim ratione etiam pleraeque ex prioribus proprietatibus pro occultis habendae essent, sed uti diximus ideo, quod immediate in sensus nostros non agunt, cum apertarum seu manifestarum contra proprietatum effectus, sensit us immediate haud dissiculter percipiamus. i g. m. Ad has itaque occultas, ut Vocanturio, qualitates referri primo soletiympathia, seu mutua quaedam consensio inter res aliquas, per quam una aliquid sentiente, altera quantumuis distans, idem sentire videtur; una mota, moueri altera, patiente una, pati altera. Eaque sympathia duplex est , alia, quae fieri videtur cum actione alterius attrais ellua, et vocatur magnetismus, de quo deinceps: alia quae fit sine ulla sensibili ac notabili actione rei unius in aliam sympathetice et in nudo rerum consensu consi-

320쪽

CAP. v. DE CORPORUM QUALITATIBUsnere videtur . et haec proprie et speciali quadam ratione, sympathia vocari solet. S. IV. Exempla eiusmodi sympathiae varia ci cum fierri solent: vinum e.g. in cellis dicunt turbari, storentibus vineis, cereuitia in cadis. florente hordeo , pisa dissiculter coqui, florentibus in agro pisis: cepas siccas in granario denuo germinare,dum aliae in hortis satae ex terra prodeant: mantile vel strophiolum colore mori , cerasi vec rubri vini maculatum, facile maculam dimittere . siilauetur, dum illae arbores aut vitcs floreant, alio quovis tempore et operam, et Iixiuium in eluendis eiusmodi maculis perdi. g. V. Praeterea si quis morum vel fragum in grauidam proiiciat,pars in Aetu respondens, parti matris attactae,eodem signo saepe notatur. Talia mora vel fraga per matris ima- .ginationem cuti prolis impressa, visa sunt quandoq; quotannis revirescere, flavescere.

rubescere, cum moris, arboribus , et fiagis terrestribus, subsidere autem et velut eis uanescere, tempore mororum aut fragorum.

praeterlapso.Sic et territis ab inopinato lunae aspectu mulieribus, foetus quaudoq; macula . Iuniformi signati sunt, lunae incrementa et decrementa ad amussim sequente,quod et de .

lapidibus quibusdam pretiosis dicitur, ut si

SEARCH

MENU NAVIGATION