Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

341쪽

Et ad meteora quidem quod attinet, con-s at iam ex supra dictis , quaedam aqueara νquaedam aerea, quaedam autem ignita esse. ignita scilicet sunt, in quibus plus est materiae sulphureae, seu lucis, aerea autem , in quibus plus est aeris, et sic porro. Aer autem cum per se ceu spiritus mouendi vi pol- Ieat, ad ventos producendos nihil amplius ex horum sententia requiretur, quam ut aer inam suam vim exerere queat. 3. XXVII. Coeli siderumque haec erit ratio: ut in coelo multum sit lucis nec parum aeris, multo minus materiae , licet lux hanc multum superet, diuersa tamen rursus proportione, cum ratio dictitet, in sole et stellis fixis , si quidem supponamus , has eiusdem cum sole conditionis esse, longe plus lucis esse de- here, et minus materiae, quam in planetis, quae corpora opaca sunt, et propria luce destituuntur.

Sunt Vero nonnulli, qui, ut siderum etiam influxus in haec inferiora ex hac hypothesi explicent, supponunt, huncce totius uniis uersi spiritum, qui in fideribus est, etiar a facultate cognoscendi praeditum esse, quae pro astrorum diuersitate diuersi modest exserat, cumque sub binaria haec sint velut partes laseriores mundi, non posse non et

342쪽

3II CAP. VI. DE IMM. PROPR. SPEC. ET OPER.

haec diuersas subire mutationes , IQ, diuem in spiritus istius, qui sidera coelestia animat , dispositione. g. XXIX.

Iam quod ad proprietates corporum natu- 'ralium tum communes, tum speciales, attinet, cunctas facile tum ex conditione materiae, tum ex natura spiritus se explicare pos- .

se confidunt. Et sane cum principium acti- Dum illis in promptu sit, videlicet spiritus, felicius videntur in nonnullis se expedire,

quam ceteri. Nec elementa. ex quibus proprietates communes derivant, respuunt.

sed ex itia hypothesi explicant. Quo pacto

terrae, aquae, aeri, luci,locum hic concedant, iam dictum. De tribus autem chernicorum principiis ita sentiunt,ut materiisam, cui multum inest lucis cui multum inest aeris, cui multum materiae aqueae et terrestris inest ,sinn, diis cant. Atque is a materiae spiritusque diuersitas, cum eas corporum proprietates, quassensibus percipimus , vi colores , sapores, odores , etc. constituit, quae de his omnibus horum sit sententia, haud difficulter . intelligitur. I. XXX. In iis autem proprietatibus et operationiis' hus, quae qualitatum occultarum nomine veniunt, praecipui quid habere haec sen- tentia videtur, cum eius assertores plantisime eas

343쪽

eas se explicare posse confidant. Enimuero,cum iuxta supra dicta,omnia corpora sentiendi facultate, diuerso tamen gradu, praedita sint, hinc mirum non est, quod ea etiam, quae inanimata credimus, vim alterius coris Poris, aut amicam gratamque, aut ingratam et inimicam sentiant, di hinc cum illo aut vinniri cupiant, aut remoueri atqne seiungi. Et hinc omnes smpathi, et antipathias fluere. Magnetismus autem ex natura spiritus aerei

procedere videtur, qui si vim suam exerere possit, attrahit corpora, id quod magnetis minomine designatur. Si quae ergo corpora sunt, in quibus hic spiritus abundat, et facili negoth vim suam attractivam exerit, illa, magnetica gaudere virtute, dicuntur. b. XXXI. Vnicum hoc,priusquam hinc discedamus, addendum, quod nonnulli ex spiritus naturalis assertoribus, eundem spiritum . prout ad certam corporis speciem determinarus est, appellitant, cui proinde specia-Ies , imo specialissimae corporum Operati Oisnes adscribendae sint. Nec repugnat, VnUm esse spiritum, et multos archaeos, cum unus

idemque spiritus saltem diuersimode determinetur. Hanc autem determinationem

fieri per ideas contendunt, quas adeo pro tertio, praeter materiam et spiritum , corporum naturalium principio venditant. Istas vero ideas ab ipso Deo rerum naturae infi-

344쪽

tas, ipsa semina rerum constituere, quae deinceps per spiritum euoluantur , et ex Pandantur, ut corpora debita inde fiant: hinc et operationes spiritus ideae esse adstrims. Sed qui spiritum naturae cognitione instruunt, et facultate formam corpori, pro conditione tamen materiae,' aliarumque cir- , cumstantiarum ratione, inducendi, non videntur opus habere ideis.

Haec ideo prolixius edisserere visum fuit. quod hodie si a mechanica philosophia discesseris, ea hypothesis de spiritu mundi valde concelebretur. De omnibus autem, quas hastenus recensuimus hypothesibus , si quid nobis videatur, dicendum sit, fatendum quidem, habere omnes et commoda sua et incommoda, ut quam quis reliquis praeserat , merito anceps dubiusque haereat. g. XXXIII. Possunt autem omnes hypotheses recentiorum philosophorum ad quatuor praecipue reuocari. Prima illorum est , qui cuncta ex. mechanica materiae dispositione derivant; altera illorum, qui prioribus equidem hactenus consentiunt, sed materiae Deum, vi motus auctorem adiungunt; tertia illorum , qui materiae ipsi vim mouendi atque agendi tribuunt; quarta illorum , qui spiritum uniuersi asserunt. , sS. XXXIV.

345쪽

f. XXXIV. Prima facilitate et perspicuitate se commendat. Sed haud dubie in sussiciens est, cum si aliud principium mouens et dirigens non

admittatur, multa corporum Phaenomena nullo modo ex solo mechanismo explicari queant. Interim recte illos facere puto , qui ea, quae explicari ex materiae dispositione possunt, ex ea explicant, et corporum struis eiuram quam diligentissime rimantur. Quamobrem ct nos in ipsa tractatione huc praecipue respeXimus.

f. XXXV. Altera hypothesis nodum non soluit, sed

secat, Deum ut Poetae ex machina aduocans,

nec periculo, ut iam supra dictum, carens, cum per eam facile in hanc sententiam duci quis possit, ut Deum cum natura confundat, quo nullus perniciosior excogitari error potis est.

f. XXXVI. Tertia hypothesis tutior est, Deumque a creatura distinguit, primae etiam praeferenda , quod per eam recte intelligitur, solam

materiae, absque tali vi consideratae dispositionem, ad explicanda naturae phaenomena non sum cere. Sed eadem tamen paulo obscurior videtur, cum fere .plerosque, quidvis ista sit, lateat, nec satis cum plerorumque philosophorum conceptu de materia, ceu remere passiua, conueniat.

XXXVII.

346쪽

f. XXXVII. Vltima hypothesis simplicitate se commendat , immo et facilitate, et videntur peream multa o xplicari posse: iste tamen,quem supponit, spiritus nondum satis probatus est; in multis videtur etiam materiae dispossetio sufficere, ut ad inusitatum eiusmodi principium se recipere superuacaneum sit: longe aliam etiam spiritus notionem, eamque non satis claram, sed subobscuram, quam reliqui haetenus de eo sibi formarunt, inuehere videtur, ut reliqua nunc, quae vulgo contra hanc hypothesin afferri solent, praetereBm. ita quaelibet sententia sua et commoda et inis commoda habet, et hactenus rerum natura latet, oculisque nostris se subducit: id , quod erat demonstrandum.

CAP. VII. de

MUNDI ASPECTABILIS ORTU.

RERUΜQUE A DEO CONDITARUM

De mundi origine duo δι- Eum etiam habuisse initiam, putationem seniunt ea. rationib- -modum seis ita, I. ro milibus probari pot- Dari omnino eausam e ci- , S. In.entem mundi , ratio ipse Circa seram creationu M. docet, u. . . floriam

347쪽

storiam , quae moueanIur

IRationes altarum, qui non totius mundi, sed nostri finem orbis originem ιbi describi contendunt, F. V. VI.

ut Fem sentientes ad has restondeant VII. An Mo ita histoWia intolligenda sis decreatione ex nihilo, S. VIII. Considerandum quorue esse

corporum et paeninum, ex quib- constant , S. MEx quibus eosigitur Fniue solis totius mu di, XI. Duo hie extrema, ne ex fine incerto definiamue naturam corporum, aut f nium eonsiderationem

f. I. SVperest ut disquiramus , extiteritne semis

per mundus hic ce aspectabilis, an ortussir, cum antea non esset, et quo pallo hoc contigerit. Qua in re duo statim probe a se inuicem distinguenda, secernendaque sunt: alterum, an mundus a se sit, et nullam causam essicientem agnoscat 3 alterum, an reuera tempus aliquod fuerit, quo mundus hic aspectabilis non extitit. Ad prius quod attinet, omnis rationis expertem esse oportet, qui non suprema aquandam causam, quae haec Omnia essece- irit, agnoscar. Alterutrum enim necesse est. ut assirmetur, aut fortuito quodam casu haec omnia extitisse, et quae q.uotidie videamus, peragi: aut a causa quadam, sapientissime

cuncta dirigente, procedere. Prius sibi

persu

348쪽

3l8 CAP.VII.DE MUNDI ASPECTABILIS ORTU,

persuadere, absonum .' cum plane secum pugnet, sortuito casu contingere, et sapientissime tamen legeque perpetua et constanti , quae nunquam migretur, fieri. Quod si posterius sit, eam causam summam sapientia et persectione praeditam, adeoque separatam a materia esse oportet , qualis praeter Deum nulla alia est. g. III. . interim videtur, posse mundum a Deo ceu causa dependere, vi tamen semper extiterit , id quod alterum inquisitionis nostrae caput est. Et sane si discedas hic a scriptura sacra, et solam rationem audias, multis quidem admodum vero similibus rationibus, Ut eX hominum multiplicatione, artium inuentione et progressu, similibusque, probari potest, saltem cum, quem inhabitamus orbem , et ea quidem sorma, qua hodie gaudet, non semper extitisse . apodi ilice tamen hoc demonstrari non potest. Unde et multi philosophorum gentilium in ea suere opinione, mundum hunc aeternum csse, seu semper extitisse. f. IV. Adscripturam sacram ergo si accedamus, haec satis quidem luculenter docet, initio

coelum et terram a Deo creatam, sed duo tarrien

hic occurrunt capita, de quibus hodie eruditos acriter inter se disceptare videas. Pri- lmum ilIud est, an omnino ex nihilo mun-

dum l

349쪽

dum factum esse Moses hicidoceat, an Vero ex prae existente quadam materia: alterum.

an ista creationis historia intelligenda tantum sit de nostri orbis seu telluris productione, an vero de productione huius uniuersi. De posteriore primo loco dicemus; ut tum patescat, quid de priori sit existimandum.

f. V.

Nimirum qui nostri saltem orbis historiam ibi describi existimant, in eam se inductos

sententiam profitentur,quod plurima absonae uitari non possint, si supponatur, sermonem facere Mosen de productione huius vulversi. Namque telluri , v. g. tres dies destinari, reliquis plancetis omnibus unum , scilicet quartum:maxima illa corpora, quae nostram tellurem multis modis superant, ut solem et stellas fixas , cum planetis, a quibuS tamen admodum differant, in unam classem conitis ei, oaque paucis verbis attingi, cum prolixa contra de tellure nostra instituatur narratio, et quae alia sunt,eiusdem commatis.

Contendunt praeterea , creare in scriptura sacra, haud raro idem esse, ac persisere , exornare , ad debitum satum perducere , voce aurem mundi, itemque coeli ac terrae , haud raro nostrum tantum , quem inhabitamus

orbem , atque tellurem designari. Vnde nihil in Mosaica narratione occurrer e concludunt, quod non de nostri tantum or-

350쪽

bis efformatione intelligi queat. Quando lautem set et luna , et reliqua sidera creata itidem dicuntur, hoc ita intelligendum esse , quod subsidente tum crassiore materia, quae aerem replebat , ab incolis huius orbis primum conspici potuissent. Et ita rationem 'reddi posse, cur tam paucis verbis horum corporum mi iciatur mentio, sicut et reliqua incommoda, antea indicata , tum sua spon

te cessent. . .

VII. Qui autem secus sentiunt, non sine ratione sequentia urgent e multa hic fingi ab is ' na , quae animo praeiudicatis opinionibus vacuo talia non videantur: coelestium corin porum ideo paucis saltem iniici mentionem, lnon quod eo tempore producta non sint, sed quod diuinus scriptor ad scopum suum , qui erat cum primis nostri orbis originem docere, hoc non iudicaverit esse neceuari- , um: temerarium esse, primo sibi ipsi certam comminisci hypothesin, et tum scripturam

sacram obtorto ad eam rapere collo, et lquicquid cum ipsa hypothesi non convenit, . lut ab num reiicere: vocem creare significare quidem interdum, perficere et exornare , per . mundum , itemque coelum et terram , denotari

quandoque hunc saltem orbem , sed inde nondum euictum esse, quod hic quoque ea significatio obtineat: audaciam esse non se- - lrendam, historicas narrationes in tropos, al- llego

SEARCH

MENU NAVIGATION