장음표시 사용
331쪽
ab eoque promulgatam cunetis existetitibus in uniuerso, cum primum eadem conderet atque constitueret, qua unumquodque ius sum est agere conuenienter ad finem. f. V. Verum nee istud rem omnem conficere, aut positum supra omnes dissicultates, videiatur. Etenim ut illud quidem certum est, et negari nulla ratione potest, Deum omnia secundum leges certas sapientiae suae conuenientes condidi sie, et hodie num motus omnes corporum naturalium secundum leges sapienter a Deo constitutas fieri, quas leges si quis naturae nomine designare voluiserit, nemo credo adeo repugnauerit, ita superest tamen hoc dubium, quodnam istud principium sit,quod omnes motus corporum naturalium ad hasce leges dirigat Zf. VI. Renatus quidem Cartesius, et qui cum sequuntur, materiae dispositioni hic omnia
tribuunt. Formam enim singulorum coris Porum et partium,ex quibus composita sunt, figura, situ, motu, textura, quae Omnia infinitis modis variant, derivans. Et ex ea dem etiam materiae dispo fitione, non modo proprietates speciales,imo specialissimas coriaporum naturalium, sed omnes etiam eorum operationes fluere. s. VII.
Huic voro hypothesi qui refragantur.
332쪽
id quidem concedunt, multum materiae iis nam dispositionem ad corporum proprietates et effectus conferre , ast cum,ipsis fatente Cartesio, materia sit saltem extensum quid, omnique facultate aut se ipsam, aut aliud quid per se mouendi, destitutum, admittendum necessario aliud adhuc principium esse, quod motus, qui in materia conseicitur, causa sit. Nec id dissilentur nonnulli, qui eandem scholam sequuntur, et Deum ipsum, ut salua hypothesis sua sit, aduocant, ab eodemisque immediate omnem motum produci contendunt, aut ad minimum semel productum
s. VIII. Displicuit autem et hoc magnopere aliis,
qui vix sine impietatis suspicione Deum pro
immediato motus omnis auctore, venditari posse, arbitrati sunt. imo si Deus omnia agat, materia tantum patiatur , facile aliquem ni eam posse deuenire sententiam, Deum et materiam coniunctim ceu causas internas totum hoc uniuersum constituere, qui est ille ipse error, quem in SpinoZa suo loco nota bimus , di consutabimus. f. IX. Eum itaque errorem ut euitarent, negarunt materiam mere passuum quid esse. Sed Deum omnibus causis secundis vim peculiarem agendi indidisse, quam semper conseruent, et secundum quam se multiplicent, et
333쪽
et alias operationes naturales edant. Ita eis nim commode cunctos corporum naturitum effectus ex materiae dispositione varia, poste explicari, quae dispositio adiuerso motu proveniat, ad quem omnia corpora, per insitam illam vim, apta sint. . X. Sed hanc ipsam quoque hypothesin, vel ex hoc capite, admittendam non esse censuerunt alii , quod non satis clare, quid vis illa sit, intelligi queat, cum si accidens sit, esse- Etus causa sua longe nobilior futurus esset, sin substantia, pro materia aut spiritu habenda esset, quorum utrumque dissicultate non caret- Accedere aiunt, quod omnium philosophorum consensu, ideae materiae repuis guet, agere, eum hoc nomine passivum quid omnes designent; unde necessario praeter materiam, aliud principium activum, quodcunque demum istud sit , admittendum esse.
Quare in eam haud pauci ingrediuntur
sententiam , Omnem motum , et quicunque hinc pendent, corporum naturalium essectus , aspiritu quodam naturae prouenire ,
sui in omnibus & singulis corporibus illud ipsum fit, quod vulgo formam appellitant. Et sane antiquissima est haec sententia, si placida et decreta philosophorum excutiamus, illis quoq- tribuenda , qui totum hoc
334쪽
hocce uniuersum ex anima et corpore, seu spiritu et materia, constare, arbitrabantur,
istud que adeo instar animalis cuiusdam conincipiebant. S. XII. Non omnes tamen, quod probe observandum, et hic eadem ratione sentiunt, aut eodem modo loquuntur. Nonnulli ex veteribus, ut Stoici, ipsum Deum pro anima mundi venditabant, Deum cum natura con
fundentes, nec alieni adeo ab illa impietate, quam Benedi Eius SpinoZa iterum in lucem produxit. Alii autem, ut Platonici, substantiam quandam a Deo distinctam fungi hoc officio contendebant. Inter illos autem,qui christiana doctrina imbuti sunt, quidam i-' psum Spiritum sanctum, pro spiritu naturae habent, cum alii distinctam rursus a diuina essentia substantiam hoc nomine designent. XIII. Rursus alii diuersis quidem utuntur apis pellationibus , idem tamen sentiunt, Vt cum de principio hylarchico, Archaeo, similibusque verba iaciunt, quae omnia tamen e dem tandem redire, iampridem viris eruditis obseruatum fuit. Nec excludendi sunt. qui diserte equidem eiusmodi principium aestuum non asserunt. tale quid tamen d cent, ex quo illud necessario consequatur. Sic qui sensum rebus omnibus, etiam simpli
335쪽
cissimis corporibus inesse contendunt, vix a liter hoc explicare possunt, quam ut spiritum seu animam mundi admittant. f. XIV. Hi omnes itaque, licet in quibusdam se te a se inuicem dissentiant, in eo tamen conuenire videntur, quod spiritus ille in hoc v- niuerso idem praestet, quod anima ceteroquin praestare creditur in corpore : quod
idem spiritus sit principium, a quo actiones
et operationes corporum huius uniuersi
procedant, siue propriae illae sint, siue communes : quod ille spiritus in se spectatus indifferens quidem sis, habens potentiam re
motam ad eliciendas quascunque operationes, sed quod idem tamen per materiae dispositionem determinetur, et tum non tantum specialem veIut naturam induat, sed simul eam unicuique corpori, quoad structuram partium, omnesque proprietates, conciliet formam, quae eidem conueniens esse videtur.
f. XU. Alii paulo accuratius naturam spiritus huius indagantes, generatim quidem per spiritum id, quod activa quadam virtute praeditum est, intelligunt, et in quo omnes res Corporeae moueantur, immo quod unicet materiam moueat, extendat, diuidat, uniat, comprimat, attrahat, repellat, illuminet,
calefaciat, frigefaciat, penetret, et Omnium,
336쪽
quae in materia conspiciuntur, motuum, et operationum , causa existat. Etenim cum isti materiae nomine nihil nisi ens mere passivum designent, non possunt non omnes actiones, motus, ac operationes rerum narituralium, adspiritum referre. XVI. Et actum quidem purissimum, summamque, quae omnes Virtutes complectatum . virtutem , ipsum esse Deum , spiritum supremum , omnis expertem imperfectionis et ab eo vero conditum alium spiritum . qui immediate materiam moueat, et causa naturalium operationum e xistat: eumque d plicem esse, unum, qui non modo materiam, sed spatium etiam, in quo materia mouetur, penetret, cunctaque illuminet, et calefaciat: alterum imperseetiorem, qui materiam complectatur, penetret, frigefaciat, lucemque et colorem ab altero spiritu acceptum cum ea communicet. Priorem spiritum si rem, item masculinum , posteriorem item Deminin m appellitant. XVII.
Vtriusque istius spiritus hoc porro discriamen statuunt, quod lux et in aerem eXpandendo, et calefaciendo eum, agat, et per aerem in aquam, et per hanc in terram 2 aerem autem actionem a luce recipere, sed agere tamen in aquam et terram. Priorem spiritum
337쪽
ritum este causam omnis expansionis, posteriorem omnis attraitionis, et sic porro.
b. XVlII. Ex quo sequitur, quod secundum hanc hypothesin multorum corporum, in quibus scilicet spiritus iste libere et sine impedimento se exerere potest, detur vis attrahi iua,proprie sic dicta, quae si admittatur, patet etiam, aliter multa corporum phaenomena, prae sertim quae ad eorum magnetismos pertinent, explicanda esse, quam ex corporum speciatim aeris grauitate, elasticitate, pulsione, pressone, timilibusque, ut supra ostenissum est, explicari solent. XIX. Et sane, cum in speciali tractatione ostensum sit, quo pasto corporum naturalium Phaenomena ex materiae dispositione explicari soleant, operae nunc pretium esset is, commonstrare, quo paeto eadem ex hypothesi, de spiritu uniuersi, solui queant: sed cum facilis adnio dum adplicatio sit, modo ipsam hypothesin quis rite teneat hoc superuacaneum fuerit. Interim unum alterumue speciminis causa afferre , haud abs re fuerit.
. XX. Nimirum omnia corpora, si hos audias, de hoc spiritu participant, vel ex spiritu hoc et materia composita sunt, licet in quibusdamagis facultas eius masculina seu lux, in ali-
338쪽
3e8 CAP. VI. DE IN M. PROPR. SPEC. ET OPER. i
is facultas se eminina seu aer, sese exerat. Idemque spiritus, cum et sentiat, et mouendi facultate praeditus sit, et appetat quoque aliquid, et auersetur, in omnibus quidem corporibus, sed diuersimode pro materiae conditione, has spiritus facultates deprehendi , contendunt. . XXI. Sic in animalibus satis manifesto has spiritus istius facultates conspici, cum et sentiant, et se moueant, et grata 3ppetant, auersentur ingrata. Praeterea autem eundem spiritum in animalium generatione, omnia formare organa, cor, cerebrum, pulmones, ventriculum, conseruationi animalis inseruitura. Et licet unus sit spiritus, diuersas tamen eum edere operationeS, pro organorum diuersitate, ita ut in corde appetat, per ventriculum nutriat, et semen hominis generationi inseruiturum, praeparet, in cerebro cognoscat. Diuersae, inquiunt, sunt hae unius eiusdemque spiritus operationes, cuius praecipua sedes in corde est.
De homine eadem ratione philosophantur, eum hactenus eiusdem cum animalibus esse naturae, postquam per lapsum in
hanc conditionem peruenit, nisi quod propter organorum conditionem, nobiliores operationes spiritus hominis edere queat. Interim unum et in iis esse spiritum, , qui incor
339쪽
de itidem sedem habeat, et postquam corpus commodum sibi formauit, in corde appetat, in cerebro cogitet, in ventriculo nutritionem peragat, et sic porro. Esse tamen
hunc spiritum in homine, saltem certo r spectu, nobiliorem spiritu cum in brutis est. eum et in brutis alio respeetu operationes
non minus mirandas edat, non tantum
corpora brutorum formando, sed et perpetrando ea, quae ad illorum censeruationem Pertinent, ut cum aranea plane geometrice telam texit, cum aues nidos exstruunt etc. XXIII.
In plantis atque mineralibus quo pacto hic se habeat spiritus, nunc facile intelligitur. Nimirum ad illas quod attinet, spiritus qui in iis est, ex horum sententia, et sucis
cum nutritium attrahit, eum liae expandit, et per omnes arboris partes ritc dispensat. semina quoque format, futurae arboris aut plantae partes in iis delineando. In 'ine-
ratibus autem non tantum parteS Omnes, Pro
cuiusque metalli, aut similis corporis, indole disponit, sed attrahit quoque succUm, nutritioni et incremento mineralium inseruientem. Namque secundum hanc hypothesin. quin vita, generatio, nutritio, incrementum mineralibus, metallis, lapidibusque tribui queat, dubio carer. . XXIV. .. De terra, aqua, aere, igne, quo pacto
340쪽
secundum hactenus tradita philosophandum fit, itidem obscurum esse nequit. Nec dubitant, qui haeς placita sequuntur, certo sensu haec corpora pro elementis assumere,
si pura sint, sed ea ratione, ut pro igne qui
ex luce concentrata demum oriatur lucem substituant, eamque cum aere pro principio activo habeant, quemadmodum aqua et sterra materiam constituant, ut tamen eiusmodi discrimen inter terram et aquam intercedat, iquale inter lucem et aerem, videlicet ut utrumque corpus, aqua et terra, equidem tantum passivum quid sit, magis tamen Terra quam aqua. QEod si haec corpora vero ut mixta et composita considerentur, quicquid in iis est actionis, ad spiritum, quicquid passionis, ad materiam spe . S. XXV.
Sunt tamen, ut ex eorum mente hoc 'poris ro addamus, corpora haecce, ut et reliqua
omnia, diuersimode mixta, ut in aliis plus sit lucis, in aliis plus aeris, in aliis plus materiae , aut aqueae aut terrestris, licet generatim corpora, in quibus materia praeponis derat, terrestria vocari soleant. Sic in aqua lux, aer, et materia, aequali sere proportione commixta videntur, ita tamen, vi fimo' do haec, modo alia pars praeponderet, magna inde aquarum et adeo vaporum, hinc veroi ct meteororum, oriatur Varietas.