장음표시 사용
321쪽
QUAE OCcvLTAS VOCARI SOLENT. Is I
psa obseruauimus. Contingit quoque ali- 'quando, ut si consanguineis nostris procul a nobis degentibus triste quid eueniat, id coradis quadam graui tale et anxietate, nec non aliqua corporis alteratione nobis prodatur. Haec et similia innumera fere Ompathiae exempla circumferri solent, quae omnia hic recensere instituto nostro repugnat. q. Vl. Cumprimis tamen huc pertinet puluis ilIes matheticiu , cuius vis et essicacia passim celebratur, et per quem curari dicunt vulnera et ulcera maximis etiam Iocorum spatiis distantia, non modo partium externarum, sed etiam internarum, ad quas nulla interis dum vis medicamenti alterius valeat pertinis gere, quantumcunque etiam sint periculosa.
et vulgo pro desperatis habeanturo NihiI
nunc de νnguentos obetico ducam, cuius ea dem est ratio. ut et de morborum transplamatis qua omnes morbos ex humano corpore
in alia animalia derivari posse, dicunt, et quae his sunt similia. vII. Asympathia, ut iam antea dictum, di
fert magnetism- , quo nomine qualitates Occultas defendunt, intelligunt vim qua dam attractilaam, qua res una aliam ceae minatae tantum speciei, ad se allicit , atque attrahit. Si omnia promis ue attrahat, vo incant vim electricam, qualem habeat electrum,
322쪽
CAP. V. DE CORPORUM QUALITATIBUS,
succinum, unicornu, cornu cerui , et alia Giusdem generis corpora, quae praesertim attrita, corpora leuiora, vi chartulas, micas,stustula lignorum attrahere solent. f. Vm. Exempli magnetismi varia vulgo asserre selent, quamquam pauca forte sint, quae huc quadrent. De ipse magnete res nota, et supra iam abunde de eo dictum. De serro, . praesertimuin fila ferrea ducatur, aut sylos serreos, quorum una pars cuspidata sit, altera obtusa, itidem nonnulli tradunt, quod
semper cuspis in austrum conuertatur. CO celebrant quoque nonnulli,. nescio quam herbam, quam si quis manu teneat et foueinat, donec intepescat, mox alterius manum detineat, donec et illa tepescat, statim eum in alterius inflammare amorem, perhibent.. Sed et heliotropiora et varia florum huc rese runt genera, quae solem perpetuo, summa capita ad eius motum inflectendo, sequi dicuntur, ut et de globo ligneo exacte rotunis do, autumant, si is in aquam demergatur. supernatare eum illa parte, qua dum esset in arbore, coelum aspexit, et quae alia sant e. iusdem commatis longe plurima.
Quid antipathiae nomine designetur, iam ex dictis constat, inimica videlicet reru erga se inuicem affect io, qua se inuicem ex natura sira auersantur, et impugnant,mutuoque destruo
323쪽
fruunt: posset et antimagnetumus dici, quem ab antipathia distinguere non necesse est. Huc autem omnia venena referri solent,
quippe quae noxia sunt illis, quorum sunt
venena, eaque destruunt. infinita autem est venenorum varietas. Namque quaedam Omnibus ex aequo animalibus nocent, quaedam tantum hominibus aut certo animalium generi, quaedam etiam plantis. Et ad ea rursus, quae hominibus nocent, quod attinet. sunt ex animalibus quae venenum quod ho- minem perimat, emittunt, ut bufo, scorpio, tarantula etc. sunt et inter vegetabilia, quae hoc censu veniunt, vinapellus, aconitum, cicuta, etc. sunt denique e inter mineralia. quae necem homini asserunt, ut arsenicum' et sic porro. F. X. Dantur etiam, si hos porro audias, vene' norum venena, hoc est, antipathetice venenis opposita. Sic multi homines venenatis animalibus venenum esse perhibentur. Saliuam ieiuni hominis serpentibus lethalem'
' esse autumant. Constat etiam, dari loca, inquidius venenata animalia nulla degere possint, sed statim, si eo asserantur, moriuntur. Et generatim huc quaevis alexipharmaca re feruntur, quae abunde tum in animalibus,' tum in plantis, tum etiam in mineralibus reis Periuntur. Imo et in hunc censum quaevis' medicamenta, singulari vi certa morborum
324쪽
genera pellendi praedita, merito reseruntur, de quibus in medicorum scholis multus
Solent porro animalium plurimorum exempla circumferri, inter quae singularis eiusmodi antipathia intercedat. Sic leonem dicunt galli cantu terrcri et igne: gallum
gallinaceum timere accipitrem nunquam antea visum: agnum modo enixum, lupum et vulpem : chordam agninam cum lupina nunquam concordare, et quae id genus alia sunt.
g. XII. Simile prorsus quid in regno vegetabili si
bi deprehendere videntur: dari namque antipathiam aiunt, inter brassicam et rutam, ad eo ut illa arescat, si simul serantur: vitem quoque,si ei adplantetur brassica, exsiccari, et fleetere se in aduersum, quemadmodum et vitis abhorreat laurum: cucumeres cum olea inimicitiam habere: quercum et oleam Iuxta se positas arescere: quercum iuglandi vicinam mori, ut reliqua,quae fere innum ra sunt, taceam. . XIII. Narrantur et multa alia naturae miracula, in quibus absconditam quandam vim, et Oc- 'cultas, Vt vocant, qualitates deprehendere sibi videntur. Inter innumera, quae et hic adserri solent, obseruatu maxime dignum
325쪽
Cst, quod magno consensu de tarantulis di- Cunt, eas diuersi coloris esse, alias virides, alias rubras, omnes etiam audita musica saltare, non tamen omnes eodem musicae tois
no delectari: hinc et illis, quos morsu laese-
runt, a sola musica remedium quaeritur, ea quidem ratione, ut tarantulae eiusdem cois Ioris, a qua ictus fuit, quaerantur, et tum , quo illae tono delectentur, exploretur, et
tum idem tonus infirmo adhibeatur, donec et ille saltando sanitati restituatur: nec praetermittendum , quod qui a viridi tarantula morsi sunt, viridia appetant, qui vero a rubra laesi sunt, rubicundis delectentur. f. XIV. De his itaque similibusque occultarum qualitatum exemplis, quid censendum sit, , acriter disputatur. Ego ita existimo, non posse rem ad disputationem prius trahi
quam certo constet, eam ita, ut narratur, se
habere. Prorsus enim mihi persuadeo, et experientia etiam sustragatur, multa naturae ira iracula a multis per nimiam credulitatem deceptis, magna fiducia praedicari, quae tamen, si accuratius in ea inquiratur, nullibi existunt, aut non ita, ut vulgo serunt, se habent. Atque hoc interdum etiam oculatissimis et eruditissimis viris contingere potest. F. XU. Alii rursus in contrarium currunt, et quic
quid ex philosophiae, quam profitentur, hy-
326쪽
pothesi soluere nequeunt , aperte impugnant, et audaster reiiciunt, res manifesti simas haud raro pro ludicris commentis re putantes. Nimirum ne nescire quicquam
videantur , aut hypothesin elegisse, quae suspecta videri posset, breuissima haec et compendiosissima illis via videtur, statim negare aut vocare in dubium, ad quae ex sua hypothesi respondere nequeunt. Atque hos sibi ipsi viam ad veritatem occludere manifestum est.
s. XVI. Haec si rite se habeant, ut de phaeno
menis, quae narrantur, res certa sit et explorata, tum tentandum, an istae qualitates occultae iuxta recepta principia explicari commode atq; solui queant. si queant, tum quidem non amplius hoc respectu pro occultis qualitatibus erunt habendae. Ego sane existimo, multa ex iis, quae attulimus, haud incommode ex illorum etiam sententia, qui omnia ex certa materiae dispositione deri. uant, solui posse, et adeo hactenus perperam pro Oecultis qualitatibus venditari: sicut rursus alii, qui spiritum naturae asserunt, itidem haud infeliciter multa ex sua hyp thesi explicare queuntis. XVII. Quaecunque autem assumatur hypothe-ss, remanebunt tamen semper multa arc na naturae, quae explicari nulla ratione que-
327쪽
QUAE OCCULTAE VOCARI SOLENT. . 297
queant. Est hoc supra humanae naturae conditionem positum, in intimos naturae reis cessus penetrare posse. Et eo quidem sensa mnino occultas admittere qualitates neces se fuerit. Scholastici autem, et qui eos secuti sunt, non in eo peccarunt, quod occultas qualitates statuerint, sed partim in eo, quod existimauerint, se rationem et causam esse Musasserre, si dicerent, ex occulta eum PrC cedere qualit. ite partim in eo, quod multas qualitates pro occultis habuerint, quarumtamen vero similis omnino reddi ratio potest.
f. XVIII. Atque ex dictis etiam intelligitur, quid sit
magia naturalis. Ego enim hoc nomine nihil aliud designari puto,quam notitiam eiusmodi proprietatum, quae non omnibus patent, quibus tamen res naturales reuera gaudent, et quas dirigere illi ita, atque determinare,coniungenda coniungendo, et separanda separando, aliisque modis possunt,ut admirandi prorsus atque stupendi effectus inde
sequantur. An vero etiam rerum naturalium in spiritus vis quaedam sit et essicacia, ut et eos voto suo obsequentes reddere homines, per magiam naturalem possint, alia
quaestio est, de qua suo loco ex instituto.
328쪽
De immediato isto operati num et proprretatum naturalium principio, non
santialem hic ingerunt, s. II. per naturam ι'idam explicant, S. III. pacto hare a nonnusiis deseribatur, Irictrae moueri contra eam άGription m Hs seu tates queant, V. Cartesius ad materiae dic
dant , nonniasii Deum omnis motus causam immediatam fatiunt, S. VII. Non fine incommodo quo dam, F. VIII. Hine alii ipsi materiae simagendi tribuerunt, g.Nx.
Clud et his opponi fleat, S. X. Alii Hnique stiritum
f. n. Nec illi tam n omnes interseratis eonueniunt,*.XILNec ii em semper stuntur nominibus 8.XIII. Summa , in quibus plerique stiritu assertores inter Geonsntiunt, capita, S. XIV. Auid aeturatiores per si ritum naturae intellia tant, g. XV. XVI. Di mimon inter stiritum ma linum er foemin num, seu lucem et aerem , S.XVIf. μοd secundum hane ἔπο-
thesin detur sis attracti sa eorporum : m itaquearis phaenomena alitere Beari queant, XVlII.
A beatio huius hypothe os eu eriminibus 'ibundam ostendenda, S. XIM SpiritW naturae pro corpo
329쪽
Corporum pro diuersa lueis, aeru, et materiae erassio-- mixtura, disserentia,S. XXV.
6. XXo. De coelo sideribusque δε- cundum bane hypoιhesin, S. XXVII. Item ua desiderum in xu, S. XXVIII.
emadmodum proprietates corporum
naturalium communes ex ipsa conditione inateriae et inde profluentibus eIementis recte derivantur: ita quodnam specia lium, quibus corpora gaudent, proprie ratum et operationum principium immediatum sit . quod et formae nomine designari seler, id vero est, de quo iterum philosophi prorsus inter se non conueniunt. f. II. Et Aristotelico. scholastici quidem formas substantiales pro alteto principio interno cose
Corporum propristates e elementa quo pacto hine explieaini queant.LXXIX. Deciatim qualitates ocissitae. XXX.
De diritu naturae steeisa seu Arnaeo, itemque daideis, S. XXX Omnes tuae hypocheses, quas
sua habent et eommoda est incommo , S. XXam. . ReFocantur omnes ad seruor praecipuas ,
XXXIII. De prima quid eensendum S. 0XIV. De secunda, S. XXXV, De tertia , S, x M. De quarta et sitima, L
330쪽
porum naturalium venditant: et quemadmodum ceteroquin dici solet, quod Arma det esse rei, distingui, et operari, ita affectiones pariter ac operationes corporum natuis
ratium, a propria cuiusque corporis forma derivant. Ast quaesiti, quid demum forma ista substantialis fit,ipsi hoc explicare nequeunt, multo minus discrimen ostendere possunt, quod inter formam substantialem arborum , v. g. huius aut illius speciei, & aliorum
corporum naturalium intercedat.
Alii itaque,ad corporum naturalium phae nomena explicanda, naturam ipsam in subsidium vocant, hoc nomine principium interis num mouendi et quiescendi eius rei, in qua primo et per se inest, designantes. Cumque principium mouendi vel activum, vel passiistium sit, per activum ipsam formam intelligunt. Solent etiam naturam in pniuersalem et particularem dispescere, per hanc illud ipsum principium, a quo in singulis corpori bus omnes motus, proprietates et operationes fluunt, designantes. S. IV. Ast cum et hoc nimis obscurum quibus dam videretur, clarius ad mentem ipsius Ari- sotelis, quid natura sit, designare voluerunt, aeternam scilicet legem hac voce significari contendentes, ex voluntate diuina, immutabili pariter ac sapientissima Ortam,