Io. Francisci Buddei p.p. Elementa philosophiae instrumentalis seu Institutionum Philosophiae eclecticae tomus primus secundus

발행: 1715년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

351쪽

RRRvMQUE A DEO CONDITA RVΜ FINIBUS. 321

Iegorias, et improprias locutiones conue tere, saltem ut cum nostra hypothesi consentiant, et quae reliqua sunt eiusdem generis.' 3. VIII. Constat autem ex dictis, illos, qui historiam Mosaicam, de nostri tantum opbis productione intelligunt, simul contendere , quod Moses neutiquam loquatur de tali ereatione, quae productionem ex nihilo infert Sed et hisce, qui ita existimant, opponi potest, Mosen primum materiae, et tum reis rum ex materia productarum, originem describere. Materiae ergo productio aut ex nihilo facta est, aut cx re aliqua praeexistenter posterius absonum, materiam ex materia creari, ergo prius admittendum, velle Mosen innuere productionem materiae ex nihilo. S. IX. Et ita quidem causa ossiciens huius uniuersi. Dcus optimus, maximus, sapientissimusque conditor, constat. Eum vero sine sapientia summa quicquam constitui me, dubitare nefas. Nostrum ergo ossicium est. ubique sapientiam hanc rimari et venerari. Id vero non commodius fieri potest, quam si ad fines rorum conditarum sedulo diligenis terque attendamus. f. X. Nimirum ex tota hac tractatione 4bunde patet, omnia, etiam minutissima corsmra ita comparata esse, ut ad conseruationem natu-

352쪽

312 c AP. VII. DE NVNm ASPECTABILIS ORTU,

rae suae conuenientem sapientissime sint ptata. Vel singula membra corporis humani, singulae animalium, plantarum, mineralium partes, hoc loquuntur apcrte. Immo tanta sapientia cunita sunt constructa, ut si qui erio ea expendar, deprehensurus sit,i persectum quodlibet corpus futurum Hisse . si aliter, quam est, pro naturae et finis com ditione, construetum fuisset. XI. Ex specialibus autem fingulorum corporum , et partium, ex quibus singula corpora constant, finibus, merito colligitur generalis, qui cst gloriae, ct potentiae , et sapientiae diuinae manifestatio. Et cognoscitur sane ex diligenti rerum creatarum conlid ratione, esse Deum bo nitatis omnis sontem, eundem tamen ut longe potentissimum, ita longe etiam osse s , pientissimum. Quare isti domum reste in rerum omnium contemplam ιtione versantur, qui huc omnia referunt. f. XII. Est tamen et hic quaedam adhibenda cauisti O. Sunt namque nonnulli, qui finem incertum nec dum latis exploratum, pro certo assumentes, naturam corporum ita debere

esse comparatam, inde collegerunt, ut hic finis obtineri posset. Ex quo cum non POS-sent non grauissimi errores sequi,alii in hanc . ingressa fiant sententiam. intermittendam et lproscribendam prorsus esis finium considerati

353쪽

rationem, immo non Posse nos cognoscere vllum finem Dei, in creatione naturarum corporearum, nisi Deus eum ipse reuelauerit.

f. XIII. Sed et hic media incedendum est via. Non est temere finis assumendus, sed ex corporum structura et conditione finis est eruendus. Et sane cum experientia doceat, coris porum structuram aptissimam esse, ad eum effectum edendum, quem ista corpora ede- re debebant, cumque haec Deum sapientissimum auctorem agnoscat, quis dubitare Hausit, finem seu scopum Dei in corporis huius efformatione suisse, quem et partium structura, er ipse essectus Iuculentissime proditi Unde nulla hic opus est speciali reum latione Dei, sed mentis saltem attentione, , ut finem corporum intelligamus, et per eius considerationem, ad sapientiam Dei et

agnoscendam, et concelebranis dam , manuduca

muri

355쪽

PHILOSOPHIAE THEORETICAE

PARS SEXTA

SPIRITIBUS, TUM CREATIS,

TUM INCREATO, SEU DEO.

357쪽

CAP. I.

de SPIRITIBUS CREAΤIS.

nassatianis ratio et ordo , S. I. Dossiritu humano, b. II. III. Praeter humanum et atios Wi, probatuν ex experientia , IV. Vis et e cacia huius argu menti riternu edisseritur, S. v.

probari queat, eos omnis materiae esse expertes , 6. VIIl.

Mid friptista sera de siritibus creatis doceat st S. IX.

Hine quae nurum sis natuara , costigitur, S. MDeciatim quod inte Duu est soluntate gaudeant,g. XL Et potentia mouendi corpor a , licet, quan ta haeessnon constet, S. MI. . eos Fel bonos, fel malos, S. xIII. De sιrorumque libertate et praestationibω, S. XIV. De malorum spirituum operationibua retiytiis, feei-atim de hominum obsessone, S. XV. . I. De maria, S XoI. Vm. An s iritus per res corporeisas , itemque cerim sigia aeet eharacteres moueri

358쪽

ituum autem cum duo sint genera, creati alii, atque finiti, alius autem increarus atque infinitus , idemque utriusque mundi et visibilis et inuisibilis auctor atque causa, primo de illis,tum et de hoc, quantum licet, prose

od ad creatos itaque spiritus attinet, ad eos ipsum hominis spiritum , seu mentem , referte nullus dubito. Etenim esse in nobis aliud quid praeter corpus, ipsaemet cogitationes nostrae docent nos, atque conuincunt Certe longe alias in eo, quam in corpore, operationes deprehendimus. Istud ipsum ve- .ro, quod vult, intelligit, cogitat, cum nemo oculis usurpaverit, aut usurpare possit , recte

pro substantia invisibili, seu spirituali habe

tur.

g. III. Praeterea cum nobis conscii non sumus vllius existentiae, priusquam corpore vastiti, in hoc mundi theatro comparuimus . nec spiritum istum antea extiti sis, credibile est. Ergo spiritus isteab alio orginem habet, emque creatus. Naturam autem et essentiam huius spiritus, id quod maximopere mirandum, prorsus ignoramus. Post accuratissimam enim inquisitionem nihil aliud dicere posismus, quam spiritum nostrum esse substantiam inuisibilem, facultate volendi, hoc est, appetendi atque auersandi, cognoscendi, fortassis etiam mouendi corpus, praeditam.

Istae autem facultates,cum non prorὶS repu-- gneta i

359쪽

gnet, quo minus in substantia materiali sint, ratio quidem non demonstrare potest , eum spiritum materiae esse expertem, aliunde tamen abunde constat, eum et immaterialem esse et immortalem, f. IV.

An vero praeter hunc, qui in homine est . spiritum, adhuc alii dentur, disquiri solet. Ego illis accedo , qui omnino dari contendunt. Potest autem hoc quam rellissime probari ex illorum testimoniis, qui ipsa experientia hoc edocti sunt, oculis suis, sensi-husque externis reliquis, eiusmodi operationes percipientes, quae non potuerunt nona substantiis a se distinEtis, inuisibilibus,mouendi corpora aptis , facultate cognoscendi seu intellectu et voluntate praeditis, proficisci.

f.VaHoc argumentum, licet multis leve videatur, si tamen recte expendatur , est longe efficacissimum. Namque testimonium rothominum, tanto temporis spacio, tot locorum interuallis , a se inuicem remotorum , qui nullo modo omnes falli, multo minus ut alios fallerent, conspirare potuerunt, summum merito apud omnes praeiudicatarum opinionum vacuos verosi militudinis obtinet gradum, imo quam proxime ad demonis serationem accedit, ut alibi ostensum. Esto ergo, deceptos alios, alios esse deceptores ir

360쪽

esto falli oculos, aures, manus, omneSque sensus et internos et externos posse nihil hoc nobis nocet. Non enim sequitur: salluntur saepe homines, ergo semper:falluntur multi, ergo omnes.

s. VI. Αst ad naturam horum spirituum quod atatinet , fatendum est , eam rationi neutiquam perspei tam eme. De ea enim nihil nobis conis flat,nisi quod ex testimoniis illorum, qui h rum spirituum operationes perceperunt, Videatur colligi posse,eos aeque ac homines intellectu ac voluntate ecth praeditos, et vi inis super gaudere corpora mouendi, et hoc ipso varios effectus, etiam tales, qui supra hominum vires positi sunt, odendi. s. Vii. An verostiritus isti materiae omnis expertes, aurion 3 aut si credatur, quosdam

expertes esse, an omnes eiusdem sint naturael denique , si corpore inuisibili praediti

credantur, an ipsa illorum e sentia sit mate- rialis an vero corporibus subtilioribus sint adiuncti, ut mentes humanae corpori crassi

ori Z id vero est, quod dissiculter admodum. sela praesertim ratione duce, definiri potest.

Chaldaei quidem veteres, et Platonici, pari . ter ac Pythagorei, videntur omnibus spiritibus, excepto Deo Deorum, ut loquntur , . corpus tribuisse , sed tenuius multo , quam nostrum est, ea ratione, quod corpus tenui, issimum ,

SEARCH

MENU NAVIGATION