장음표시 사용
361쪽
issimum mentibus istis per se incorporeis semper adesset, quemadmodum et mentes humanas, hoc crasta corpore destitutas, subtiliori tamen, ἔχηρια vocant, seu vehiculum, semper indutas este, docebat. Quam quidem sententiam, quae praecipue traditione niti videtur,multi ex veteribus scriptoribus christianis secuti sunt. S. VIII. Multi contra ex recentioribus, intimam spirituum naturam se penitius perspexisse,sidenter satis arbitrati sunt, cum dixerunt, ipsam spiritus essentiam consistere in cogitatione. .ae ipsa tamen sententia multis obnoxia est incommodis, ut ex sequentibus patebit. Enim vero, licet omnes spiritus, quantum nobis constat,cogitent,ex eo tamen non
sequitur, ipsam illorum essentiam consistere in cogitatione. Essentia et spirituum, et corporum, nobis incognita est. De utrisque ni- hil nisi proprietates quasdam et operationes cognoscimus. Ergo temerarium est, si quis dicat,naturae materiali repugnare, si cogitet. De re enim nobis incognita, quid ei repugnet , aut non repugnet, nullo modo asser re possumus. Nnlio itaque minus inferre licet :spiritus cogitant, ergo sunt immateria Ies. Cetera, quae eidem hypothesi superstruuntur,sua sponte nunc corruunt. g. IX. Ceterum cum pauca admodum sint, quae
362쪽
na CAP. L DEEx ratione et experientia de spiritibus nobis innotescant, frequentissima contra in scriptura sacra eorum iniiciatur mentio, non
abs re faciunt, qui hanc, cum de iis sermo est, in subsidium vocant. Ex scriptura itaque sacra constat; spiritus istos a mentibus ho- mitiis esse distinctos, imperio tamen diuino subiectos: eosdem corporibus interdum subhumana specie indutos apparuisse, quae tamen corpora iterum subito evanuerint: et quae reliqua sunt, his similia.
Ex quibus id quidem manifestum est , dari spiritus, nec eos corpora nostris similia habere , ct licet in se materiae omnis sint eκ-
Perres , possis tamen eos corpora assumere.
Ex eo etiam, quod spiritus isti sermones cum hominibus conseruere, et iussu Numinis varia obierunt ministeria, recte colligitur, illos in eo mentibus humanis similes esse, quod intellectu pariter ac voluntate praediti sint. g. XI. Et intellectus quidem vel ex sermonibus, quos habuerunt, euidenter colligitur. An vero eodem se habeat modo, quo intellectus humanus, definiri nequit, et quicquid hac de re vulgo dicitur, merae coniecturae sunt, eaeque admodum incertae, quibus immorandum non est. Intellectus autem seu cognitio cum sit voluntatis gratia, quin
363쪽
haec etiam angelis competat, dubitari nequit. Id vero etiam testantur afleetus,quos scriptura sacra illis tribuit, sed mentales ut
intelligamus par est, siquidem supponamus
eos materiae omnis esse expertes.
f. XII. Qismadmodum autem natura spirituum, ita et operandi potentia, qua gaudent , nobis ignota est. Hoc constat, posse eOS age re incorpora eaque mouere. Videtur etiatam ex iis, quae scriptura sacra de iis tradit, colligi posse, multo maiorem spirituum circa materiam vim esse, quam hominum,
quandoquidem ipsi corpora sibi formare queant, quibus se eonspiciendos praebeant, id quod positum est supra vires hominum. Interim quousque haec potentia illorum se
porrigat, et annon per singularem Numinis dispositionem ea quandoque aucta sit, V non semper perpetrare possint, quae aliquando perpetratis leguntur, id vero iterum nostri intellectus captum multum superat.
XIII. Docet ulterius scriptura sacra, spiritus vel bonos, vel malos esse. Qui materiales. Omnes spiritus esse contendunt, in bonis, optimam materiae lucidissimae harmoniam et Proportionem, in malis, inaequalem mate. riae crassioris diuersi generis mixturam, statuunt. Sed scriptura hoc saltem ostendit, bonos
364쪽
bonos angelos nihil cupere aliud quan quod Deo placeat, eiusque ubiqtie obedire voluntati, malos in alia omnia ire, et prauis semper agitari propensionibus. g. XIV. Atque hinc, cuiusmodi sit spirituum libertas, diiudicari potest, praesertim si huc ad- uocentur, quae alibi de hominis libertate disputantur. Mali , postquam mali faeti sunt, necessario naturae impetu, in mala seruntur , boni in bona: quo ipso tamen hi Ionge liberrimi censendi sunt. Haec enim vera libertas est, non posse ruere in mala. Bonos insuper hominum quoque , maxime piorum curam custodiamque, iussu Numinis gerere, ex diuinis itidem discimtis litteris: uri vero unicuique hominum suus assignatus sit angelus seu genius, amrmari non facile potest, licet multi ex ecclesiae quoque veteris christianae dolioribiis, in ea versentur opinione. Malorum vero haec est indoles atque natura, Vt hominibus non possint non, si quidam vires illorum huc pertin
Inter reliquas Vero malorum spirituum odierationes, quibus hominibuS nocent, tres cumprimis celebrari solent, obsessio ,
cum magis inua , et oectrorum tumultus. Et ad
365쪽
cognitae modo sed prorsus stupendae sint
animae humanae, melancholico motu agitatae, vires. Facile itaque credo, nonnuulos pro energumenis seu obsessis haberi,qui tamen surore saltem, aut alio mor bomelam cholico laborant. f. XVI. Quod si tamen eiusmodi effectus praesto snt, qui nullo modo pcr vim humanae mentis, quantacunque sit, produci pos uni, v. g. si lapides, oua, vitra, et id genus aliae pectore,aliisque corporis partibus egerantur , id quod factum subinde fuisse, historiarum monumentis fide dignis constat, tum quin eiusmodi homo pro vero obsessis haberi debeat, dubitari nullo modo potest. Idque eo minus, quod nihil obstat, quominus spiritus aliquis eiusmodi quid perpetrare possit, cum secundum nostram sententiam ei omnino vis agendi in materiam, et mirabilia perpetrandi, competat. g. XVII.
Ac magiam quod attinet, sapponimus, eam consistere in pacto expresib inter hominem et spiritum malignum inito. De eo itaque quaeri possit, an eiusmodi pasta sint possibilia 3 deinde, an reuera unquam facta sint ZDe priori non videtur esse dubium , cum, ut supra obseruatum, spiritus intellectu et voluntate gaudeant: id quod cum et de homine constet, consentire in certum placitum
366쪽
336 CAP I. DE pos uni, adeoque palla inire. Quod si vero quaeratur, an facta sinit rursus ad testimonia illorum, qui se eiusmodi pasta iniisse consessi sunt, recurrendum. Ad haec si regeras, posse eiusmodi homines falli, saepius etiam tales consessiones metu esse existortas, sciendum, hinc nihil aliud sequi, quam non temere consessionibus istis fidendum esse , omnes esse reiiciendas, non sequi
g. XVm. Quae moueri ceteroquin hic dubia se-Ient, cur mali spiritus eiusmodi pacta ineant, cur non in omnibus magorum voluntati obsequantur, cur plerumque per media naturalia id essiciant, quod magi cupiunt, et quae sunt id genus alia, eiusmodi sunt, ut si ad ea responderi non posset, ideo tamen
paliorum eiusmodi certitudo non labefactaretur. Interim cogitandum, naturam spirituum non satis cognitam esse, frustraque adeo illos esse, qui operationes spirituum ita sibi explicari volunt, ut nihil dubii supersit.
s. XIX. Idem censendum, cum quaeritur, an per res corporeas, aut per figuras, vel characteis res occulta quadam vi in spiritus agentes, isti spiritus moueri, et ad certas actiones deis terminari queant. Sane cum natura spirituum nobis prorsus sit incognita, non videtur
367쪽
tur absolute negari posse, nullam corporum quorundam in spiritus cssicaciam esse: temerarium tamen est, hoc assirmare, praesertim cum vix analogia inter figuras, seu charaineis res, et spiritum excogitari possit. Impium vero et nefandum scelus est, huius rei experimentum capere, cum isti homines inclitos
Numinis hostes, seu malignos spiritus, in subsidium vocando, palam voluntatem abonegandi Deum ostendant. 9.XX. Hic vero experientia, ad quam sorte miseri isti prouocant, vi probent, dari naturalem modum flectendi ab obsequium suum spiritus, eos parum iuuabit. Namque id saltemper experientiam sciunt, modo sciant, ad certos characteres aut ritus , certos sequi spiritus motus. Sed inde non sequitur, quod isticharacteres,aut, ritus istius rei causa sint, agantque in spiritus. Possunt enim spiritus sua sponte, ad homines in sua suppr-stitione confirmandos, illorum votis Obtemperare , ut illi hoc magicae disciplinae essicacia factum putent, et sallacia non causae ut causae, se aliosque turpiter decipiant. S. XXI. De Oeam ita censendum , hoc nomine ipsos venire malignos spiritus , prout operationibus in sensus externos incurrentibus 2 manifestant. Qua in re multos, sensuum et
368쪽
338 CAP. II. concedo, ut videre, ac audire se quid putent, quod tamen non vident, aut audiunt. Nonia nunquam tamen istae operationes spirituum. tam manifestae sunt, ut nullo modo aut sensuum deceptionibus, aut aliorum hominum
fraudibus imputari queant. f. XXII. Q d si quaeras, cur certa loca spectris
infestentur, cur certis hominibus appareant, reliquis non item, et quae id genus alia, in- .genue profiteor, eius rei me nescire causam, quia ignoro essentiam et naturam horunis spirituum. Ideo vero non omnia,quae naris rantur,in dubium vocanda sunt. Vero simile videtur, in natura spirituum esse aliquid, quod ad certa loca magis eos attrahat,quam ad alia, posse etiam in certis locis aut hominibus plura aut pauciora impedimenta, quominus in eos agere queant, per causas natu rates, sed nobis absconditas, poni, sed . certi quid hac de re affirmare, temerarium foret. CAP. II.
369쪽
E istentiam dirimum 'erem rorum ex ratione probari posse negat. Imta sis ueriptura sacra secundum Be herum dehMGeeat g. IV. Porinque spirituum vermtiones, quae ιβis in oeras Friptura tribuunetir, me. taphorire esse intelligen--ου, f. V. relatim quae de operationibus avestrum narran. Eid intestigar per angelao qui apparueraene Abra-lamo, quι Deo praesto fuerunt , eum legem pro mularet. it , er eum a
eatione , negare teneatur sim eisu opera i in com
Perperam supponis, s istius malos post rapsum sa-rim in oreum Atrusos,
nec tamen id probast, S. XVII. Nee iustitiae auinae ratio eisumodi quid postula. uit, , XVIII.
Perperam praererea comtendit , quae in seriptura sacra de stir um oper stombin ιν-untur, mectaphoriae esse intelligenda, S. XIX. -- Nee ad Fenerationem Des concisianaeam hoe pretinet , S. XXL. Mod Deus angesorum mim iaserio ad binos custodι-endos Matur, mer inter dum et aliis rebus creatis ad eundem finem x Batur, S. XXII. De exemplo S. VII. antis, quod perperam exim-
370쪽
Consepitas quodammodo eruditorum
concertationes, de existentia et operati-mnibus spirituum , resuscitauit, denuoque in scenam produxit nostra aetate Balthasan Behkerus, qui magno eruditionis apparatu, nec minori ingenio hoc egit, ut si non existentiam, saltem operationes, quas magno consensu plerique mortalium spiritibus tribuerunt, in dubium vocaret. Λtque haec eius sententia eum passim hodie ab aliis propugnetur , ab aliis reiiciatur, operae pretium fuerit, nec a nostro instituto alienum, quid de ea sentiendum sit, paucis explicare. s. II. Primo itaque obseruandum, quod cunua Renato Cartesio essentiam spiritus constituisat in cogitatione. Id quod ipse diserte profitetur Behherus Mum . Fascis. sib. II. cap. XI. Hinc vero facile in eam est ingressus. sententiam, non posse spiritus aut in corpora, aut in alios spiritus agere; quanquam