장음표시 사용
101쪽
niga, potucrunt romani Pontifices Se appellare successores non minus Pauli, quam Petri , quia eam Ecclesiam rogunt, quae utriusque sudoribus, imo et sanguine irrigata suit. Cum vero auctoritate apostolorum Potri et Pauli se pollere et agere quandoque profitentur; utriusque patrocinium implorare videntur; quandoquidem ambo ut peculiares Ecclesiae romanae patroni merito coluntur, quam et simul plantarunt, et simul documentis, et simul sanguine illustrarunt et . et La maniera di esprimersi datn romani Pontefici, inquit Mercanti, non deve intender-
v si detrautorita di primato, ma detrautorita di presidio, η Ia quale essi nel principio delle loro Bollo , imploranon servidam ente η 3). Pontifices inquit Mamachius secundum Paulum sustineri ab se curam sollicitudinemque ajunt, non ut Pontificem summum Ecclesiae Paulum suisse arbitrentur, scd ut indicent uti se testimonio Pauli velle ad eam rem illustrandam, quae ipsis per Petrum jure successionis con-
iudices saeculi dicantur Petrus et Paulus, namque id omnibus apostolis commune est, cum de illis omnibus , et singulis in ossicio suo canat Ecclesia a Constitues eos Principes super omnem terram n sicut et istud in Hymno
Vespertino a Vos saecli justi judices 5 .
102쪽
Docet laudatus Gagganiga Paulum et Petrum vocari principes sacerdotum , Principes ecclesiarum , Principes terrae etc. quia ambo praecipue quodam Virtutum morito in Ecclesia fulserunt , quamquam Petrus non solum virtutum laude, sed singulari etiam primatus praerogativa Cae-lcris omnibus praelatus est i). Consors Petro Paulus extitit, inquit Carolus Gagliardus, in praedicatione ac doctrina Per universum orbem diiIundenda, haudquaquam in potestate universalis regi
observat deinde Natalis Alexander non recte in serriparem Pauli cum Petro potestatem , ex eo quod ejus in principatu apostolico frater dicatur. Nam Christus Apostolos post resurrectionem suam fratres Vocavit, nec pares tamen sibi iacit. Frater est Petri Paulus scd auctoritate
Patres, ut animadvertit Mamachius, dc Petro ac Paulo conjunctim persaepe et loqui et scribero consueverant . propterea quod sese illi mutuo dilexissent, unaque Antiochiae, ac Romae versati suissent, Evangelium nunciassent, eorumque alter dignitatis , auctoritatisque ei a Christo tributae, alter doctrinae, itinerum, laborum Susceptorum ratione Principatum tenuisset, atque uterque eodem die, eademque in urbe sanguinem christianae religionis tuendae causa sudisset
i) Gazzansga de rom. Pontisicis primatu dissere. 4.
a) Gagitardus instit. jur. canon. lib. I. tit. 12. n. 7. 3 Natalis Alexander hist. Eccl. saec. I. dissent. s. Gregorius lib. 2. SMPer Ezechielem.
4) Mamachius orig. et antiq. Christ. lib. t. 5. y. 455.
103쪽
Respondetur obiectioni ex eo dero tae quod in antiquis sigillis quibus diplomata s. Pontifcis obsignantur Pauli imago in niatur a dextris,
Sod opponere audio in antiquis sigillis, quibus diplomata summi Pontificis obsignantur, inveniri imagines Petri et Pauli, sed imaginem Pauli a dextris , Petri autem a sinistris. Quam dissicultatem sic explanat eruditissimus Mamachius. a Antiquiora christianorum monumenta Petrum partem dexteram tenentem persaepe exhibent, Paulum perram. Μonumenta Vetera quae Petri, Pauliquei conas exhibent, aut aerea sunt, aut Vitrea , aut marmorea , aut eburnea , aut Pictura , musiVoque Opere Persecta. Horum Vitrea , aerea, marmorea , et Picta quaedam caeteris esse putat Mamachius Vetustiora.) In caemeterialibus vitris, inquit Mamachius, Petri imago semper, quod sciam , dexteram partem occupat. In monumentis veterum Christianorum aeneis Petrus modo Potiorem , modo laevam partem occupat: idipsum est de marmoreis
statuendum, atque etiam de pictis apostolorum imaginibus , deque iis quae musivo sunt opere Persectae , atque etiam de eburneis. Etsi in sculptis. pictis, musivoque opere persectis imaginibus Paulus ad Petri dexteram cernatur, tamen id usu stabili, nisi in bullis Pontificum plumbeis, nunquam obtinuit. In iis autem quarum certe vix ulla est Petro Damiano antiquior, Petri semper caput ad Iaevam Pauli conspicitur. . . . Quemadmodum introducta fuerit Paulum ac Petri dexteram in pictis, musivo opere Persectis, sculptis, inprimisque in bullis plumbeis exprimendi
Consuetudo, variae Sunt de hoc controversiae genere inter se discrepantes scriptorum opiniones. Sunt enim, et sue
104쪽
runt, qui haude i) , aut casu , atque errore Pictorum , caelatorumque iactum id suisse arbitrarentur a . Contra alii, quod Petrum a Christo, cum inter nos ageret, Paulum autem ab eodem Christo in coelum sublato ad religionis Verae cultum vocatum suisse legissent, indicarique Proinde a Petro mortalem hanc, a Paulo vero spiritalem, caelestemque vitam arbitrarentur; Potrum quidem ad sinistram, quae temporariae vitae indicium sit; ad dexteram Vero , quae sempiternae , Paulum pingi . sculpique consuesse judicarunt. Quin etiam suisse aliquos Video qui laevam apud gentes plerasque honoratiorem 3 potioremque , adeoque tributam suisse principi apostolorum defenderent. Alii Petrum ad laevam pictum suisse dixerunt ab iis, qui rationem esse habendam censerent inspicientium. Nam eum fuisse , pictorum quidem illorum, εculptorumque judicio, collocatum ad dexteram, qui non cotilegae Apostolo, sed inspicienti dexter fuisset ).
In hac tanta sententiarum varietate ac discrepantia sic statuit Μamachius. Ut graeci, latiniquo nunquam, ita ne judaei quidem laevam esse potiorem deriera Putaverunt. Ut Petrus sinistrum in veteribus monumentis latus inter dum teneret, neque fraude factum est, neque urbanitatis
Petri indicandae , Papaeque nominis perficiendi causa , neque habita ratione inspicientium. Nam graviter lapsi sunt, qui habitam a sculptoribus , pictoribusque suisse
censent rationem aspicientium, quasi dexter is esset, cujus imago dextero aspicientis lateri responderet, siuister au-
ry Paris Crassus ud Altatium lib. I. cap. 6. a) Antonius Graeciolus clericus regular. Theat. epist. ad Leonem Alliatium quae exeat lib. a. de Eccles. occid. yemet. con Ens. CV. 6. 3 Bartholomaeus massanaeus in Catiat. Glor. Mund. Baronius auan. 325. Artaghius Rom. subter. lib. 4.
Mamach, orig. et antiq. Ecel. lib. 4. l. 5.
105쪽
lem qui sinistro. Ante Leonis III. tempora potiorem Romae fuisse habitam a christianis laevam , commentitium CSt. Cum sacpe in nummis imperatorum, inque Caeteris veterum, sive ethnicorum , Sive ChristianoruIn monumentis
dignior, praestantiorque qui est, si quasi dextera aliquid agat, exhibeatur, laevam occupet, concedendum erit, Petrum, qui in pictis , sculptisque majorum tabulis extensa dextera ad laevam Pauli proponatur, suisse habitum Paulo
excellentiorem. Vetus consuetudo est, eaque jam a primis imperatoribus Reipublicae populi romani ducta temporibus, ut qui
dextera aliquid agentes a caelatoribus, pictoribus , sculptoribus etc. exhiberentur, iidem etsi summa praestabant et auctoritate, et dignitate, ne quid sorte distorti minusque apti, et commodi in illorum actione, collocationeque corporis Partium appareret, ad laevam saepissime constituerentur. Non discrepant monumenta veterum christianorum. In vase argenteo , quod repertum in caemeteriis urbis est i), cu jusquo ectypon in museo StroZZio, ut est Ioannes Bottarius auctor, servatur, Christus Petro claves tradens laevum, Petrus eas accipiens dexterum latus tenet. Sinisto quoque in vase codem Christus est caeco dextera restituens oculorum lucem. Ioseplius qui primas
in Aegypto post regum obtinebat partes, dum extenSa de tera quaeri in saccis fratrum scyphum jubet , ad eorum laevam exhibetur in pictura vetustissimi codicis bibliothecae Vindobonensis apud Lambectum a).
106쪽
Ex his autem intelligitur, Potrum, quasi aut benedicat,
aut doceat, aut loquatur, dexteram extendentem, ejus rei quam dixi, causa fuisse interdum a sculptoribus, pictoribusque ad laevam Pauli collocatum. Nisi enim factum errore est, ut imperatores, reges, ipseque Christus dextera
aliquid agentes in sculptis, pictisque tabulis laevum latus
tenere videantur , aliam certe consuetudinis illius originem non modo non indicare, sed ne fingere quidem Po sumus. Atque errore contigisse interdum , ut qui dexter in archebpo monumento esset, idem , incisorum , quos Vocant, oscitantia, imperitiaque sinister proponeretur docet Mamachius . . . . Sed quum incredibile sit, inquit, tot in nummis, totque in monumentis, errore hominum contigisse, ut qui excellentiores essent, si quid dextera agerent, ad laevam constituerentur, factum id fuisse com, sulto ob agentis commodum, ne quid in actione contorti appareret, confitendum est. At est nonnunquam in veteribus monumentis ad Iaevam Petrus, etsi non extendat ad aliquid aut agendum , aut innuendum dexteram. Fateor. Sed sunt ejusmodi in numentorum genera duo. Alterum enim ad priorem Christianae religionis aetatem, alterum ad mediam, infimamque pertinet. Prioris generis illa est Iamina aerea , quam in caemeteriis inventam diximus. Sed in ea ita Petrus, Paulusquis exhibentur, ut sese mutuo, quasi COlloquantur aspiciant. Solebant autem veteres imagines etiam principum ita disponere, ut si conversis ad se mutuo vultibus proponerentur, laevam interdum ei tribue rent , qui esset dignitate praestantior. Quin etiam esse aliquos audio, qui dexterum, aut sinistrum alteri non esse hominem, qui converso vultu eum inspiciat, quicum manet, aut loquitur. Nam Macrini imperatoris filium Diadumentarium aspicientis imago ad laevam exbiberi vide-
107쪽
trus interdum Paulum aspiciens ad sinistram Iocatus ce natur , si errore iactum non est, argumento tamen esSe omnino nequit, fuisse Paulum parem potestate Petro. Quae vero monumenta inferiorum temporum asseruntur ad rem non pertinent. Nam XI. saeculo, quo Petrus
Damianus, sequentibusque, quibus alii rationes excogitarunt, ut pingi, sculpique Pauli imaginem ad Petri dexte- Tam m Sterio Consuesse ostenderent, mirabile videri non debet, plerosque artifices extitisse, qui illis assensi principem apostolorum ad laevam doctoris gentium in sculptis , pictisque tabulis, atque in bullis ipsis Pontificum ponendum arbitrarentur. Estque illud sane perspicuum etsi plumbeao extant permultae Pontificum romanorum bullae , nullam tameta adhuc raso repertam , quae ante saeculum XI. persecta fuerit exhibueritque ad Pauli laevam Petrum. Immo vero Post undecimum saeculum multa et Pontificum numismata, et sigilla quae vocant, conflata scimus, in quibus Petrus ad dexteram Pauli cerni
Pemeram ab adoersariis contenditua' Petrum Romae non fuisseat usque ad mortem in via patia romano non permansisse. S. I. P. Bauer in i hac da re testimonium.
Fuit quorundam acatholicorum conatus non levis, inquit P. Ballericitus , primum negare iter s. Petri Romam, dein si hoc iter concedendum sit, inficiari episco- Patum ejus romanum, ex quo s. Petri primatus in roma-
108쪽
8ὲ Dos Pontifices iure successionis transivit. At prima opinatio, quae s. Petri iter Romam negabat, adeo evidentibus explosa est documentis , ut ipsorum quoque heterodoxorum peritissimi illud amplius non negent, nec etsi maxime velint, negare nisi impudenter queant. Altera Porro, quae romanum s. Petri episcopatum excludit, Praeter alia multa satis vel exinde xesellitur, quod nonnisi ex episcopatu, quem Romae s. Petrus instituit, gessitque , romana Sedes s. Petri Cathedra semper appellata est in Ecclesia catholica, et in romanorum Antistitum catalogis, quos antiquissimi quoque patres in sua opera inseruerunt, Primus semper dcscribitur s. Petrus , cui alii veluti successores subjiciuntur. Id quidem ita manifestum est , ut Ioannes Pearsonius, quantumvis heterodoxus non Solum assirmaverit, sed etiam demonstravit, nunquam apud antiquos dubitatum suisse, quin s. Petrus romanam ΕCClesiam sundaverit, et romani Pontifices eidem in episcopatu Successerint i .
Idipsum clarissime evincitur etiam a cata. Gotti qui sic de Petro loquitur. α Se Roma noti su la sedc di s. η Pietro, quat mat sara statay Forse la chiesa di Ginevra,
s Dii terra Θ Sc lo sono diro con Agostino , e con otiato
v Milcvitano: numerate Sacerdotes. . . . Calvino sondo lan Aiesa di Gincvra, Zuinglio quelle d'Εlveetia , Luteron quelle delia Germania , i discepoli di costoro hannon sondate Delle d'Olanda, e d'Inghilterra. Dicasi se al-
si Petrus Ballerinius de vi ac ratione Primatus rom. Ponti . cul'.
109쪽
82s cun di costoro veniva da Pietro, o da qualche Aposto, loῖ Nelrordine de' vescovi che succedetiero a Pietro, io v non ci trovo alcun calvinista , Zuinoiano , o luterano,u ne 'alcuu professore de' loro dogmi; dunque te loro obie-u se non sono quelle che formano la chiosa di s. Pietro ...u Gli antichi sortitori Ireneo, Tertulliano, Cipriano, Gin rotamo , Agostino proponevano la chiesa di Roma pern chiesa , cattedra, e sede di s. Pietro anche asei ereticin de' loro tempi, e massime Agostino, e otiato ai Dona
v tisti, e da questa sormavano argomento contra di loro.n Se questo non era certo, ma dubbioso, ci voleva tantos ai donatisti, e agit altri eretici per rispondere non esse ru certo ma dubbioso , se Roma sia veramente la chiesa
Neque profecto sequentia clarissimi Barruet verba praetermittenda sunt. a Ce n'est pol ni nous d'ahord , c'estn Rome qui uous dit avoir eu soci apoire dans Pierre , n avoir ete temoin de son martyre. C'est esse qui uousn montre les monumens, que Ia reconnaissance consacroit
i Gotti la vera missa di cristo t. a. par. I. ari 2. S. 13. P. IIS.