De veteribus finibus romani patriarchatus disquisitio Antonii Octaviani

발행: 1828년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

nensem contra ius occupaverat, Certior est sactus, Leontio Arelatensi mandavit I), ut illius caussam in synodo iudicaret; quae postea tu Romana Synodo, eum, quem Supra eΣPosuimus, exitum

ejusque synodo disceptandam Commisisset caussam Mamerti Viennensis, qtiem extra suos sines Deensium Episcopum ordinasse e quodam militum Magistro acceperat, post synodicam relationem decrevit, ut Mamertus moneretur, ne in Posterum talia Perpetraret, et Deensis Episcopi conse erationem ratam haberet Leontius , a quo fieri

debebat s). Atque insinitus profecto essem, si omnia hujus

generis documenta ad posteriores aetates spectantia percensere heiC vellem: cpiare, ne Iectoribus fastidium creem, unum aut alterum dumtaxat VI. saeculi exemplum subnectere contentus

ero. Sane Iegimus Ioannem II. qui sub initium imperii Iustiniani Pontifex est factus, Caesario Arelatensi Metropolitae imperasse, ut de Contumelioso Episcopo , qui gravi crimine arcessitus

132쪽

suerat, quaestionem in synodo haberet IJ;

euindemque, relatione a synodi Episcopis acce- , Pta, hanc Pronunciasse sententiam: Quia hujusmodi periona sacris non potest inhaerere m εleriis , ab hodierno osscio eram nostra censet removere auctoritas, ut in monasterio constitutus licti seniam a Domino petere non Omi

sat su). Ac non ita multis post annis Auxanio Arelatensi Praetextati Episcopi caussam a Vigilio Pontifice commissam suisse, hujus cpistolacertos nos facit 5 . E quibus omnibus plane ConStat, quam magna auctoritate in Gallicanorum Antistitum caussis disceptandis Romana sedes olim polleret; ut proinde dubium nullum sit, quin omni iure in Episcopos animadvertendi inscio Pontifice, synodi provinciales caruerint. Quapropter cum damnatos , atque eXauctoratosa conciliis Episcopos tradunt vetusti scriptores tradunt autem saepissime ), omnino existimare debemus hujusmodi judicia, modo legitima habita sint, a summis Pontificibus confirmata suisse.

133쪽

Id certe et expresse signi licant antiqua monumenta, quae hactenus Produximus, et ratio ipsa suadet, Praesertim si de Metropolitanorum damnatione agitur; ea enim haudquaquam pati videtur , Pares in parem , multoque minus in Superiorem inferiores imperio uti.

Nunc ad postremum illud synodos indicendi ius, quod semper in Gallicas Ecclesias obtinue

xo Romani Pontifices, gradum sacere est necesse. Et quidem practer concilium Romanum contra Auxentium quarto Saeculo coactum, ad quod accitos etiam Galliae Episcopos, narrante Theodorcto , jam notavimus , insequenti saeculo se nobis considerandum offert frequens Episcoporum

conventus, qui ad celebrandam Hilari Papae inaugurationem Romae habitus fuit. Inter hos, ut ex concilii actis sit palam 1 , inveniuntur duo Galli Episcopi, videlicet Ebrcdunensis , et

ΛVenionensis, quos missos esse Pontifici gratuI tum a toto Gallicanorum Praesulum corPore probabili ratione conjicere possumus. Sed utcumque haec accipiatur conjectura, illud certe negari nequit, eos cum aliis Patribus synodi de- Tom. V. Concia.

134쪽

cretis subscripsisse ; quod manifesto est indicio , ejusdom svnodi participes habitos fuisse. Ineunte Vero saeculo VI. cum ad concilium Romanum, ubi Symmachi Pontificis caussa agebatur, e Gallia Episcopi vocati essent, ii responderunt Se Cupere quidem ad Urbem venire, atque ita ossicio suo langi, sed ne id sacerent, temporum Cala mitate prohiberi. En quae ad Faustum, et Symmachum Senatores omnium nomine scripsit Avitus Viennensis' Antistes sa) : Primum fuerat talis . status rerum desiderandus, ut ipsi per nos umbom Orbi Oenorabilom pro copondendis disinis, humanisquct evoteremus ossiciis. Sod quia id jamdudum Per rationom temporum seri posses Cessaνit, Mellemus quod fatendum est Uel es

curitatis accedere, ut quae in Caussa CO

muni amplicari oportet, amplitudo vestraco rogatorum Galliae Sacerdotum relationes in Comosceret. Quibus verbis Ostendant se jus synodos ex Gallia quoque convocandi in Romana sede agnoscere.iTum concilio Romano ab Agathone an. 68O contra Mouotheletas coacto affuisse α AL Aviti Vienn. ad Fauarum, et Symmac m

135쪽

Episcopos Gallos, synodica testatur ejusdem concilii ad synodum VI. O cmnonicam, Cujus supra facta est mentio. Ad haec cum sacculo VIII. celebranda esset sub Stephano III. Bomae synodus adversus Pseudopontificem Constantinum, ad eam rogatu Papae convenisse duodecim Galliarum Episcopos doctrina , ac pietate illustriores auctorost Anastasius Bibliothecarius a). Sed quid exempla ad Itoc probandum coacervare opus CSt, cum exploratum sit in Gallia ut nihil de aliis Occidentis regionibus nunc dicam , praeter Ordinarias provinciales synodos, majores cola Ventus sine Romani Pontificis jussa non potuisse agi 3 Prosecto hoc expressis verbis tradit Leo Magnus laudata epistola, quam ad Vicnuensis provinciae iscopos post Romanum.concilium dedit, a que in Hilarium Arelatensem ob adrogatum sibi ius majores convocandi synodos graviter invehitur sa): Suis , inquit , unaquaeques P Uincia sit contenta conciliis ; noc tilina υilaritis audeat conoontus indicones AF nodales, si S cordolum Domini judicia , είς inter Serendo ,

136쪽

turbarP. Quapropter in Pado in epistola Praescribit, ut sine consensu Leontii qui erat antiquior Viennensis provinciae Episcopus , alterius Pro vinciae concilium minime indicatur. Atque hinc intelligitur, cur Hilarus Leonis suo essor ad Episcopos diversarum Galliae provinciarum scribat, ut omnes Metropolitani, et Episcopi ad concilia coacta a Leontio Arelatonsi suo Vicario quotannis. onveniant I . Eodemquo pacto Hor misdas Pontifex sub VI. saeculi initium Remigio Rhomensi Episcopo vices suas in Gallia delegans inter alia Praecipit, ut quoties necessitaS Postulet , generale concilium cogat, et quidquid sit ibi constitutum , ad suam scisentiam instructa rotationis attestatione por niat sa . E quibus Hormisdae verbis insuper crudimur,Snon modo nullum convocari Concilium, sed neque aliquid gravius negotium, insciente Pontifice, potuisse decerni. Nec Vero unus Hormistas hac loquendi ratione usus est, Sed alii quoque Pontifices, cum aliquem vicaria Potestate augebant. Sic et Vigilius, qui Romanam, imPexante Justiniano, tenuit

137쪽

rathedram, data ad Galliae Episcopos opistola, se vices suas Auxanio Arelatensi commisisse significat, atque haec addit' IJ : ut si aliqua emorsorit Contentio, congregalis ibi fratribus, et comiscopis nostris caussas canonica, et ostolica auctoritalo discutiens Doo placita aoquitate de iat. Contontiones soro Si quactin Fidei caussa contigorint, aut me erit fortes ne tium , quod pro ma nitudinct sua Apostolicao magis sedis Hoboat judicio tomminari , rad nostram discussa soritates Pors rat sino dilationse notitiam. Eadem sermo habentium idem Vigilius altera ad Galliae Episcopos Pistola, cum mortuo Auxanio , Aurelianum

Arelatensem suum secit Vicarium sa) ; tum Magnus Gregorius ad Virgilium Arelatensem 5ὶ , et ad Gallicanos Antistites scribens 4 .

Post tot, tantaque Veterum monumenta, quae nn iram non clamant exarchica potestate in GaIlicanas Ecclesias, maximeque quod ad synod

138쪽

rum indictionem attin i, potitos fuisse Romanos Antistites, quis audaciam serat P. de Marca as serentis in sua Concordia sI Nicolai I. tempore, x nono scilicet saeculo, Gallorum Episcopos ad concilium invitatos, quod Romae in caussa LO tharii Regis habebatur, cum callidum Pontificis consilium praesensissent, quo ipsos novo iugo Subjicere conabatur, ad id cludendum variis usos fuisse excusationibus 7 Enimvero ipsemet in dem opere his contraria docuerat, cum ita scri-

Psit sa) . Logatos suos Gallos cui concilium

EOmana habita sub Damaso apud TR E metum, set Occidentalium renodus sub A - thono, cui tres Galliarum I ali intorsuom. Cur igitur veIuti eorum oblitus, quae antea Scripserat, novum atque insolens Nicolai postulatum demonstrare nititur 3 Sed secum tam tu Piter pugnare hoc Ioco haud valde miramur istum scriptorem, quem facile ab una in alteram sententiam , ubi temporum ratio suaderet, migrare So- Ἀ iὶ Lib. V l. GP. I 4.

139쪽

Iitum novimus. Miramur potius Iacobum Iosephum Diaghetium adeo partium studio se abripi sivisse, ut haec non viderit, et in Archi piscopi Pari siensis verba iurare addictus, a Nicolao primum Galliarum Praesules Romam ad concilium v catos docuerit 1 . Atqui salsi eos coarguit, praeter illa, quae paullo ante posuimus, Nicolaus ipse, cum ad Gallos Episcopos de schismate Photiano alias scribens su): Praecipuo, inquit, Cum nousolum pro tor hujusmodi gonoratis Ecclesia ne tium , sed etiam pro specialis hujus sct

dis exorta caussa praedecessores Vestri unci Cum Praedocst oribus nostris h& soliti sine

non immerito conpeni m. Neque id , quod ait hic Nieolaus, insidiantur Galli Episcopi in suis ad

eum epistolis : licet enim varias eXcusationes a serre studeant, cur Romam non proficiscantur, latentur tamen se debere, et cupere Pontifici ad concilium vocanti obtemperare ; quemadmodum videre est apud Baronium, qui refert ep

stolas Adventii Metensis, ct Bathoidi Argenti-

140쪽

nensis Antistitis ad Nicolaum I . Sed prae ce

teris audiendus videtur Hinc rus Rhemensis squem Ceu indicem acerrimum Gallicanae Ee etesiae. Iibertatum iactitare solent nostri adversarii.

Is quidem missis ad Nicolaum literis, haec inter alia habet notatu digna sa) : Dignum , et V

stum eSt, ut quemcumque uiscopum Romantis Pontifex ad as Romam Venire manda-ris , εi ins itas , aut gravior quaecumques necessitas, aut i ossibilitas , sicut sacri Praest ni Canoma , eum non aetinuerit, ad eum senim Studeat. Unde claro vides GaI Iiarum Antistites haud ideo Romam ad synodum venire reC MSe, quia Verebantur, ne novo jugo subderentur , quod de Marm somniavit; neque enim negare Poterant a prioribus usque Ecclesiae aetatibus suos majoreS ad Romanas synodos advocari ConsumiSSe: Verum quod certis quibusdam caussis prohibebantur , quominus, ut ipsi opi Bant, ac debebant, Romam accedere POMent.

SEARCH

MENU NAVIGATION