De veteribus finibus romani patriarchatus disquisitio Antonii Octaviani

발행: 1828년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

. CommiSerint, Supremum tamen Patriarchicumjus, praesertim in majoribus Episcoporum caussis diiudicandis seni per retinuerunt, uti Plura Vetu Tum testimonia plane evincunt. Atque ut a Carthaginiensis Episcopi privilegiis initium ducamus,

eum e tota Asrica synodos coegisse ex con iliOTum Collectionibus explorata res est Tum eidem

in quavis provincia Episcopos initiare licitum fuisse, concilii generaIis Asricae Carthagine anno 598. habiti acta nos docent si . Verum isthaeo privilegia Carthaginiensi Ecclesiae a Romana sede concessa suisse disertissime tradit Leo IX. ad Petrum, et Ioannem Africae Episcopos ita scri bens I). Sino dubio post Romanum Pontis Cem Primus Archimiscopus, et totius A icas mclximus, tropolitanus est Carthaginiensis imo us, nec pro aliquo Episcopo in tota rica potest perdore pririlegium semel SuSCE-Ptum G Sancta Romana, est ostolica sedes. ΙmO, ut omnem excludat dubitationem , haec subdit: hoc, quod majus Osi,Sex penorabilium prae CE OTum Hostrorum Romanorum Pon- IJ Tom. II. Concit. et can. 55. Eces. γνω. v) Epist. 42 Tom. M. Contac

152쪽

t cum decretis verse monstrMur. Neque huius Apostolici beneficii unum Leonem IX. testem citamus, quem sicile repudiabunt adversarii , quia sequiori aevo, idest saeculo undecimo floruit; sed etiam vetustioris aetatis Pontifices, nimirum Gregorium Magnum, Agapetum, et Siricium quoque, qui aliis antiquior quarto vixit saeculo. Et quidem Gregorius vix inito Pontificatu, eum literas a Dominico Carthaginiensi Praesule accepisset , quibus ille de nova dignitate ei gratui

batur, simulque Vetera Ecclesiae suae Privilegia confirmari exoptabat, hoc pacto respondit 1): Des Ecclesiasticis sero prDilegiis quod se&tra fraternitas acribit, hoc postposita dubitationes teneat, quod sicut nostra dinondimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura gemamuS. Quid apertius, ac planius 2 Agapetus Vero , Se Taginta prope annis ante Gregorii Pontificatum ad Reparatum Carthaginiensem rescribens, qui post liberatam a Vandalis Africam, cum totius ejus regionis concilio ad Romanam sedem Iiteras mi serat, haec extrema epistola inquit a): Unisorsa,

153쪽

quao inimicorum perversitas insaserat, caritati tuaes metropolitana Dra reparantes homtamur , ut ea quae tuo , seI aliorum nominctrescripsimus, unipereis debeas innotescere. Euhic Agapetus, Ioannis II. successor , ad quem Reparatus scripserat, reparat, sive instaurat jura antiquitus metropolitanae Carthaginiensi Ecclesiae concessa. Unde illud Draeterea pronum est in tetiligere, Metropolitanos Carthaginienses a novis PO tificibus petere solitos, ut sua privilegia firmarent. Epistolam demum Siricii habemus ad Alios Episcopos missam ; e qua decerpti fuerunt novem canones concilii Telensis, seu Tellensis, sive ut alii voIunt Teleptensis, a Ferrando Carthaginiensi Diacono in sua Bropiatione canonum descripti. Hujus autem epistolae 1), cuius αυΘεντιαν omnes Eruditi agnoscunt, frustra repugnante uno Paschasio Quesnellio a , primus canon sic Se habet: ut extra conscientiam sedis' Ostolicast, hoc est Primatis, nemo audeat ordinare. Ubi ex Stricio vides idem valere conscientiam Pri- .

i) Esist. 5. apud Coustane. Tom. I. EPist. R. Ponti um.

154쪽

matis, sive Episcopi Carthaginiensis, ac sedis Apostolicae conscientiam ; quod plane ostendit illum Pontificis Vicarium exstitisse. Quod si Primatis nomine non unum Carthaginiensem Antistitem , sed quemvis Africae Metropolitanum accipere mavis; hac etiam ratione in cunctis Africanis provinciis Metropolitani non ordinasse Episcopos, nisi ex pontificia delegatione dicendi sunt. At quoquo modo id Siricianae epistolae caput interpretari lubeat, inde optimo sane jure arguere cuique licebit, supremam in Africa Episcopos

consecrandi potestatem penes Romanam sedem suisse. Porro advertendum ducimus, nos Siricianum Canonem ex Vulgata codicum lectione re tulisse ; neque enim latet nonnullos aliter legisse hoc pacto : ut extra conscientiam sedis A O- Stolicaes nemo ordinet Primatem. Sed etiam

hac admissa Iectione, longe magis patriarchicum in Afros Episcopos Romanae sedis ius exsplendescit : siquidem inde cernitur non potuisse Ca thaginiensem Μetropolitanum, nisi consentiente Pontifice inaugurari, quod et in Gallia factum vidimus. Vindicato jam Romano Antistiti in Africa consecrationum iure, reliqua nune Sunt Pera quenda , ac praecipue ius episcopales mussas

155쪽

dos niendi. Id enim a primis temporibus Apost

Iicam sedem exercuisse ex Cypriano compertum est; qui Iiteris ad Cornelium Romanum datis narrat Privatum Lambesitanum Episcopum da mnatum in synodo Africana 9o. Episcoporum obvaria crimina Fabiani litoris seperissime notatum esse I). Quibus profecto verbis aperte innuit Fabianum Pontificem Cornelii decessorem ad synodi literas rescribentem, gravissimam Pri-Vato notam inussisse , latam videlicet synodalem sententiam confirmasse. Praeterea Augustinus epiastola ad Caelestinum Papam , qua eum rogat, ut Numidici concilii sententiam adversus Antonium Fussalensem Episcopum Iatam Sua auctoritate roborare Velit, siC in nostram rem loqui

tur 2 : Exsistunt exempla, Osa sede Apostolica judicanto , fel aliorum judicata Armantes ,

quosdam pro caussis quibusdam nec Episco pati spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Unde quidem satis Superque patet Apostolicam sedem non solum conciliorum Africae sententias in caussis Episcopalibus firmare, scd

156쪽

etiam illas per seAMχεσιυς judicare consuevisse. Neque est, quod cum Petro Coustantio I) reponas , haec eo tantum paucorum annorum intervallo accidisse, quod ab orta de appellationibus sub rasimo controversia usque ad illud tempus cmuxit, quo Nicaenorum canonum eXemplar ex urbe Alexandria in Africam perlatum fuit. Nam recitatis verbis statim haec subnectit Augustinus: vQuact ut a nostris temporibus remotissima non reguiram, re entia memorabo. Unde meridiana luce clarius patet S. Doctorem non modo Suae aetatis exempla, quorum nonnulla commemorat, sed etiam a suis temporibus remoti Mima spectare voluisse, sive ea quae tum quinto saeculo, quo haec scribebat, tum superioribus saeculis con

tigerant sa).

1ὶ Videsis ejus adnotationes ad has Augustini Iiteiaras, quas Caelestini epistolis adiunxit in Tom. I. Esis.

Roman. Ponti una. αὶ Adeo inani seste hic Augustini Iocus summam Romani Pontificis in Africanorum Episcoporum caussis potestatem prodit , ut tanti testimonii auctoritate nou leviter se commotum ostendat Dupinius Dissere II. Mant. Eccles. disci L cv. I. g. 3. Itaque primo Augustinianae epistolae αυΘεντιαν in dubium revocare cona IO

157쪽

Sed ne putes post allata ex Aegypto Carthaginem Nicaena exemplaria non ultra Africanis judiciis

tur, una aut altera levissimi sane ponderis ratiuncula fretus. Deinde cernens se id non facile Iiterato orbi persu Surum esse, eamdem genuinum Hipponensis Doctoris foetum agnoscit, sed ita interpretatur, ut miserandum in modum illius sententiam depravet, et corrumpat. Etenim contendit Augustinum , cum exsistere ait exemρla in sede Apostolica judicante , non de Afroramis caussis,

sed de judiciis ad provincias suburbicarias pertinentibus locutum esse; quamvis his addiderit tria Asrorum Pra

suΙum exempla ad Romanam sedem eo tempore appellantium , quo Nicaeni concilii exempIaria exspectabantur. Verum interpretatio ista aliena est prorsus ab

auctoris mente : ex sermonis enim contextu patet eum

demonstrandam suscepisse , non posse Antonium Fu saIensem de lata sententia queri, quia multa in Africa exstabant similium judiciorum exempIa Vetusta et recentia ; e quibus tamen tria tantum recentia commemoravit. Nam si Italiae quoque Episcopos , ut putat Du-pinius , intelligere voIebat, aliquem saItem Italiam , praeter Afros Priscum , Victorem , et Laurentium , afferre debuisset : vel si solos Alios citare placebat , certe dixisset se aliarum regionum Episcopos omittere; eoque magis, quod subvibicariarum Provinciarum exempla Asricanis adjuncta ad permovetidum Pontificis ani-

158쪽

se immiscuisse Romanos Pontifices, ecce tibi d cretalis epistola bene longa Leonis Magni ad Mauritaniae Episcopos medio circiter quinto.Saeculo scripta I . Nullum profecto in tota Antiquitate Ecclesiastica invenitur monumentum , quod epistola hac sit aptius, atque illustrius ad supremam Romanae Ecclesiae in Episcoporum Afrorum caussis majoribus jurisdictionem declarandam. Quare tem Perare mihi non possum, quin ejusdem epistolae, quam omnes emunctae naris Critici genuinum Leonis opus satentur, praecipua Saltem capita percenseam sa). Principio itaque Pontifex vigi

lantissimus ait, se ex Sermone Romam commeantium cognovisse, Episcoporum ConsecrationeS PlureS COm .

tra jus sasque in A laica fuisse Peractas, ideoque Potentium legatum illuc misisse, qui omnia, quae nunciata erant, diligenter ex quireret, atque ad

mum maxime valuissent. Quod quidem eum non secerit, satis indicavit, se de Episcopis tantum Africanae dioecesis loqui velle.

ij Epist. 87. α) Cum baec epistola tu plura capita dissecta sit,

unus QuesDellius ita sua operum S. Leonis editione a1-lerum ejusdem caput, ubi de Lupicino agitur, rejicere ut sPurium conatus est, temere tamen, iat infra videbimus

159쪽

se referret. Deinde addit se de rerum veritate certiorem factum nonnulla decernere, quae vult omnino exsecutioni mandentur. Ex his statuit Ι.

ut qui Episcopi talem consecrarim Sacerdotem , qualem non liceat, ordinandi iure spolientur; II. ut qui Episcopi secundas inierunt nuptias, multoque magis is , qui simul duarum uxorum est maritus, honore Prorsus priventur; III. ut ceteri, qui tantum ex Iaicis saetiiorant Episcopi, ex indulgentia susceptum Sacerdotium retineant; IV. ut Lupicino Episcopo, qui ad seden1 APostolicam PrOVOCaVerat, communio reddatur, dum ejus caussa discutitur; V. ut Donatus e Novatiana secta resipiscens Episcopatum retineat, modo fidei suae libellum Romam mittat: idemque de Maximo ser vetur , qui ex laico ordinatus erat Episcopus, si iam non sit Donatista , et Catholicum se esse de

claret; VI. ut Aggaei, et Tyberiani, qui Iaici Epi

scopatum adepti erant, in synodo agitetur caussa, et quidquid ibi sit desinitum , ad se reseratur. Tandem ita concludit: Si Oem aliast emerserint caussas, quae ad εtatum Ecclesiarum, et ad concordiam portinoni Sacerdotum, illic cum ti more Domini Oolumus Mentilentur, et de com pononis, atques compositia omnibus aia nos retatio plena mittatur, ut eta quae juxta. -

160쪽

si is

clesiasticum morem justo et rationabiliter sua rint des ita, mea quoque sentenna, borentur. Atque haec sunt Leonis decreta : e quibus aperte discimus quaedam Episcoporum judicia per so illum exercuisse , quaedam vero alia ad synodos ita reiecisse, ut eae dumtaxat mandata iurisdictione uterentur, et Sententiam Postremo pronunciandam Pontifici reservarent. His adde, quod Asrum Episcopum ad Romanam sedem Provocantem haec eadem epistola nobis prodit haud multis post celebrem Apiarii controversiam annis; quod tamen sero tandem factum adversarii volunt. Sed de ista Apiarii controversia , de)qua magnas excitant tragoedias appellationum pontificiarum osoreS, alius erit OPPOrtunior dicendi Iocus. Interim Exilis, quac hucusque dictu suut, videtur Non Posse negari, Omni jure patriarchico in Africanas Ecclesias Romanos antistites potitos fuisse. ΙmO si de synodorum indictione loquamur , quamvis in suis provinciis Episcopos congregari sinerent Pontifices, interdum ex Africa ad Romanum concilium eos arcessitos novimus. Nam,sub quinti saecuIi finem cum frequens Romae sub Felice III. Celebraretur concilium Afrorum Caussa , qui saeviente Hunerici Vandalorum Regis insectatione erant lapsi, ei-

SEARCH

MENU NAVIGATION