De veteribus finibus romani patriarchatus disquisitio Antonii Octaviani

발행: 1828년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

dem interfuisse quatuor Episco res illi iis regionis concilii acta memorant I . Quod utique, ut1alia omnia desint, manifesto est indicio illos ad Romanum concilium pertinuisse. Et quoniam de hoc concilio mentionem fecimas, non abs re erit advertere ea, quae In ipso decreta sunt, haud in eminentem illam potestatem quadrare, qua Pontifex totum Christi gregem regit, ac moderatur, sed potius , ac directius iurisdictioni Patriarcharum propriae Congruere. Non enim imperare sat habuit:helix, ut Poeni tentiae opera susciperent Errantes , et canonum severa disciplina inoffensa servaretur; sed modum, ac formam quoque poenitentiae Pro cujusque culPa, Statu, atque aetate praescripsit. Nimirum praecepit I. ut Episcopi, Presbyteri, et Diaconi, qui vel ultro , vel cruciatuum vi victi se iterum baptismo ablui Passi erant, omni gradu Ecclesiastico dimoti, Perpetuaeque Poenitentiae subjecti , ad laicam communionem in exitu tantum vitae admitterentur ; ΙΙ. ut reliqui ct rici cum monachis, virginibus, et Iaicis, qui nullo metu adacti peccaverant, duodecim annorum

162쪽

poenitentiam subirent; III. ut iisdem, si torment rum atrocitate lapsi essent, poenitentia ad trium annorum Spatium coarctaretur IV. ut pueris Communio non redderetur, nisi postquam aliquo temporis intervallo laboriosis poenitentiae operi bus suum crimen expiassent; V. ut Catechumeni, qui baptismum ab Arianis acceperant, annos tres in audientium classe transigerent, inde cum aliis fidelibus aliquandiu orarent, donec communione digni censerentur. Haec, aliaque his similia, quae synodus Romana Propter Afros in Vandal rum insectatione lapsos Sancivit , adversariosnOStros rogamuS, num quando legerint ab Ap stolica sede praescripta suisse Ecclesiae Alexandrinae , vel Antiochenae , vel aliis suo Patriar cha tui minime subjectis, ad eos Deo reconciliandos, qui in haeresimuNestorii , aut Eutychetis , aut Iconoctastarum sorte incidissent 7 Prosecto nullum exemplum Proserre Poterunt, quo Orientalium re- Ngionum Christianis post detestatam haeresim pro diverso culpae genere, Pro diversa aetate Varias' Poenitentiae rationes, varia poenitendi spatia

praestituerint Pontifices. Quid ergo impulisse

Romani concilii Patres dicemus, ut praeter m rem , et Consuetudinem sic erga Asricanas Ecclesias se gererent, si extra Patriarchatus Romani fines, ut volunt, illae censeretitur Τ

163쪽

Antequam ex Africana dioecesi discedamus, atque huic capiti extremam manum imponamus bene multa de hac re documenta, quaea nobis exhibent Gregorii Magni epistolae, praeterire sine piaculo haud posse videmur. Nam eui quae modo dicta sunt, nostro proposito Susiicere queunt; haeealia tamen , quae illis attexemus', non dubit mus quin,maiorem Vim ad cujusvis pervicaciam

frangendam sint habitura. Heic autem, sex dumia taxat epistolarum, quae ad rem nostram magis sacere Videntur, argumenta Paucis exponere in

animo est, eoque ordine, quo in editione Maurina operum D. Gregorii occurrunt. Primo itaque Pontifex ad Hilarum Africae monachum scribens, ei imperat, ut coacto concilio in Argentium Laiami gensis Ecclesiae Episcopum inquirat, quem duo ejusdem Ecclesiae Diaconi de injuria sibi illata, et de gravi alio crimine apud sedem Romanam oblato libello accusaverant 1). Tum aliis litoris Columbo Numidiae Episcopo significat ad se perlatum suisse grave Maximiani Pudenti nae Antistitis sacinus, quod Scilicet pecunia eo ruptus Donatistam Episcopum cuidam Ecclesiae

164쪽

praesciendum curaverat; eique mandat, ut ad illius caussam disceptandam synodum congreget, et Comperto crimine Episcopatu dejiciat si). Deinde Cum adoeum appellasset quidam presbyter By- cenae provinciae Adeodatus nomine, qui ab Episcopo suo Ecclesia privatus fuerat, Per epistolam Clementio ejusdem Provinciae Primati negotium dat , ut si illum presbyterum ob solam aegritudinis caussam suae Ecclesiae defuisse resciverit, in locum suum restituat 2 . Idem postea Pontifex Post acceptam concilii generalis Asricani relationem, quod ad compescendos Donatistas convocari jusserat, ad Dominicum Carthaginiensem Antistitem rescribit se nullo pacto sententiam Severiorem Probare posse a concilio in Episcopos negligentes latam , qua dignitatum privatione plectendos censebat b . Tum datis litteris ad Columbum Numidiae Antistitem, ait ad se de Paullino Episcopo querelam pervenisse, quod

Sacros ordines Venderet: quare eum hortatur, ut cum Primate Victore concilium Cogat, neC t--

165쪽

tum malum in Ieseere sitiat si). Ad extremum vero euin apud sedem Apostolicam de quibus dam criminibus arcessitus esset Clementius By- Ea nae Provinciae Metropolitanus, Episcopis ejus Provinciae scripta epistola, praccipit ut diligenter, ac strenuo de illis criminibus quaerant sa). Atque e Gregorii epistolis, in quibus de Africae rebus agitur, hae serme magis notatu dignae visae Sunt, quippe

quae nos eXPresse don aut summa valuisse auctoritato , et potestate Romanos Pontifices tum in indicendis synodis, et corrigendis earum sententii S; tum in ludicandis majoribus Episcoporum mussis, quae in Prima cognitione ad suam sedem deduci solebant ; tum denique in appellationibus otiam Presbyterorum admittundis' 5). Nec Porro suspi

meminimus , diaconum quoque Donadeum ad Apost 1icam sedem a sui Episcopi judicio provocasse-nos do cet Gregorii ad GIumhum Numidiae Praesulem scripta epistola. In ea, quae est 3. lib. Xli, Pontifex Columbo mandat, ut i1lius diaconi caussam cum provinciae Pri- male cognoscat , et si innocetis rinveniatur , digna

166쪽

cari licet Gregorium primum hac agendi ratione usum esse: siquidem haud rationi consentaneum est Opinari virum sanctissimum, qui singulis

poena assiciatur Victor Episcopus, qui cum damnaverat. Unde intelligere datur non solum Episcopos, et Pr sbyteros , sed a1ios etiam inferiores clericos Gregorsi aetate, id est saeculo VI. appelΙare ad Romanae E elesiae judicium consuevisse. Quapropter operam Plaust, et oleum perdit Dupinius cum citata dis Entat. II. Oct . 1. . 4. demonstrare nititur, Afros cum Gallis, et Hispanis eo Saecnto, et duobus sequentibus, Pontificibus Episcoporum judicia ad se trahere conantibus obstitisse; ac tandem saeculo nono, salsis receptis de vetatibus, priscam mutatam esse disciplinam. Namque isthaec pervieaeia, atque Obst, Natior contumacia exGregorii epistolio, in quibus de episcopalibus Afrorum judiciis agitur, nequaquam colligitur: quin potius inde apparet illos Pontifici morem gessisse, ut propterea ipse P. de narca, qui e Catholicis primus ius appellandi ad Romanam sedem oppugnavit , fateri coactus sit lib. VII. con cordiae cap. 15. Afros cum Hispanis, et Gallis sexto saecula, et exeunte qDiuto canoni Sardicensi de appelΙationibus cessisse. Sed do hoc argumento alius, et quidem copiosior dicendi erit

167쪽

quibusquq Ecclessiis sua jura serpare gloriabatur, ut eum ad Carthaginiensem Episcopum scripsisse supra. vidimus, Africanae Ecclesiae antiqua privilegia auferre voluisse. Deinde haec, quae grasisse Gregorium de Africanis Ecclesiis ipsius scri-Pta-testantur, valde iis sunt similia , quae sub Stricio, Leone , aliisque Pontificibus iacta suisse ostendimus. Ceterum Ionge ante Gregorii Pontificatum Alii ipsi Antistites, qui ex omnibus Provinciis Carthaginem Post expulsos Vandalos anno 555. ad concilium convenerunt, Iiteris synodicis ad Ioannem II. missis, sibi non Ιicere nova disciplinae edere decreta , nisi prius Romanae Ecclesiae auctoritate firmarentur, ultro sunt Professi. Verumtamen , inquiunt, convenire caritati credidimns , ut quid habstat sonsus noster, in publicam notitiam nemo perduceret, nisi prius Mel consuetudo nobis , Mel co itis Romanas. Ecclosias proderetur I). Satis jam evidenter hoc altero Capite probasse videmur, Romanam sedem non modo in subur-hicarias provincias, sed in reliquam quoque Italiam, ricum, Galliam, Hispanium, atque Africam,

168쪽

seu: quod idem sonat,' in totum Occidentem patriarchalia jura olim exercuisse. QuaP Pt nihil reliquum nunc est, Disilaut nonnulla, quae

ex rebus dictis necessario consequuntur, Sequenti capite statuamus.

Constabilita iam exaretaea Romani Pontificis in cunctas Occidentis provincias ab Ecelasiae primo diis potestate, duo inde necessario sequi debent, unum nempe ut quovis tempore a synodis Pro vincialibus Galliae, Hispaniae, et Africae ad eum provocare Iicuerit; alterum ut gravioris momenti negotia ab earumdem regionum Metro politanis, ipso inconsulto, expediri nequiverint:

cuiusmodi sanct erant Episcopos exauctorare, Vel de una ad alteram urbem transferre, noVus sedes ,'

Episcopalas instituere, vel Pridem inStitutas tol- , Iere, extraordinarias synodos convoearct, aliaque his similia. Ischaec enim Patriarcharum privilegia fuisse, omnes summa consensione tradunt Ca

169쪽

nistae. Vorum Pa Pra si a te negant , quotquot Sat angustis regionum suburbicariarum finibus Patriarchatum Romanum circumscribendum Censent. Hinc P., de Marca si , Dupinius cs , et Espentus 5 graviter in Isidorianam canonum

collectionem invehuntur, quod ejus auctor in fictis decretalibus primus omnium inculcaverit, et Episcopos sedibus suis expelli, Praeter Romani Pontificis sententiam , non POSSE , et nullum concilium siue ipsius venia convocare licere ;ajuntque his praecipue spuriis decretis veterem Ranctiorem disciplinam labefactatam fuisse, et synodorum Provincialium jura imminuta. Imprimis vero appellationum jus voluti novum tradi

pote quod primum medio quarto saeculo PP. Sardicenses condidisse asseverent. Atque haec Suutula Pontificia iura, quae omnium maxime o Pugnant memorati scriptores, eorumque asseclam

170쪽

Itaque ea ipsa, quamvis ex his, quae supra d cuimus, satis jam duinonstratatavideantur, magis tamen illustirare, lum et advorsariorum objecta refellere tribus sequentibus articuliS OPerae Pr

Sino Ponti is a sensu haberi non poterant. non modo in Ocricienses, sed m3 in Oriento

Quamquam nos Iongissime absumus a genuinis ducendis, iis Isidorianae eineetionis decretalibus, quas inter spurias, et commentitias optimus quis que criticus jampridem amandavit'; non ii tamen sumus, qui uno ordine, quidquid in ipsis legi tur, habeamus, atque omum Sententias, omnes emones, omnia decreta inibi contenta pariter tacta actitremur. Exploratum enim videtur,

Baudulentum deceptorem , quisquis illo fuerat i

iis epistolis, quas sub vetustiorum Ρontificum nomine falso evulgavit, quaedam placita, quas dam sententias e veris, ac genuinis antiquitatis monumentis decerptas inseruisse. Atque hoc pacto eo considentius loquimur, quod ipse deis Marca

SEARCH

MENU NAVIGATION