Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

On AT Io IV. 115 Romanis prorsus alia fuit; quaedam praecipua,

quae hac in re insunt, et nostri argumenti Sunt, dicere necesse est. Quatuor priores tituli primi Pandectarum libri, quibus, quae dicunt graeci Priora, absolvuntur, sive doctrina de Iuris prudentiac natura , eiusque fine , iustitia , argumento, nempe iure, seu justo de legum caussis, virtutibusque , et de earum interPretandarum ratione, quantula eius ingentis operis pars est' et tameta omnem Inris prudentiae Artem Expediunt. Quanquam quid hoc verbi est Ars prudentiae, cuius una ars est Philosophia Z Nam si cum Auctor Memodi Iuris Gollis satis docto eleganter loqui velimus: Priora philosophiam Iuris continent ;reliquum totum corpus historiam: ego vero praeterea et ingentem generis judicialis Topicam Continere affirmarim. Nam quid est , quod immensa librornm de Iure mOIes cum nobis sit, tum post Edictum Perpetuum Romanis fuerit; de quo Romanis antea admodum pauci, Grecis omnino nulli 2 Quia apud Graecos Philosophi Iuris philosophiam, nempe doctrinam de Rop blica, de iustitia, legibusque tradebant: qui Pragmatici dicebantur, leges Oratoribus ministrabant: Oratores autem in caussis ex facto ipso aequi ar gumenta inveniebunt. Quare, cum apud Graecos Iurisprudentia, et Philosophorum scictilia, et Pragmaticorum de legibus historia, et Oratorum facultate contineretur; apud eosdem de philosophia

122쪽

innumeri, orationum quam pluri in i , nulli autem de iure libri erant. Philosophi aut m Romanorum ipsi erant Iurisconsulti, ut qui in una legum PQ-ritia omnem sapientiam posuerunt, Sive sapientiam heroicorum temporum meram conServarunt: etenim.

. . . Fuit haec sapientia quondam , Publica prisatis secerneres , εacra Profani3, Concubitu prohibere oram, dare jura maritis, Oppida moliri, et legess incidera ligno.Quare eadem desinitione Romani Iurisprudentiam , qua Graeci Sapientiam diνinarum ,rium nrarumque rerum notiti m , definiebant. Cum autem ea sapientia iustitia , et civili prudentia tota ferme constet; doctrinam de Repta blica, et de iustitia muIto rectius, quam Graeci , nou disserendo , sed ipso usu Reipublicae perdiscebant. Itaque Oeram, non simuliatam philosophiam sectantes , nam de his temporibus verba Lurisconsulti verius dici possunt in iis virtutibus prius publica persancte obeundo munia , magistratus nempe, et imperia se firmabant : senes tandem aetate earundem virtutum

compote ad Iurisprudentiam animum , tanquam ad honestissimum vitae portum appellebant. Sed et ipsa Iurisprudentia Patricii , tanquam arcano potentias utebantur. Cum enim tres essent Romanorum civium ordines, Plebs, Eques, Senatus ; nec Patrici ullum in ea orditiem sacerent,

123쪽

ORAYIo IV. II ntilla perte eorum ratio habebatur ; nisi arte aliqua ullum sibi in republica potentiae gradum adstruerent. Igitur cum ius triplex , Sacrum , Publicum , privatumque; et in sacro ius augurum, in publico foeciale, in privato autem actionum formulae continerentur; ut Patricii comitia, quae auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, so dera , et, ut iudicia ita partem a tquam sua haberent in manu , - consilio HSi sunt ut nemo Iurisconsultus haberetur, quin haec tria nosset iura : unde Iurisprudentiam , inpinarum flum narumques rerum notitiam definierunt. Eae autem, tria iura non norant, nisi qui ex Pontishum Augurumve Collegiis essent: cumque in ea nisi' nobilissimi viri cooptarentur ; uni Patricii iurisprudentiam, veluti mysteria quaedam,. custodiebant: Neque post Τiberium Coruncanium, qui omnium primus ius Romae Prosessus est , ea, , nisi nobilissimorum filiis virorum, tanquam sacra trade-hatur. Et quo hoc suum potentiae a anum legum sanctitate sanctius sacerent; verba legum Sanchis-mme custodiebant: quo autem magis venerandam speciem. Prae ferrent, actionum sormulas quinin

maxime certas, solemnesque osse ac rabant: et

quo denique plebem magis celatam haberent, per notas scribebant, Non perscribebanu. Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animodissimulabant: qui e Republica censebant, ut nωbiles , qui in Bepublica ad bellicam virtutem sun

124쪽

neeessarii; iustitiae studiis magis, quam iniuriis . et insolentia possem e et una opera Populus iuris religio issimus esset. Nam illa Respublica beatissima, in qua legum , tanquam ignoti Numinis religio cives teneat. Ita nanque disciplina Drbana non minori aequabilitate , et Constantia custoditur , quam mi litaris: Per quam nefas militi caussam imperii ro-quirere: et unae Eius partes id alacrem expectare,

impigrum osequi. Hinc ius in Republica libera rigidissimum erat: Praetor merus iuris ciνilis custos: omnes contractus Stipulationibus firmabuntur: numerationes omnes sive ad obligandum , sive ad solvendum apud mensas argentarias nominibu Ssebant: ubi actiones deerant, sponsionibus in iudicio cortabatur : si qui ex bona fide honi cum Lonis bene agere, et aequum sacere vellent; non iudiciis, sed arbitriis disceptabant: in quibus non iuris regnabat necessitas; sed ossicii pudor obsequebatur: et si quos ob meritum lege eximi, vel ob crimen nova poena Puniri oportebat; lex XII. Τabb. , quam hoc merito Taestus , ut coniicio, suom aequi juris laudat; nihil crescebatς decrescebatue sed singulares leges, seu privilegia in eos irrogabantur : nisi res tam calida et subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni Necesse esset. Ita leges ubique rigebant; adco ut, si nodum privatorum utilitas, sed ipsa Respublica aliquid contra leges recipi suaderet; id Iurisconsulti sictionibus , et commentis quibusdam iuris

125쪽

ORATIO IV. DP expediebant; ne ius. quicquam demutaretur. Ex μquo genere sunt postili minii; legisque Corneliae,

aliaeque fictiones; et imaginariae in emancipationibus, testamentisque venditiones. Ad quae siquis animum recte advortat; iuris fictiones nihil aliud, nisi priscao iurisprudentiae productiones, et exceptiones legum fuisse comperiat: quibus Prisci Iurisconsulti, non , ut nostri, leges ad saeta, sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae Iuriς prudentiae Iaus posita erat, nempe aliquod ciusmodi consilium comminisci, quo et leges integraa ossoni, et publicae utilitati co

sulci et ur. Cum igitur per ea, quae memoravimus,

soli Patricii Iut i sprudentiam ; Oratoriam autem novi quoque homines , ct obscuro loco nali profiterentur ; iidem Iuriseonsulti et iuris philosophiam docti erant, et Iegum tenebant historiam; et, nisi ipsi mei causas legitimas susciperent defendendas, consulentibus de iure reddebant, quae porro deserrent ad oratorcs, oracula: ubi vero ipsi quoque ad caussas legitimas agendas in Forum Oratores descenderent; quia verba ad ius, Voluntas ad aequum spectat; in Causis legitimis,

quae ex scripto, et voluntate constarent; utrique

pro suo instituto , Iurisconsulti ias, summi ora tores aequum defendebant: nam quia iuris summa Sanctitas erat, aequum in iudiciis, nisi summa eloquentia obtineri non poterat: atque his de

caussis in Republica libera triplicis iuris una Peu-

126쪽

dentia: quae definiebatur dipinarum , Rumana rumque remum notitia ; iusti, et iniusti scies tia; ut humanis rebus Publicae, et Privatae Continerentur ; et appellatione iusti, quicquid legibus diserto cautum esset, acciperetur. ΙuriSPrudentia, et oratoria ex Reipublicae instituto divisae : et Iurisconsulti , si Oratoriam quoque Profiterentur, ipsi verba legum; oratores modo verba, modo mentem ; sed vertia etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi defendebant; et pauci admodum de iure libri: nec quis unus, nisi iurtim in publicum editus. At, commutata in Principatum Republica, Romani Ρrincipes uti principio

ius Comitiorum a Populo ad Senatum transtulerunt: ita mox omnes de bello, pace, foederibus, aliasque de re publica deliberationes, et militiae,

potentiaeque arcana intra sacra comus Coei Cuerunt. Eam cni in esse i strandi conditionem Li-νiae , Crispus dicebat, ut non aliter ratio ConStest, quam si uni se a tur: quac Iurisconsulti illa Iex Regia est, quam non Populi Romani voluntas iussit, sed ab co Rot publicast necessitas expressit; ut cuncta discordiis cicilibus j εsa Augustus, nomina Principis sub imperium acciperet; manu vero Regia gubernaret. Sed, ut iidem Romani Principes nobilibus aliquo pacto, et Senatui satisfacerent ; et memores, optimatium factionem sirmando Principatui fuisse adversatam; haec iis Potoraliae simulacra obiecerunt. Senatui quidem

127쪽

Concesserunt, ut de privatis rebus, ad Principum tamen orationes conderent iura. At eae ora tiones in speciem Consulum relationes videbantur:

re quidem ipsa, sententiae Principum erant, Cum Priamo uva suis agit; ut ne quid Senatus de iure privato, nisi quod Princeps vellet , et inquam sententiam vellet , consuleret. Quamobrem dum firmaretur Principatus , ipsi ; constabilitis autem rebus, per Quaestores Candidatos recitarunt. Nobilibus vero non promiscue quibus Vis, sed tantum obsequii explorati ius dederunt publice respondendi, multo in speciem maiori ,

quam antea auctoritate; sed ita tamen, ut in ea duntaxat caussa, de qua consuleremur, ius sacerent. Et ut id ipsum quoque potentiae simula-erum iis attenuarent, ipsi autem vera potentia , Nempe plebis studiis, et favore multitudinis firmarentur; Praetoribus permiserunt, ut ubi leges asperiores Cum Privatis essent, aequilate lenirent; ubi deessent, per benignitatem supplerent: non tamen ita, ut leges ipsas immutarent, sed sub quadam religionis specie eas, sua virlure, si Veeffectu per aliquam fictionem, ad liberae Iuris- prudentiae exemplum , ut in honorum Posscssionibus, et actionibus rescissoriis Iaebum vide uius , frustrarentur. Atque ita Praetores, et iuris civilis Custodes, et aequitatis naturalis ministri secti sunt: nam in causis, in quas diserta legum verba di

rigebantur , directas; iis vero, in quibus legum

128쪽

1lla

verba vcl dubia essent, vel deessent, utiles ac commodabant actioncs. Eoque Pacto sub Principat v, ante tamen Edictum Perpetuum, iam non omnino eadem Iurisprudentia: nam humaniarum rutum acceptione solae res Privatae continebantur: quia ius publicum a privato secretum est : rinde

philosophia iuris infirmari coepit: adhuc tamen erat sciontia iusti: sed quae aequitate Praetoria sensim elidebatur: et adhuc pauci de iure libi i, quia adhuc Iuris prudentes ex instituto iuris rigorem pro stebantur et ad solos oratores aequum deflaudendum deserebatur. Sed postquam sub Hadriano edictum Perpetuum omnis aequitatis plenissimum prodiit ;et Publice cautum, ut quemadmodum prius a XII. Tabb., ita deinde ab Edicto Perpetuo in Iurispr dentia instituerentur; lex XII. Tubb. non ultra fuit norma Romani iuris: Senatui, Praetoribus, ac Iurisconsultis condondi iuris potestas attenuata. Nam non ultra Senatusconsulta accommodata ad legem XII. Tabb. celchrario nec Practores ultra ad eandem apposito edicta perpetuae iurisdictionis caussa proponere: Romani Principes suis Rescriptis, natu- Talem sequuti aequitatem, nova iura constituero,

et iuris dubia decidere. Unde chro nologia Constitutionum Principalium ab eodem Hadriano su init initium. Aiquo his de caussis Iuris prudentia ex Scientia iusti, Ars aequi facta est: et Iurisconsulti ex instituto acqui momenta in caussis invenire; et de iure privato innumeros libros,

129쪽

ORATIO IV. 1 uoscribere. Sed quia sormulae adhuc vigebant, adhuc

Oratores ad aequum defendendum in Foro versa Sabantur: sed ita , ut quantum aequitas naturalis invalescebat, tantum Forensis eloquentia silesceret. Sed postquam Constantinus, Drmulis actionum sublatis , omnia iudicia extraordinaria esse iussit Iurisprudentiae arcanum omnibus vulgatum est :et haec quoque polentiae persona Patriciis detracta: et ignobiles quoque Iurisprudentiam vulgo prosteri; publicaeque de Iurisprudentia Academiae Romae, Constantinopoli, ac Beriti sun datae:

ac TZeodosius, et Valentiniantis e Republica con-εtituerunt ; ut ne quis vel publicus Antecessor iura Privatim profiteretur: et ius civilo non ultra religione aliqua, nec ullis commentis , sed aperte , ubi aequitas aliud suaderet, non tantum a Pi in

cipibus, sed a Iudicibus quoque perruptum est: et aequitas in omnibus, et por omnia in iudiciis

regnare: et Praetor Mi Da iuris ciOilis vox, omnis

privati iuris, uti hodie quivis noster iudex, absolutissimus arbiter. Quare quando olim multa iudicia, pauca arbitria; quia multi iniusti, pauci homines aequi; hodie omnia sunt arbitria: in quibus tamen aequitatis ossicium abiit in iuris Decessitatem. Ad haec cum idem Constantinus in Christian in Beligionem venis ei; in qua diνina

rum rerum scientia penes Melesiae Patres est ;Iurisprudentia pri-tartim duntaxat rerum ΠΩ

titia evasi te nec ulterius scientιa iusti ; ut hodie

130쪽

ςerba imum sonore iuris' denti ν non sit. Et quia aequilas naturalis in iudiciis potentissima facta est, eloquentia Forensis prorsus obmutuit: ac Iaris prudentia sita librorum molo coepit laborare. Itaque eleganter dicere possis , et vere, Iurisconsultos nostros in caussis voris Oratorum, in fictis Declamatorum invasisse possessiones: uti Lacobus Giacius de so diserte profitetur: quod, si quando ei caussae deessent verae, in quaestionibus schola sticis Declamatorum exercebatur. Quam caussam inter alias corruptae eloquentiae gravissimus quis quis eius libelli sit Author, non numerat ζ Dr- . lasse, quia hoc malum sub ea tempora oriri incipiebat: et mala sub ipsis naseendi initiis disseillime sentiuntur, et vel prudentissimos fallunt. Sed, ut ad rem, eo, quo narravimus pacto reSIuri prudelitiae Romanae commutatae. Iurisprudentia prius rigida arcanum erat potentiae Patriciorum adversum plebem : deinde benigna arcanum fuit Romanorum Principum advorsus Patricios. Quare Respublicae liberae interfuit , eam non vulgari: postea intersuit Principum, non esse eelatam. Ρrius publici iuris omnes gnari; privatum arcanum erat: delude Publicum arcanum; privatum omnibus palam factum. Olim docebantur prius iuris publici prudentiam; deinde transibant ad respondendum de privato: hodie in privata iurisprudentia spectati ad eonsuIendum de republica transeunt. Triplicis iuris una olim pruden

SEARCH

MENU NAVIGATION