Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

125 ORATIO IV. tia; nunc triplex, sacra, publica, et privata. Et haec ipsa privata olim ad genera; hodie ad species

magis spectat. Quare leges olim de iis, quae ut Plurimum accidunt; nunc de minutissimis sactis concoeptae Sunt: ac proinde olim paucae leges, innumera privilegia; hodie leges ita minutae, ut innumera privilegia esse videantur. Igitur merito prius erat Seientia iusti ; hodie est Ars aequi :hoc est prius iniversalis, et rigida; hodie par tieularis , et flexilis: nam scientiae severae, nec quicquam declinant; artes autem Commodae, et morigerae sunt. Indidem prius saeta aequa iniusta erant, nisi ad ius fictioni hus traherentur: hodie iura iniusta sunt, nisi benigna interpretatione ad facta accommodentur. Itaque olim tota Iurisprudentiae laus erat, ut commentis quibusdam secta aequa evaderent legibus quoque iusta: hodie,ut leges iusta a benignis interpretationibus sint,etiam sactis aequae. Unde Iurisprudentes olim ex instituto tuebantur verba; hodie ex instituto defendunt mentem: et in quaestionibus legitimis Iurisconsulti olim verba , Oratores mentem legum patrocinabantur: hodie Iurisconsulti oratorum languntur munere. Et quia leges certae, iacta infinita; et ius ad leges, sacia ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri do iure libri. Et in sumina , mutato Iut is

prudentiae arcatis sum mutata republica, mutatae leges , mutata Iurisprudentia , Iurisconsulti alii, alii Oratores, alii Magistratus, alia Iudicia:

132쪽

1α6 J o: BAPTIsTAE VICI . et noη nova arte, et novo librorum genere supra Graecos, et PriΝcos Romanos aucti sumus. ΑNu ex hac arcana Iurisprudentiae Romanorum hi Storia, quam Arnotitiam Cla marium in lib. Arcanis Rinu ublicaniam, diligentissimum alioqui eiusmodi rerum in Romana Republica observatorem , effugisse miror; et ex iis , quae de antiquorum Iurisprudentia memoravimus ; haec nostrae Iurisprudentiae addiscendae rationem Commoda , incommodaquo sequuntur. Commodum

quidem est , quod Iurisprudentia , quae apud Graecos in Philosophorum scientiam, Pragmati- eorum de legibus historiam, et Oeatorum iacultatem dividebatur; et Romanis, ante Edictum Perpetuum, inter Iurisconsultos, Et oratores Partita erat; hodie in unam doctriuam coaluerit: Quare nostra studiorum Ratio Graecae, et priscao R manae praebiat: tum, quod plus vident, quao jura Pro causSa, et ad causam laciant, qui in Iaris Topica sunt exerciti, quam qui, ut Piagmatici Graeci, solam legum historiam tenent; tum, quod acrius saetorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt, qui Iurisprudentiae gnari

Sunt, ae proinde rectius ea uvas constituunt, quam

qui sunt meri Oratores. Sed hoc commodum illud incommodi habet admixtum; quod, ut hodie Iuris-prudontia ab Eloquentia integrior est; ita a philosophia instimior. Nam. ut Iurisconsulti hodie Ieges tragica oratioue uon vincuut, ut saepe Ora

133쪽

tores vincebant, ita scientiam rerum publicarum legibus ordinandarum , conservandarumque, quae doctrina, ut mater Omnis Iurisprudentiae est, ita prior tradi deberet, non docent, uti docebunt

philosophi, et ipso usu reipublicae perdiscebant

Romani. Deinde commodo dandum, non multa hodie eloquentia opus esse, ut in iuris quaestionibus aequum obtineatur: nain sat est , simplici via in caussis argumenta aequi ex sacto invenisse, ut leges non pro verbis , sed ex mente ad facta a commodentur. Quare ubi olim M. Crassum, Oratorem summum adire opus suit, qui patrocinium aequitatis, ct defensionem voluntatis mortuorum in caussa M. Curii adversus Mucium Scaevolam,

qui ius propugnabat , susciperet ; hodie quivis

rusticus, momentis acqui indiserte, et incondito demonstratis, obtineret. Sed minor sanctitas legum : nam qui quid lege excipere studet, et legem vitii notae; et legislatorem imprudentiae coarguit;

et legum tandem auctoritatem assi igit: nam saepe leges vitiis, seu exceptionibus Iabefactatae, vix tandem inveniunt, ubi vindicentur. Quare sapientissimo consilio Agesilaus Spartanam iuventutem, Rei publicae florem et robur, in summa militum egestate, ne lege quidem alia lata, servaro Voluit; ut ne lex, quae cos damnabat, quicquam relaxaretur: sed eam ex die postero eius, quo ea uuma agΡbatur, valere iussit. Cui Spartani Legis Commento Priscae Romanorum I ui isprudentiae si

134쪽

etiones Perquam apto respondent. Et commodis rescribendum, nostros Iurisconsu Itos magis ae

qui lati stridere, quam stricto iuri: quo benignius agatur clam privatis. At prisci Romani erant iuris rigidiores eam maiori utilitate Reipublicae. Nam ruris rigorem in uno experiri, id est caeteris I gram reverentiam iucutere. Itaque M. Atillius Regulus , quanquam in caussa de permutandis Captivis is unus pro omnibus maximum ESset aequitatis momentum ; ne tamen iuri quicquam derogaretur ; illa , quae omnes norunt , et fidei in hostes, et pietatis in patriam , Et constantiae rara ac Praeclara dedit Per Summam , nee u quam iutorituram sapientiae gloriam , exempla. Commode quoque a iure privato hodie ad Pu-.l,licum tractandum transeunt ; ut spectentur in

re , ubi si quid peccent , minimiam Iaeda lux

Respublica. At enim apud Priscos Romanos, quia legum omnium regina Salus Publica est, et mater omnis aequi bonia Utilitas Communis agno scitur; ius publicum magistratibus, et imperiis edocebantur prius, deinde Iuris prudentiam privatam Profitebantur. Tandem commodo verti debet, Iurisconsulti, et oratoris munia apud no-

stros etiam In cauSIS, quae facto Constant, unita,

quae Romanis priscis divisa erant. Quare et in ausis facti graviores, et in illis iuris possumus cssct copiosiores. Sed huic commodo illud incommodum reseratur: quod triplicis iuris una olim

135쪽

on Ai Io IV. 12 prudentia, in tres nunc distracta; et sacrum pri- atum late, quae olim iura ex publico defluebant, et a iure publico , et inter se scissa sunt: ut Theologi, et Canon istae Sacrum ; qui Sunt a Saninctioribus Principum consiliis ius publicum; Iu-xi consulti solum Privatum tra tent. Sed illud

incommodum , nescio , an ullo commodo rependi possit: quod cum aequitas ex factis specte tDr, et sacta infinita, et iii iis quam plurima Iovissima sint; leges quoque innumeras, et levi simis de rebus maxima ex parte Conceptas habeamus. Atqui nec innumerae servari omnes POS sunt: et de levibus rebus iussae, facile, ut fit, Contemnuntur : et leves contemptae gravissimis , quoque detrahunt sanctitatem. Quare Alphonsus Congi Rex, cum ingens Lusitanarum logiam vOIumen Icgisset : quanquam barbarus , Sa Pienter tamen cum minutam diligentiam irridens, quosdam Lusitanos, qui apud eum peregre erant , suci enam Poeua a ues eos comi in eum sancita esset, qui Pescct terram tetigisεet, inter rogavit . Sed priscis Romanis leges admodum Paucae , et, gravissimis duntaxat de r bus rogatae erant : ut capita legis XII. Tabb. quae mons omnis Romani iuris dicta est, Omnia Oxiguo libello continerentur; et a Bomanis pueris

ad morum institutionem memoriae mandarentur.

Nisi quis Itoc incommodum privilegiis, Seu legibus singularibus Romanorum compensare velit:

136쪽

15o J o: BΛPTIATAE VICIquae, ut Taciluo graviter advertit, Qtsi aliquan o

in maleficos sex colicto, saepius tamen sex dies sonsiono ordirium, et viscendi inclitos hono/ses, ωιl pollendi claros viros , alaque ob serrat a per sim latase sunt. Sed id inc vetat, lianc Compensationis conditionem accipere et quia privilegia ab aliis comternni Dedum poterant, sed debebant:

nam in exemplum non trabebantur: at nostrae minutae logos in consoquentiam prodricuntur. His , quae enumeravimus Commodis quidem frui inur :incommoda non diam vitavimus. Nam Accumius , et qui acutissimi homines , et solertissimi aequitatis indagatores eum secuti sunt , leges Romanas pro nostris temporibus sapientissime sunt quidem intcrpretati: nam ex minutissimis, et omni nostrae rei privatae inutilissimis legibus, quaedam iusti genera in respondendo, et iudicando apprime

neceSSaria consecerunt; ut eorum , quae dicunturimum summae , generales de iure privato Iogos sapientissime conceptae vidcantur. Quare elogium et Verum , et grave ab nugono Grotio meruerunt : ut scimo mumi sint condondi lucis aractOVES , etiam tunc , Cum mali sunt interpres

tes. Sed hoc Decemviroriam dissimiles, quod illi Graecorum leges ad Romanam Rempubli

eam Praecipue, Ac raraeuini Romanas ad nostras res privatas accommodarunt. Praeterea , Cum

iidem in legum commentariis iterum innumeras iactorum species confingant; Iurispru-

137쪽

ORATIO IV. ISI dentiam iterum in minutae diligentiae, quae diximus, mala conjiciunt. Extitit, deinde in Italia Androas Alciatus, quem deinde Galli summa

cum laude sectati sunt; qui, sicut antiquae I risconsultorum Sectae ab ipsis auctoribus habuere vocabula ; ii ii idem Alcialiani appellari deberent; et latinae, graecaeque linguae peritia, historiarumque Romanarum eruditione suam Romano Iuri luculentiam restituerunt. At ii potius leges Romanis suas reddiderunt; quam ad nos nostris rebuspublicis aptas apportaverunt. Quare in hac ipsa sua de iure privato prudentia, ut de privatis nostri temporis controversiis respondeant, vel decidant, Accuratianos evolvunt, et ab iis aequi argumenta mutuantur.

Igitur quando leges pro Reipublicae institutis

condere, et interpretari necesse est; principio Regni constitutionem , seu Dgem illam Romam, quae Iata quidem non est , sed eum Romano Principatu nata , spectari, et doctrinam de Republica Monarchia optime Iurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia pro Regni natura ad cioilem ordinare aequitiaism, quae Lalis mu- εω ragione di Stam appellatur; et unis re rumpublicarum prudentibus gnara : quae et ipsa aequitas naturalis, et quidem amplior est; ut- PQ e quam non privata utili as , sed commune honum suadeat: sed quia id nec Praesens, nec Peculiare est; vulgus qui non videt, uin ante

138쪽

pedes posita, et particularium duntaxat into ligens , ignorat. Ad haec statuat, ea aequitatis civilis consilia optima esso, quae aequitatem Du-turalem quoque praesesei ante his illa proxima, quae etsi, uti a Iustiniana usu rapio dicitur, im ita praesidia videantur; lamen Privato damno utilitatem pse blicam lovge asserant ampliorem et Postrema esse quae et ci, ibus bono sint, neque Bei publicae obsint. Nam quae civibus prosunt. Rei Publicae nocent, aequitatis naturalis , non civilis Consilia sunt: quae vero ct cives, ct Rempublicam damno vissciunt, non con ilia principatus, sed

minationis A igilia dicuntur , quibus mali Principes ius, sasque proculcant : et prius Regnum, tandem Scipsos perdunt. Denique Principatus Romani originem, stabilimcn, sormam ,

auctum, statum, interitum Contempletur, et ea omnia cum nostri temporis Regno componat 3 ut, an ea dem publicae utilitates Consequantur, dispiciat. Tum, quanque definitionem ad Regrit

im , et Naturam reserat ; et cuiusque Romani iuris publicam aliquam cauSSam , quae neceS-sario omnibus subest, Vcstiget; et quae iura Pri-Vata ex cauSsa condita Sunt, quae nostro Regno prosit , producat 3 quae Non obSit , Per mittat ; quac noceat , coarctet. Quid est Iustitia 2 constans communis utilitatis cura. Quid

Iurisprudentia 2 optimi Rogni notitia. Quid Ius Ars tuendae publicae utilitatis. Quid Ius , sive

139쪽

ORA Io IV. 1M Iustum P titilo. Quid Ius Naturato p titilli cuiusque. Quid Ius gentium 3 utile Nationum. Quid Ius Civito 3 utito Civitatis. Qui s natos

iuris 3 et cur ius naturae natum p ut lio clio quoquo mocto vivat. Cur ius gentium introductum Iut homo tuto, et sacile vivat. Cur ius civile constitutum P ut homo felicitor , beateque ub at. Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi debemus P Regni amplitudo, Pi incipis salus, glo ita utriusque. Car I ges Furia Cininia, Aelia abrogatae 3 Cur sublatum ius latinae, et dedi litiae libertatis 3 Cur omnes manumissi liberti Romani facti p ut Ilo inani ingenui O,sequio Principis firma tentur.

Cur Dominorum saevitia in servos coercita ut ne Porro foras erumpant , et audeant Principis Potentiam attentare. Cue poculi a filiissa m i lias patrimonii iure permissa p ut mulcta

quoque a delinquendo deteri cantur. Cur legi- imationes institutae 3 ut Patriciorum serocia mansuesceret. Cur dominium ex iuro Quiritium, et ius honorum; usucapio in Italia, et longi temporis possessio in Provinciis olliud istincta, nutao confusa Z Cur omnes imperio Romano subiecti Civita te Romana. donati

quo sanctius fieret arcanum, posse a Provinciis Imperatorem Romanum cligi An, quod

Verius, ut omnium aeque inici esset, Imperium Romanum. Maxo Z Cue donationes insinuam

140쪽

dao ne quis largitionibus inrbida agitet. Cur aucta militum Privilegia 2 quo studeant magis polentiae Principis. Cur fideicommissorum Pu dor abiit in iuris necessitatem Τ ut socii ΡΟ-puli Bomani , successionibus Romanorum antea prohibiti, Bomano Principe laetarentur.

Cur adgnatorum, et cognatorum in Successionibus sublata discrimina n qui antiqua , et Perpetua Potentiae , opumque laude ferocirent. Cur poenae exasperatae 3 quia , cum Princeps morialis sit, acriori leges custodia indigent. Haec

ego innatantia animadverti, ut huius Iuris prudentiae usus, et commoda digitum ostendens demonstrarem: et ne per exempla utilitates huius rationis singulas explicem, quod nostrae Dissertationis institutum Mon patitur; per transennam, Ut aiunt, indicaverim cunctas. Videtis , Iut i sprudentiam rigidam crescentis Boi publi-Cao; mitem, et Iaxam decrescentis Imperii suis . Haec enim principio consilium sciit, quo Principatus Romanus invalesceret: deinde remedium , ut labascens consisteret : tandem malum , quo rueret. Nam Sublato adgnatorum , C gnatorumque discrimine, et iure gentilitatis extincto; o familiis patriciis et res effugit , et nomen eVanuit, et virtus est resoluta. Τot in servos beneficiis collatis , ingenuus Romanorum Sanguis sensim Iabefactatus, tandem Corru PtUS ESt.

Omnibus Imperio Romano subi tis Civitate Ro-

SEARCH

MENU NAVIGATION