Io. Baptistae Vici Opuscula a Carolo Antonio De Rosa marchion. Villarosae collecta et evulgata

발행: 1823년

분량: 272페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ORATIO IV. 145mem obtineret; idque ex publico instituto profi

terentUP.

Atque haeα habui, quae de Nostrae Studiorum Rationis cum Antiqua comparatae commodis , incommodisque dissererem , ut nostra anti qua rectior, meliorque usquequaque esse POSSit. Quae meditata si vera erunt, jam meae fructum vitae omnem intercepero: qua Semper studui, ut pro mea tenuissimi hominis virili parte humanam societatem adjuvarem: sin salsa, aut vana arguantur ; bonestum Certe Votum , et magnanimuS Conatus veniam promeruerint. Sed qui, dixerit: magna subire pericula quum necesse eSt, magnanimitati ducitur λ quum non oportet, temeritati. Quid tua, inquiet, eiusmodi argumenta, quae omnia sapiunt, disserenda suscipere 3 Nihil mea lah. Baptistae Vici ; at mea multum eloquentiae Prosessoris: quando sapientissimi Maiores nostri, qui hanc studiorum Universitatem sundarunt, Eloquentiae Prosessorem Omnes scientias , artesque doctum esse oportere, Satis suo instituto significarunt; ut is anniversaria oratione studiosam Iuventutem ad Oinnia scientiarum , et artium genera capessenda exhorta retur. Nec temere ter maximus ille vir Franciscus Hesrulamius illud Iacobo Angliae Regidat de ordinanda studiorum Universitate consi litum ; ut adolescentes , non omni doctrinarum Orbe circumacto, ab Eloquentiae studiis proh

152쪽

146 Io: BAPTIsTAE VI orbeantur. Nam quid aliud est Eloquentia, nisi sapientia, quae ornate, copioseque, et ad sensum Communem accommodate loquatur 2 Igitur ad quem Prosessorem auditores, nisi Omnes scientias , artesque docti accedere non possunt ; is ex sui vi muneris ignorabit 3 et qui adolescentes aclomnia disciplinarum genera exhortari debet ;earum Commoda , ut Sequantur; incommoda, ut vitent, disserere non decet 3 Quare qui pro digni late hoc gravissimum, et quod Sentio meis humeris longe majus, sustinent onus mihi C. Cilnii Maecenatis , Crispique Sallustii, aliorumque dein Ceps , qui equites illustres dicti sunt , simi Iesesse videntur: qui quanquam censum Senatorio Ionge ampliorem haberent; in equestri tamen. ordine modestia consistere voluerunt. Igitur Pronaco Eloquentiae Prosessoris iuro, nedum ossicio, hoc tractandum sumpsi argumentum : neque ad id ulla alios obii cctandi, vel me ostentandi Prava abduxit libido. Eicnim, ut, Aequanimes Lector, vidisti, ubi incommoda censui, Auctores Praeeidi : et sicubi eos appellare necesse fuerit, eos

non sine summa hono vis Significatione, uti et mcthomuncionem, et illos tales, tantosque viros de-euit, nominavi. Ipsa autem incommoda, Per Sedulitatem quanto potui maiorem , attenUata, m destissime exposui. Nam ab incunte pueritia eam

mihi Iegem, quam imbecillitas humano gencri sanxit, irrogavi; uti alios mea vellem, ita aliena

153쪽

me peccata aequi bonique consulere: maxime ubi alii innumera , et maxima recte secerint; et in minimis prave pauca: ego in nugis innumera se lasse peccaverim. Me vero in hac Dissertatione nihil omnino iactavi: idque adeo cavi sedulo , ut qnanquam ea speciosum Titulum praeseserre posset; De Recentiori, et Antiqua Studiorum Ratione Conciliata; nihilominus maxime vulgarem

Non fumum ex fulgors, sed ex fumo dares Iucem

velim. Mea autem circa id argumentum EIC gitata nullis magnificis ornavi verbis : ne iniuriam facere viderer tibi, Erudito Lector, qui tuo iudicio duceris r et ius esse tuum intelligis, de Scriptore in alterutram partem iudicare. Sed nonna replicaverit, id gloriosi est, quod dixerim, monovam rem in literarum Rempublicam apportare

Minime vero: nam novitas proprium laudis argumentum non est: ridicula enim , et monstra novitate consentur. Illud vero Iaude dignum , recte nova dixisse: quod ego tibi, Lector, Communique eruditorum iudicio virorum pormitto; a quibus profiteor, me nunquam esse dissensurum. Nam id in omni vita unum maxime formidavi ;ne ego Solus saperem: quae res plenissima discriminis semper mihi visa est; ne aut Deus fierem, aut stultus. Sed idem obiecerit, me satis rebus ipsis ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subiecerim: et de iis, tanquam in

154쪽

148 I O: BAPTIATAE VICI omnibus versatilasimus, iudicia rotundo ore protu terim. Sed qui id obiicit, quae haec sint iudicia, quaeso, animadvertat: nempe, ut doctrina alia alii prosit, vel obsit; et qua ratione obesse non possit : quod iudiciorum genus , nisi qui

horum . . . ntati Gregie, Praeter caelesta . . . Et taU En Omnia haec mes diocriter studuerit, nemo recte Praeterea Proserre potest. Nam ita comparatum animadvertimus, ut qui ita uno doctrinae genere omnem adiunxerit animum, omnemque Vitam collocarit; eum artem scientiam que Caeteris Praestδre Omnibus, et cuique rei optimam esse existimet; et in quosvis alienissi mos usus traducat: nostrae forsan imbecillitate Naturae, qua ex nobis, nostrisque rebus delicias facimus. Quare ne salsa iudicia protulerim , si de omnibus, de Eloquentia vereor maxime; quia profiteor. Haee dixi ad obtinendam mei mu-MOriS , morumqne meorum dignitatem. Si quis vero iΡ,is rerum momentis res ipsas reprehendat; gratias ei habuero maximas, si me ab aliquo er volo deduxerit; aeque tantas, vel si voluerit.

Nabim in R. Neap. Academia XV. Kal. NON

AN. MDCCVIII.

156쪽

Ex Doctrina de moribus. Iuvenes gloria, Vixi potentia, Senes utilitate ducuntur.

157쪽

EXCELLENTISSIMO PRINcIPI VIRO

NEAPOLITANI REGNI PRO REGE MODERATORI VIGILANTISSIMO INTEGERRIMO OPTIMO QUI QUATUOR GENEROSIssIMos FILIOS AD EGREGIAS PACIS BELLIQUE ARTES MALORUM ET SVO IN PRIMIS HEOICO HNxΙT ExEMPLO

HANC ORATIONEM

QUAE STUDIOSAM LITER ARVM IVVENTUTEM MANVDUCIT AD HEROICAM SAPIENTIAM

REGIA ACADEMIA NEAPOLITANA

OB PLURIMA AB EO ET MAXIMA BENEFICIA SIBI COLLATA OBSEQUENTIA ET GRATI ANIMITEATEM D. Diuiti Cooste

159쪽

Quum in hac Regia Academia utilissimum institutum quotannis Literarum studia solemni ad Vos, optimae spei Adolescentes, Oratione liabita, Tite et ordine auspicandi satis diu siluisset; et huic nuper creato Ill. ΡRREFECTO, viro uSquequaque doctissimo, et in vestra Re Literaria augenda , quam qui maxime, effuso ; id de nore haz stata recurrente die in primis usurpa- Pla- Cuerit: me sane, qui tres supra triginis Perpetuos annos eloquontiac Prosessoris muine in hac psa sungor, et sevoris meditationises literariis εum Pene absumptus, novum aliqi-d ad vos as ferre argumentum omnino decet, /on sententiarum calamistris, verborumque citainnis iuveniliter egornatum , sed quam maxime seri Potest, et i P. Cum rerum potaere grave, Fe tro uberrimo

160쪽

sruetu resertum. Quod, quia suapte natura est amplitudinis, splendoris, sublimitatisque pleuissimum , in eo dissertando. fungar ςice colis, acutum Reddere quae ferrum valet, exSora ipsa secandi pet quia vos tantis promissis exciti in causa, in qua Vestra res agitur, iam ad attente ac benigno audiendum parati estis, in primo ingressu huicis orationis id dabo. In Literarum studia, Adolescentes ingenui, incumbendum vobis est, haud sane ob sines, quibus iacile a vili vulgo sordi doque vincamini, ut ob parandas divitias; nec quibus a militibus, aulicisque Ionge superemini, ut caussa honorum, et Potentiae; neque adeo

quibus ducuntur philosophi, ipsius nempe Sa-Pientiae desiderio, quo capti plerique omnes in

umbra abditi omnem aetatem degunt, ut otiosi sua animi tranquillitate perfruantur. Aliquid est a vobis expectandum longe praestantius. Sed quid isth Z mirabundus aliquis vestrubri inquiet a no- his litanana conditiono maiora petis Θ Ιsthue numero iphum; sed ita maiora, ut Sint tamen VE Strae D.mriae convenientia. Λ vobis, inquam, esu expectanduin , ut Literarum studiis operam detis, qua vestram Mentem expliceiis Heroicam ; Et Sapientiam ad Generis Humatii soIicitatem instituatis: quo consilio nedum divitiae opesque , vobis ea Saspernantibus, assuent; sed ipsi honores et Potentia, vos nihil tale eurautes, ultro ambibunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION