Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

Hierosolymitanus celeberrimus, qui Martyr sub Decio in ca cere obiit, egregie quidem praestitit. Hic enim Hierosolym is insignem Bibliothecam instituit, in quam virorum Ecclesiasticorum scripta reposuit, Berilli, Hippolyti, Caij & aliorumaeus L ia quibus se adiutum in scribenda historia Ecclesiastica Eusebius

hist ' testatur . Floruit Alexander circa annum Domini as . tem poribus Clementis Alexandrini, Origenis, & Narcisii: &e G. Ni trema iam senectute, venerandaq. canicie eXimius, Ut idem

Ta' ait Eusebius, & per pictores repraesentatur, Caesareae perili stre Christianae fidei testimonium praesidis tribunali dedit, hinnum certans certamen, stolamq. sanguine imbuens Episcop, lem. Hoc igitur in loco Hierosolymitana repraesentatur B, bliotheca, in qua tres praesertim viros insignes,Diaconibus,&' Clericis scribentibus, & id genus alia facientibus, videre licet, Alexandrum scilicet, dc Narcissem, Qui, codem Eus io teste, Centu & sexdecim annos vixit, adsidentes, & Origene actam tem, cum hic annos circiter triginta tunc temporiS natus esset. Huius Bibliothecae Inscriptio legitur hunc in modum :

S. Alexander Episc. s Mart. Decio Imp. in magna

temporum acerbitate sacrorum Scriptorum libros Hierosolymu congregatia

Chron.

BIBLIOTHECA CAESARIENSIS in quinto Intemnestrio depicta. EsAREA, Vrbs Palestinae, non procul a Monte Carmelo in littore Maris magni,quae Turris Stratonis vocitabatur, ab Herode in honorem Caesaris aedificata, Caesarea denique nuncupata fuit. Hac in ciuitate Pamphilus Laodicenus Caesareae Palesti me presbyter, qui glorioso tandem martyrio fuit decora- tus, Bibliothecam in1ignem magno studio confli uxit, opera Eusebij Episcopi, cui maxima familiaritate coniunctus erat, adiutus , Pissifratum in sacrorum codicum ingenti coace Hiero. e uatione adaequare contendcns. Hic enim sita in Biblioth i in ad tristinia voluminum millia habuisse, suaq. manu maX

112쪽

VATICANA. s Imam partem librorum Origenis descripsisse narratur. Quae

omnia Hieronymus & Gennadius,Ecclesiasticos scriptores totto terrarum Orbe inquirentes, miro ordine prosequuti sunt: eorumq. studia uno voluminis Indiculo comprehenderunt 1. Quare hac in Bibliotheca S. Pamphilus, Eusebius Episcopus, α Hieronymus conspiciuntur: Pamphilus videlicet ex una Parte, eX altera vero Hieronymus adtium scribendi repraesentantes. Ad Hieronymi pedes leo iacere cernitur, sicut passim lpingi solet, ut ex eo, i hac in re coniectari fas est, deci etur, , maximum sibi in eremo degenti cum belluis fuisse usum &

consuetudinem, ut ipsemet hisce fatetur verbis: O quotieSIΗἰὸνου. inquit ego ipse in eremo constitutus, & in illa vasta solitudi- ' t, ne, qtve exusta solis ardoribus horridum monachis praestat habitaculum, putabam me Romanis interesse delicijs. Sed bam solus, quia amaritudine repletus eram: horrebant sacco membra deformia r & squalida cutis situm aethiopicae carnis obduxerat: quotidie lacrymae, quotidie gemitus: & si quam do repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia collidebam: de cibis vero, & potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur , & . coctum aliquid accepisse. luxuria sit. Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaueram, scorpi num tantum socius & ferarum, saepe choris intereram puellarum . Haec S.Hieronymus ad Eustochium scribens. Ex quibus verbis eum inter feras in Eremo fuisse late patet: hinc, si con-ijcere licet,leonem secum habere pingitur. In hac vero Bibli theca, Iegendi scribendiq. actu apse repraesentatur: propterea quod eam, aliasq. permultas vidisse, contrectasse, necnon di- mar ialigeter lectitasse perhibetur. Eusebius autem in medio adstans μ' libros inquirendi, seu postulandi actum praeseferre videtur a. Ceteri vero vel libros compaginare, vel disponere hinc inde cernuntur i. Huius Bibliothecae Inscriptio legitur in hanc

verborum formam I

S. Pamphilus Presb. ου Igari. admirandasanctitatis , re doctinina Gyarea sacram Bibliothecam conficit , multos libros sua mam describit.

113쪽

BI ELIOTHECA RO MANO RV M PONT IFICUM in angulo ad Luam frontispici, Bibliotheca depicta. IBLIOTHECAM Pontificiam iam inde a Petro, primo Claristi Vicario ortu habuisse,&a Bibli rum codicibus, praesertimq. Euangelijs,Epistolis Petri, Pauli, Iacobi, Ioannis, & Iudae , necnon Apostolorum Actis, de Ioannis Apocalypsi,deinde Epistolis Decretalibus, vel Consultationibus siue Constitutionibus Synodalibus, vel rebus id genus alijs per summos Pontifices eiusdem Christi Vicarios, & Petri successores incrementum paulatim accepisse credendum est . Huius rei indicium luculentissimum ex eo haberi potest, quod teste Hieronymo, ex cunctis Christiani orbis partibus ad ArchivuRomanu, in quo oecumenica Concilia asseruabantur, pro dubioru solutione frequeter confugiebatur,vei,cu in Canone alia

quo quid, corruptum vel deprauatu esse iudicabatur. Id quod etia ex quodam S. Gregorij Magni loco planum fit, qui, cum dubitatio seu dissicultas quςda de Ephesino concilio orta fuis

set . ait: Romani Codices multo veriores sunt quam Graeci.

Ex conciIIo Item Romano Gelasistempore celebrato, in quo de Archivo & Scrinio Romanis, deq. Bibliothecarijs, Scribis,& Notarijs, & Scriniarijs frequens comemoratio fit, Ecclesia Romanam ingenti librorum copia abundasse dicendu est. Ex libro denique Pontificali, constat Hilarum sanctum duas in Palatio Lateranensi construxisse Bibliothecas,quar,ut dictum est, a S. Petro originem traxerui. Hinc in priori anguli parte S. Petrus repraesentatur, qui Vni, genuflexo , alijs adstantibus, mandare,videtur, ut sacros Codices super altare positos asservandos curaret. Haec autem sacros Codices asseruandi cura fuisse demandata iudicatur, cum Petrus ab urbe decedere, & in Galliam, atque in Hispaniam , necnon in alias Pr uincias proficisci statuit,ut Christianam fidem propagaret,ac promulgaret, sicut re ipsa fecit: tunc enim,Linum & Cletum Diaconos, suos item discipulos, corepiscopos, seu coadiutores instituit, eisq. Ecclesiasticas functiones Romae commisior Cleto autem Clementem, Petri & Pauli auditorem,successisses. Ignaἀ

114쪽

S. Ignatius eiusdem Petri discipulus & Christi Martyr assi S. Ioa .mat. Id quod secro Missis Canoni satis consenum esse vi ρι - - detur , ubi prius quidem Linus, deinde Cletus, tertio autem c Aloco Clemens lesuntur. Nec silentio praetereundum est, non- nullos ratos fuisse eundem cu Cleto Anactetum. Hinc Caesar

Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ait ex Ignatij tessimoni Clementem Cleto successisse, atque ita pro Anacleto legenduesse: nam in eiusdem Ignatij epistola, Anacteto Clemens non Cleto successisse legitur . Sed quia de huiusmodi historia,

dictoruq. Petri successorii ordine maxima est inter Scriptores controuersia,fatis est eam tetigisse, pro ea scilicet re exponem da quae ad nostru negocium pertinet. Qui vero de hac contro- uersia varias Scriptorum opinioneri necnon sententias videre cupit,ad Annales Ecclesiasticos Caesaris Baroni; cofugiat, qui rimo a. huius generis difficultatem fusissime, & eruditissime quidem ἴ' ς- Pertractat. Vt autem ad rem nostram reuertamur, sicut Bi- 'bliothecam Vaticanam iam inde a Petro ortum traxisse, ita etiam ab eodem de ea conservada curam Successori suo fuisse demandatam, coniectari licet .vi eX Inscriptione, quae infra legitur videre est: di , ,

S. Petrus sacrorum librorum Theyaurum i . in Rom. Ecclesia perpetuo asseruari iubet.

IN altera huius anguli parte Summi Pontifices repraesem tantur', qui Bibliothecam Vaticanam instituerunt, vel auXerunt, siue conservarunt. Haec primum, ut dictum est. in Lateranensi Patriarchio fuit, ubi olim Romani Pontifices residebant :bdeinde Auenionem, duo Romanam sedent Cl mens V. adueXit, translata, Martini V. opera Romam iterum perducta, in Vaticano tandem sita est, ubi Pontifices residere solent. Quamuis aute multi eam in dies auxerint,duo tamen summi Pontifices Bibliothecam in Vaticano insigniter construxerunt, & a erunt, hoc est, Nicolaus V. Pont. Max. natione Lunensis ex oppido Saraetano, qui missis doctis viris conquirendorum undique Codicum gratia, ut Volaterranus testatur, Bibliothecam Vaticanam ampliore reddidit, consu ειν ζ β cousque, sparsisq. libris,neque ullo certo,aut digno loco im 'o v cua terclusis

115쪽

BIBLIOTH Ee Aterclusis. Hanc item Sixtus IV. non ilum amplificauit, sed etiam in nobiliorem locum reposuit, honestiori structura

cori, studio rumq. coesuluit comoditati. Sed S I x Τ v s V. ita eam rebus quibuscumque illustrem reddidit, ut ceteros omnes, qui Bibliothecas instituerunt,facile superarit . Insa, Ptio, quae infra le3itur, haec est:

Romani Fontifices Apinol. Bibliothecam i imagno nudio amplificant, atque illustrant.

- Huic Vaticanae, & Apostolicae Bibliothecae aliquem se per & vitae probitate, ac doctrina Virum insignem praefuisse credendum est. Qui autem ipsi Bibliothecae praeerat, in R .i mana curia & Bibliothecarius S Cancellarius aliquando fuit

appellatus, cuius munuS erat, codices omnes accuratissime

7 custodEe,Bullas, seu Diplomata, vel Epistolas decretales summorum Pontificum scribere, necnon dictare,actaq. Conciliorum, & θnodalia, idq. genus alia exscribere, & conseruare. Quae item nostra aetate Sedis Apostolicae faciunt Cancellarij, ea omnia huius generis Praefectus praestare solebat: isq. Papatamanuensis, siue scribarum princeps, vel a secretis poterat nuncupari: Bibliotheca enim pontificia velut Cancellaria, uti hoc tempore loquimur, Secretaria quaedam eradi. De Praefectis Bibliotheca Vaticana. Hi M- Regorius II . in Patriarchio nutritus, & a Sergio Papa mi Subdiaconus, & Sacellarius, ac postmodum Diaconu inrpia creatus Bibliothecae Lateranensis curam suscepit, ut Anasta- i . sius Apostolicae olim Bibliothecae instaurator, & custos affir-

Bartholomaeus Platina Cremonensis vir silo tempore dinetissimus, Scriptor Apostolicus, & Sixti IV. familiaris, ut alios Bibliothecarios, de quibus nihil scriptum reperire potui, silentio inuoluam, Bibliothecae Vaticanae ab eodem Sixto IV. Pontificatus Anno v I. M. CD. LXX v. Praefectus fuit im stitutus: atque huiusmodi munus perpetitu sore decretum est . Q Bartholomaeo Platinae Bartholomaeus MansredusClericus Britonnensis Dioecesis, linguarum peritia insignis, eo demor

116쪽

mo, successit Anno x I. eiusdem Pontificatus M. C D. Lxxxa. Post hos creati sunt temporibus suis qui sequuntuita .i Christophorus persona Romanus Prior sanctae Balbinae

creatus Anno M. CD. x XCIV.

Ioannes de Dionysijs Venetus Anno M. CD. X XC V I I . Hieronymus Cathalanus Archidiaconus Barcinonesis, qui fuit Alexandri v I. cubicularius, Anno M. CD. XCIII. eiusdemq. Pontificatus anno I I. Ioannes Fonsalida Hispanus Discopus Interamesis Anno

. Fr.Volaterranus Archiepiscopus Ragusinus Anno M. D. Q Thomas Ingeramius, alias Phaedrus VolaterranuS. M. D. X. Philippus Beroaldiis I unior BononiensiS, An. Μ. D. X V Ι. Fri Tenobius Actarolus Florentinus ordinis Praedicatorum

Anno M. D. X v I I I

Hieronymus Aleander Carnus Archiepiscopus Brundus nus Cardinalis, Anno M. D. X X X V I I . Angustinus Steuchus Eugubinus Episcopus Chisamensis cogregationis sancti Saluatoris Bononiesis, An. M. D. XXXVIII.: Marcellus Cervinus Politianus Presbyter Cardinalis, qui filii Pontifex, a Paulo fΙ Ι. creatuS, Amo Μ. D. X L Ι Ι X. Robertus de Nobilis Politianus Diaconus Cardinalis a

Paulo I v. creatuS, Anno M. D. L V.

'Alphonsus Carata Neapolitanus Diaconus Cardinalis, Am

Marcus Antonius Amulius Presbyter Cardinalis Venetus, ' Anno M. D. LX V. Guillelmus Sirletus PresbyterCard. Calaber,An. Μ.D.LXXILAntonius Carata Neapolitanus Presbyter Cardinalis a S I x Τ o V. Bibliothecarius , Anno M . D. XX C V. creatus ad hanc usque diem Bibliothecae fungitur praesectura . De Custodibus Bibliothecae Vaticanae . .

T autem tot millium librorum curae, atque conserit tioni melius incumbi posset, idem Sixtus I V. duos ustodes fidei spectatae, ac diligentiae Viros, qui Bibliotheca rium iuuarent, instituit: atque huiusmodi custodiam perpetuo duraturam decreuit, sicut de Bibliothecario dictum est. Inter

117쪽

B. I B L I ΟζΤ H E C ACustodes vero,ut ceteros, qui iam inde ab eo tempore suerunt, praeteream, hoc munere functi sunt, Faustus Sabeus, & Nic laus Maioranus Hydruntinus: huic vero per promotionem ad Episcopatum Monopolitanum successit Guillelmus Sirletus Squillacensis. Huic aute per promotione ad Protonotariatu qui t dem presbyter fuit Cardinalis, & Bibliothecarius cre ius M. D. LX. successit Hieronymus Sirletus Guilium olfr. Fausto Sabeo successit Fegericus Ranaidus Valuen. & Hi ronymo Sirleto successit Marinus Ranaidus Valuen. Federici frater: atque ambo lepus se praesens Bibliothecam ipsam V ticanam summa fidelitate, summaq. industria, incredibiliq. labore pertractant, custodiunt, omniq. eX Parte conse I uant . De Librari,s, vel Scriptoribus Bibliothecae Vaticanae,

Librorumq. numero.

S I x τ v s IV. ut Bibliothecae Vaticanae utilitati, omni cm

natu consuleret, tres Librarios, hoc est, codices & scripta describentes,Latinum scilicet,Graecum,& Hebrarum instituit: quibus Paulus IV. tres alios, duos videlicet Graecos, Vnumq.

Latinum adiunxi . . c

Marcellus autem Cervinus , qui olim Bibliothecarius tuit, librorum correctores,&,ut sic dixerim,reuiseres duos instituit. S I X T V s vero V. qui in rebus praeclaris conficiundis a nemine superatur, sed ipse potius ceteros omnes longe superare videtur, ut nihil ad Bibliothecae Vaticanae decus & ornamentum, nihilq. ad publicam utilitatem, atque commoditatem praestandam desiderari posset, multa alia, multoq. maiora omnia studiose molitur, Bibliothecamq. ipsam Vaticanam , Viris doctissimis ita exornat, utilitatibus & commoditatibus , ornamentisq. ita auget, ut nihil hac nobilius, nil

celebrius, nil denique, quod ad Bibliothecas pertinet, post hinminum memoriam gloriosius umquam fuerit. Hac in Bibli theca Vaticana omni scientiarum linguarum q. genere refertissima, Codices praesertim manuscripti,& innumeri quidem, miro ordine asseruantur,& custodiuntur. Haec hactenus. Nunc xςliquum est, ut cetera Persequamuω.

118쪽

E CONCILIIS

AD DEXTER A MBIBLIOTHECAE VATICANAE

depictis. '

A M inde a priscis illis temporibus tum apud

Hebraeos tum etiam apud alias Nationes Concilia & Conuetus pro disi1dijs seu litibus dirimendis, erroribusq. corrigendis, siue rebus decernendis,ac legibus sanctedis publice haberi coeperunt. Sic Aegyptios ac Persas, ut narrat Herodotus, sic Moysen & Iosue habito Populoru Comuentu factitasse Iosephus testatur. Sed ut Populi Hebrari,ali rumq. Getium exempla ad hanc rem pertinetia silentio prς- termitta, Apostolorum Concilia post Christi aduentum celebrata breuiter recensebo : deinde ad Synodos Generales in Bibliotheca Vaticana Pictoium penicillo repraesentatas statim aggrediar describendas. . Concilium Hierosolymitanum primum fuit de electione Mathi. ae, ut habetur in actibus Apostolorum. Secundum de septem Diaconorum electione. Tertium de Circumcisione gentibus non imponenda. Quartum de legalium ad tempus permissione donec Synagoga cum honore sepeliretur, Vt Beda, Carthusianus, & alii testanturia. Primum fuit statim post Christi Ascensionem. Secundum anno primo post Christi mortem ante conuersionem Pauli, qui & eodem anno conuersus est. Tertium anno quartodecimo post Christi Ascensionem,& Pauli conuersionem sub Petro reliquis Apostolis,Claudii tempore Imperatoris. Quartum autem non multo post etiam sub Petro . Sed tunc temporis tam Apostolorum quam Presbyterorum Synodus, Ut habetur in Actibus Apostolicis,cogebatur. Hinc summi Pomtifices Concilia habere coeperunt . Cornelius autem erimus omnium in Urbe Roma sexagin-o Episcoporum,totidemq. Presbyterorum, ac Diaconorum H contra

119쪽

contra haeresim Nouatianam Synodum habuisse creditur: primusq. omnium Marcellus sanciuit, nullum Conuentum indici licere,nullumq. a quibusilis actum haberi ratum sine R mani Pontificis auctoritate. Id quod Iulius etiam, Damasus, & Gregorius summi Pontifices statuerunt, seu potius stat

tum confirmarunt .

Quamuis autem multa Concilia generalia, necnon & alia Lib. ab Imperatoribus, ac Regibus fuerint congregata , Vt. Ana- stasius Germonius,ArchidiaconusTaurinusis vir in utriusquePοι.εν Im iuris scientia apprime eruditus,ac bonarum artium peritis i- ' η mus & exacte quide in suo Libro de Sacr. Immunitat. narrat,summoruta me Pontilicum permissu seu potius hortatu, ut idem Germonius plene docet, fuerunt indicta. Haec hactenus: nunc reliquum est ut ad institutum nostrum acce

damus .

DE CONCILIO NICAENO

PRIMO

A tergo introitus Ribliothecae Vaticanae ad dextram repraesentato

VM Romani Principes , quorum Imperio Vniuersus fere terrarum Orbis olim subijciebatur, passim in Christianum nomen saeuirent, Concilia Ecclesiastica non tam publica quam priuata fuisse credendum est.. At ubi Constantinus magnus Christianam religionem, volente Deo, complexus est per baptismum, quem a sancto - Siluestro Papa suscepit , tunc Ecclesiae catholica: Romanae de Christianae rei summa agere publice licuit per eundem Constantinum , quo imperante Sicaenus frequens Con-

si generali secundo, excepto habitus est in Nicaea Bithynia: Vrbe, Anno Domini II 6. vel 3a . Episcopi tercenti decem & octo ex uniuersd Christiano Orbe congregati inter- fuerunt,

120쪽

VATI CARA.

suerunt, atque inibi Arianae perfidiae impiam blasphemiam

condemnarunt. Arius enim Alexandriae Presbyter nomine

magis quam re ipsa, gloriae atque laudis nouitatisq. improbae cupidus in sanctissima Trinitate inaequalitatem esse af- firmabat . Quae prosecto haeresis ceteris omnibus fuit perniciosior. Hinc de Mysterio Trinitatis loquens Augustinus san- M. r. iactus, nil eo difficilius quaeri, nulli bi periculosius errari, nihil ζ 'denique fructuosius inueniri posse ait. Fuit etiam alijs am- plior, quia post Constantini morte,ut alios praetermitta,COnstantium & Valentem Imperatores,& Theodericum Gothorum Regem patronos inuenit per totum Terrarum orbem diffusa, & quamuis in Alexandria , teste Hieronymo, fuerit Zib. s. i. Icintilla erroris, totum ta mi Lorbem de popuIata effflanam a '. Quare in hoc Concilio Homousion, hoc eli eiusdem - . cum Patre substantiae Filium scribi, fateriq. debere firmisisima omnium sententia acclamatum, ac per tymbolum definitum est: in quo addita sunt nonnulla in Symboli Apostolo- s. Thori. rum declarationem contra haereses insurgentes in aliquot fi δ ρ ' ' dei articulos . Nam contra errorem Manichaeoru ,Deum creatorem inuisibilium, diabolum vero visibilium creatorem im- O'δφ- pie asseuerant ita, in illo articulo: Creatorem rati es terrae , additum est: Visebilium, o inuisibibum Contra autem pestist ,

ram ac detestandam blasphemiam Arii additum est: Eae pa-

rre natum, scilicet Filium Deum de Deo, consubstantialem Patri. Haec,er alia pro rei maiori explicatione fuertit expressa. Huic Synodo,quae in Aula Regia per pictores repraesenta- via.εια - . tur, Pontifex non interfuit, sed Vitus de Vincentius Romani si ,3 μι- Presbyteri,quos nunc Cardinales appellam uom

dubensis Episcopus Constatino Im perato r; gratissimus loco . Siluestri praesederut. Duo illi Presbuteri. seu Cardinales pur- pureis vestibus induti cernuntur , ut Caia inales Hi sile facultis spateat: nam ad illud usque tempus Cardinales Galero rubro atque purpura donati non erant,cu id in Concilio Lugdunesi primo sub Innocetio iiij. Federico ii. Imperate,factu sit, ut suo loco dicemus. Hostus vero Cordubesis vir quide celeberrimus Episcopalibus indumentis ornatus inter dictos Cardinales &Episcopos chorti essi*ientes, & adsidetes,repraesentatur . Huic .

Concilio Episcopi,Archiepiscopi, &. Patriarchae interfuerunt: H a inter

SEARCH

MENU NAVIGATION