Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

rim BIχLIOTHEc Amedius currens,cum sermo inter homines medius curre silexi instat: Ideo a nonnullis Hermes appellatur: ἐρ-ς autem Graece interpretatio est, quae etiam ad sermonem refertur . Hinc Deorum nuncius a Poetss fingitur: quoniam per sermonem cogitata omnia enunciantur. Hic praeterea mercibus, a qui bus item Mercurius est nominatus, praedine creditur, quia in. ter vendetes & ementes sermonem feri medium neccue est. Furum denique Magister appellatur, propterea quod audientium corda sermo aufert'animos fallitis. Huius capiti ac pedibus Poetae alas tribuunt, hac re significare volentes, inua r voIucrum velocem per aera ferri sermonem . Caduceum quoque seu virgam gestare fingitur, qua serpentes, hoc est dissidia & discordias hominum tanquam venena , seu venenatas belluas diuidat: nam dissidentium animi sermone ppraesertim sedari solent : dictumq. caduceum existina atur quasi contentiones dc bella per orationem cadere faciatis . Liu. Iib. o. Quare pacis legati a priscis illis Scriptoribus Caduceatores

β β' dicebatur: sicut enim per Feciales bella indicebantur ta pax ''' oer Caduceatores fiebat. Ad Mercurij imaginis pedes cernitur caput Argi, qui ob plurimos oculos ceticolus appellabatur. Hoc loco litum est caput ut intelligatur, Argum a lun ne custodem constitutum Isidis,olim Io, in iuuenca: λrmam a Ioue commutatae, a Mercurio eiusdem Iouis iussu futue interfectum, oculis eius sono fistulae consopitis, quos dein ea ut sues Iuno, hoc est Pationis caudae inseruit, ut Poetae fabu-Li4 ἐ-Mε lose aiunt,& praesertim Ouidius,qui hunc in modum Argum ipsum describit :

Centum luminibus cinctum caput Argus habebat, Inq. suis vicibus capiebant bina quietem, Cetera seruabant, atque in sit,ione manebant. Quo quidem commento Poetae indicare voluerunt, sermonI,

quem per fistulae ac citharae sonum significarunt , tantam csse quandoque Vim , ut ex eo quisque aliquando decipiatur , oculo intellectus per dicendi suavitatem sopito. Argus item mystice sumptus, ut Mythologici interpretantur, est caelum stellatum innumeris Iere oculis qui Dulciam, stellis scilicet fulges ac distinctum, quibus quaedam caelestium oculorum species inesse videtur. Mercurium vero, teste Macro

162쪽

bio,Solem esse volunt,qui tunc occidere Argum dicitur cum diurno suo lumine stellarum luce obscurat. Hac de re fortasse perustus fingitur: vel quia Soli vicinior est quam ceterae stellae, ut Ciceroni placet. Pyramis autem illa a dextro latere sita Aegyptii puramidibus assiuentem,characteres vero inibi designati Mercurium sacrarum litterarum,quq & Hieroglyrptacae, hoc est sacrae notae nuncupantur , inuentorem , cluis

Gemq. eloquentiam repraetentant. Hierogly phica ceteris litteris antiquiora, quae a sacerdotibus adhibebantur, a vulgo non item, hoc loco non apponuntur, sed Alphabetum, quod item a Mercurio inuentum dicitur, & in Bibliotheca Vaticana reperitur, ob oculos posuimus,etiamsi ad eiusdem Mercuri; pedes Latina haec legatur Inscriptio:

Mercurius Thyi lys sacras litteras conscribit

Alphabetum Aegyptiacum alterum 3.

ER CVRIVM sacrarum litterarum inuentorem fuisse fere omnes fatentur: cuiusmodi autem essent

litterarum characteres apud Aegyptios , dictum est paulo superius , nec non in 1exto Emblemate Obeliscum Lateranensem repraesentante , in quo sensum quorundam Hieroglyphicorum tanquam tenui penicillo adumbratum declarauimus. Nec silentio praetereundum est. maiori ex parte, animalium effigies sit terarumIoco in usu fuisse : atque ex eo conijci potest quod Plutarchus ait, Mercuriu,qui primas litteras Aegyptijs communicauit, Ibina primam esse littera voluisse : refert enim eam in ingressu trian-

163쪽

BIBLIOTHECAgularem essigiem, seu figuram , cruribus ita dispositis, repraesentasse: ob eam q. item causam, Ibim ab Aegyptijs veneratam fuisse puto. Hinc apud Latinos, & Graecos prima littera ad Isochelis trianguli faciem accommodata est, atque ita opinandum est reliquas quoque huius generis litteras, vel Xvj. vel quoquot extiterint, alicuius animalis effigie, membroue figuratas fuisse. De huiusmodi characteribus Aegy- c. .nis, Pt ijs, Vel hieroglyphicis, siue sacris notis, Cornelius Tacitus Tari/.tib. hunc in modum ait: Primi per figuras animalium Aegyptij. . . ' sensus mentis effingebant, & antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur, &. litterarum semet inuentores perhibent: inde Phoenices,quia mari praepollebant, intulisse Graeciae, gloriamq. adeptoS tanquam repererint quae acceperantis. Haec Tacitus: eX cuius verbis planum fit, non solum hieroglyphica maiori ex parte animalium figuris costare, verum etiam Aegyptiarum litterarum inuentionem Hebraico Idiomate excepto,atque Chaldaico omnibus esse alijs antiquioremia. Nec subiicendum esse censeo, cur Mercurius in Latina Inscriptione , quam superiori loco apposuimus , THOYT, nucupetur,ni etiam Theuth scribi debeat,ut scriptum,& impressum passim inueni. Quae quidem vox sicut quattuor tantum litteris constat, ita etiam consideratione existimatur di-

rancia 1em Per tuli aPus ternitate non conitare putarunt: nam quaternitatem animae

nostrae inesse arbitrabantur, mentem scilicet, scientiam, opinionem,& sensum: aliaq. denique omnia quaternario numero esse colligata, hoc est elementa ipsa, hora S anni, numerOS, aetatum q. compagines: atque ita ut nihil dici possit, quod a Plu areh. numero quaternario tanquam a radice ac principio non d si V θ ' pendeat, sicut Plutarchus, & Coelius Rhocliginus diffiise de- ,...' monstrant . Quare Pythagorici numerum quaternarium Eae Cael. totum numerum , ac sacrum, solidumq. vocabant ob ratio-Rhq g si nes, quas Arithmetici recte norunt. Hinc non sine ratione, tis I. aut consilio factum esse reor, ut omnes fere Gentes Praeci- φρ 3- puum Dei nomen quattuor tantum litteris enunciarint.

Hebraei enim sacrum Dei nomen n)n: Iehouali,quod inde

τ πι- ργἰ gna: propterea Quod quaternarii potestas ac dignitas admiranda semper fuit apud omnes fere Nationes, Quae nihil uua-

164쪽

VATICANA. Io 3Tetragrammaton dicunt, quattuor tantum litteris nominarunt: quod & alia voce exprimitur, quae Adonat est , & apud eos, Adni etiam, scribitur: significat autem , Dominum no- Maleb. 6strum . Iesu deinde suave, ac falutare Gentibus nomen ab Angelo accepimus . Graecis vero, Latinis Deus appellatur . Quem autem noS Deum nuncupamus, Persae dicunt C i VH

Syre: Magorum disciplina, Orsi: Arabes, Alla: Aegyptii vero 'Thout, vel Theuth: quo nomine Mercurius ab ijsdem nuncupatus, tanquam Deus veneratus est, cui quaternarius numerus ab Aegyptijs adscribitur, ut Rhodiginus ait, quando

inter omnes quadratus censetur Deus. Plutarchus autem Pruri iam

Mercurio quaternarium numerum sacratum iam fuisse ex eo opinatur, quod quarta mensis die natus feratur. Vel id iis factum esse putandum est ob sex & decem litteras ab eodem inuentas , quae quattuor quaternarijs constantis. Vtcunque autem sit quod duabus hisce rationibus postremo loco narratis dictum est, Mercurium ab Aegyptijsveneratum , Ut commentationes mathematicas , &id genus alias Commentitias rationes posthabeam , ex eo saltem appellatum esse Thout, vel Theuth credendum est,quod hisce quattuor litteris ab ijsdem populis Deus, ut diximus, ainpellabatur . Vt autem quae de Mercuri nomine, ac litteris, artibusq. ab eodem inuentis testimonio comprobem luculentissimo,dicam quae in Platonis Phaedro inueni. Plato enim sub Socratis nomine sic ait: Audivi equidem circa Naucra- qui dis

tim Aegypti, priscorum quendam fuisse deorum, cui dicata enisit auis, quam Ibim vocant,daemoni aute ipsi nonae Theuth, τώδε

hunc primum omnium numerum, et numeri computatio- μυε pM nem , geometriam , et astronomiam, talorum , alearum q. ' Etila μlusus, et litteras inuenis . Haec Plato de Mercurio, quem ne. to-3-

infra, litterarum patrem appellat: quae quidem Omnia non nisi de Mercurio intelligi debent, ut omnes exponunt, tum ex Ibi aue, quae prima sacrarum litterarum erat, tum etiam ex disciplinis , quae eidem ascribuntur. Mercurius igitur

Theuth ab Amyptijs dicitur siue Theutates, ut ait Rhodiginus: itemq. daemon, idest sapiens, nuncupatur. Ab ijsdem P. , is et

teste Cicerone, dicitur Thoyth: eodemq. nomine primuS Ge. anni mensis vocatur. Dicitur item Taatus, ut ait Eusebius, o p dc Thoor,

165쪽

io4 BIBLIOTHECA Euseb.ι.ε. &Thoor, ac Thoth: vel θωυθ m θωθ, idest Thouth, vel 'Tlioth, ut in Suida legitur: In Platone autem θευθ, Theuth.

.- Haec de Mercurio, ut ad alia transeamus.

DE HERCULE PHRYGI ARUM

LITTERA RV M INVENTORE.

ERTIA Columnae parastaticς facies Herculem, Iouis & Alcmenae filium, clauae ex altera parte innixum , eX altera vero leonis pellem manu tenentem repraesentat. Hic ob insignem fortitudinem & gloriam a Gentibus illis Veritatis igna- ωι-A 2G2 Π inter deOS relatus , maximis exanitatis laboribus.; . D.. ' quos quattuor, ac triginta fuisse constat, ipsum Q. Phrygiarum litterarum inuentorem extitisse,perhibetur. Hinc supra eius caput Alphabetum Phrygiacum conspicitur: ad elusi. ω dem autem pedes hςc legitur Inscriptio:

. Hercules Aeg ptius Phrygias litteras conscripsit. :

Alphabetum Phrygiacumia.

ERCULEM Phrygiarum litterarum inuentorem d. lib.ν. fuisse Cicero testatur dicens : Alter Hercules tradi- tur natus Aegyptius, quem aiunt phrygia litteras conscripsisse. Hac de causa apud Gallos Herculis simulacro , siue hieroglyphico, eloquentiae Vis e primi solebat, sicut ex Luciani libello de Hercule conscripto patet:

166쪽

VATICAN A

patet: in quo phrygia eloquentia maiorem in modum Iaim Ex ro νQua de re Phrygibus proprias antiquitus fuisse Iit-

reve sub

i ratis a.

datur teras ab Hercule inuentas dicendum est , sicut Tabella ad iun n.lib. angulum huius faciei dextrum depicta, quam Puerulus pro- U pe Herculem iacens tenere cernitur,praeseferre videtur. Nam leopita per huiusmodi picturam fit allusio ad illud, quod Herodotus, his, L. narrat de duobus infantibus , quos Psam mi ethicus reX Ae-gyptiorum, pastori cuidam inter pecora educandos dedit atque in solitaria casa custodiendos , caprarumq. lacte alendos, nullam q. penitus vocem coram eis edendam iussit, donec infantes inarticulate vagire desisterent,& aliquid, Natura docente, articulate pronunciarent, ut hoc excmplo sciri posset, quaenam lingua sit homini naturalis, quinam ve primi hominum extiterint, cum ad illa usque tempora, Vt Pa sanias ait , de huiusmodi antiquitate fuerit controuersia a. Hinc expleto ait) bimatus tempore, pueruli, porrectis manibus procidentes hanc vocem Beccus, id est panem Phrygia lingua vel Bech potius,ut suspicor ediderunt. Qua eX re Aegypti; antiquitatem Phrygibus concedendam confessi sunt. Haec ex Herodoto: qui etiam ex Graecorum opinione inibi ait,mulieribus,quae infantes illos custodiedos, ac nutriendos Regis praecepto susceperunt, linguas fuisse abscissas. Id quod ab Herodoto irrisum, ego rationi, ac Psammiethici crudelitati, quam eidem Resi Herodotus tribuit, magis consenta . Gib. a. ioneum esse puto. Non deest tamen qui dicat,ab ijsdem pueru-esia

lis editam fuisse hac vocem Bedr,quae apud Phrygas aquam significat,& quamdam cum dictione Beccus quantum ad λ- ι bis . num habet affinitatem. Sunt item, qui eos puerulos hanc 'vocem Beccus, quae apud Gallos , & Italos avium rostrum Sueton insonat , protulisse nolint , sed sonum siue balatum quem- V dam, be, be, ad imitationem caprarum, quas audierunt, edidisse contendat, nullam prorsus linquam homini naturalem esse affirmantes . ut etiam san o p. Au ui ino Diacet dicen- fg mess

uenis in alios somines incidens. looui disceret , cum aliam linguam nullam nosset. Haec Augustinus: ex cuius plane 'φ' sententia clare dignoscitur, nullam prorsus linguam homini esse naturalem : si qua enim ei naturalis foret, omnes Uno ' V idiomate

167쪽

VATICANA. Io γλῖoneia veritatem ipsam excedente: nam lingua Aristo- arista 3. telas alt) non nisi ad significandum aliquid alteri contribu-

ta est. Id quod absque rei intelligentia, quae in brutis an, x misimumalibus non extat, fieri haud quaquam potest. Si autem ali- 'quado accidit, ut bruta animalia loqui visa fuerint,sicut nar- Liti. D.αrat Liuius, qui ait bovem locutum: id prodigiosum, atque in eo daemonem loquutum fuisse dicas necesse est ob supersti- -δ ,. tiosam earum Gentium credulitatem, ut idem Liuius ait: vel diuina virtute res huiusmodi euenire potest , sicut in Scriptura sacra euenisse legitur. Homini igitur soli datum est loqui: nec ei fari fas est a mnia, in prima nascentis luce,sed quodam sane tempore a natura sibi '

prancripto, ut omnes recte norunt: al IJStamen citius, allis nae. au

vero tardius. Si suis autem ante idoneam loquendi artatem se, verba pronunciasse dicatur, eum rursus obmutulisse Arissote- ζ.ὴν ..ules narrat,nuouisue solitum loquendi tempus, accessisset: vel μ ημη ρμι eumde actutu obiisse aiunt, sicut cuida infanti, euenisse compertu est: qui supra omnes Naturae leges,vix dum quattuor μή ac viginti vitae horis completis,uerba ad paterni regni amisi '' sione,& gentis perniciem,ac desolationem pertinetia edidit: quibus enunciatis,eum exanimem concidisse,proditur. Haecae loquutione soli homini concessa:nunc reliquum est, ut eo, unde digressi sumus, reuertamur dicentes, nullam homini linguam esse naturalem, ita scilicet,ut siquis inter mutos natus, atque alitus esset, hac vel illa naturaliter loquatur lingua ab alijs olim inuenta. Is enim cum ad idoneam loquedi aetate peruenisset, nullamq. prorsus didicisset linguam, nutu Ex Arist. aliquo,siue gestu corporis quod a modo,ut sic dixerim, loqui, δε-

voce aliqua emittens,niteretur, mutiq. vice nullo penitus verbo pronunciato gereret: qui enim lingua ullam non audiuit, suapte natura loquutionem aliquam formare non potest nisi caelesti dono adiuuetur. praeterea omnes Qui nascuntur turdi.

tesse Aristotele mutos item fieri necesse est quippe Qui nulla discere potuerint loquendi forma. Qua Se re,quae ab Herodo- ato de duobus puerulis, phrygiaq. lingua narrantur, veritati ua enim lin- s

inis. II. . de his.

consentanea haud quaqua esse fatendum est: Siqfilia homini esset naturalis, Hebraica profecto titiΠguarum prima, quam primus Eomo diuinitus edoctus ce-O a teris

Oret, omni v I

168쪽

Uir sero Aeneid.

teris praemonstrauit: & hac denique lingua,qua primos Parentes cum Deo congressum, sermonemq. habuisse credet dum est, eos puerulos, quos panem Phrygia lingua pronunciasse narrat Herodotus, loquuturos fuisse reor, licut Origenem, ac Hieronymum sensisse Bartholomarus sibylla testatur, qui eX eorum sontentita dictos pueros voces hasce edidis Te Hebraicas , hoc est, QT' Lechem, quae apud nos dicitur panis , & Iaijn , quae vinum Latine interpretatutia . Haec ex Bartholomςo sibylla. Verum, ut vi res sese habeat, has tamen opiniones hoc ioco recitare libuit, ut intelligatur, quid puerulus ille tabella tenes in hac parastaticae Columnae facie depictus sibi velit. Haec de Hercule, Phrygijsq. litteris ab eo coscriptis,quas etia Aeo ptias fuisse opinor,cu ab Hercule Aegyptio eo delatae sint.Nunc adblemnone accedamus.

DE MEMNON ELLIT TER ARUM

AEGYPTI ARUM INVENTORE.

V A R T A parastaticae Columnae facies Memn .nem Tillioni filium fratris Laomedontis ex Aurora susceptum, equustri, seu militari habitu indutum , Aegyptiarumq. litterarum inuentorem, aut cultorem repraesentat. cuius post ter-gu sepulchra cernitur, super quod aues duae volandi actu depictae cospiciuntur. Supra Memnonis caput Alphabetu extat Aegyptiacumrad eiusdem vero pedes haec legitur Inscriptio:

Memno Phoroneo aequalis litteras in Aeg pto inuenit.

Alphabetum Aegyptiacum .

169쪽

V1AUT I C A N A'. 1I 1 ob EMMON LM, Aegyptiarum litterarum inuentorem fuisse docet Inscriptio, quamuis Alphabetum lio loco positum paulo superius ex multorum virorum sententia fuerit assirmatum in Aegypto repertum fuisse a Mercurio,quem Cicero huius nominis quintum fuisse tradit. Id quod admirationi nobis esse non debet, cum de primo lit, terarum Aegyptiarum inuentore apud probatissimos Audi res magnum certamen fuisse constet. Quamuis igitur Me curio , quem hieroglyphica inuenise nemo iniiciatur, Aegyptiacum Alphabetum plerique tribuant, Memnoni tamen vel tanquam eiusdem Alphabeti inuentori, vel saltem cultouri illud idem ascribendum nonnulli amrmantis. Vt autem quae in hac parastaticae Columnae facie intelligantur, quod de Memnone scriptum reperi, breuiter subscribam. Sunt qui eum Aethiopem ex Aethiopia in Aeo plum, ubi occubuine volunt, profectum arbitrentur ι'quo Demetrium Sunteum ad ijsse dicunt, ut statuam Memnonis, ac P ramides spectaret, Quas umbram no iactare. quamuis altissi Baas,audiuit Τsebaei Iemnonem negant,fedqitem dari r p pularem suum es se aiunt, cuius ea si statuata . Nec deest qui eam Sesostri tribuat, & a Cambyse mutilatam dicat . Sunt etiam ex Graecis, qui Memnona Aethiopem non fuisse, sed apud Ilium Aethiopibus praefuisse affirmen p. Maior ilisen probatissimorum Auctorum pars ex Aethiopia profectum apud Ilium occubuisse testatur. Memnon enim Aethiops Tiathoni , & Aurorae filius cu maxima orientalium populorum

copia in auxilium Priamo Troiae Regi venit, & id pugna ab Achille occisus, vel, ytalij tradunt , Thessalis insidijs

interfemis fuit : qui cum in rogo cremaretur , precibus Aurorae, ut Poetae tabulantur, in auem mutatus est: eX eademq. pyra aliae aues evolarunt, quae Memnoniae vocatae, quotannis, vel ,ut alij volunt, quinto quoque anno, in agrum

Iliacum aduolasse , Memnonisq. sepulchrum ter lustrasse , deinde in duas partes diutis, rostris, unguibus q. ut aiunt concursum, siue conflictum egisse, suiq. generis Auctori sanguine suo parentasse dicuntur, sicut Ouidius aperte docet, qui de Memnone historiam suo carmine fabulose & eleganter cecinit . Hinc Memnon tanquam*ultorum militum dux militati

Plara In philebo, est in Phadro.

Deo. Stra

Virg. u. T. Aeneid. Pausa lib. . Diod. Sirilib. s.

170쪽

- militari habitu indutus cernitur ad rei militaris historiani innuendam : fabulam vero aues supra sepulchrum depictae

repraesentantia.

Nec eiusdem Memnonis statua silentio praetereunda cem Ex 'bM- setur: est enim sedens nigro e lapide, quae magna religionistis ι . celebritate in Aethiopia visebatur : in quam dux ipse ab

Ex Strabo Achille confossus fertur transmutatus. Eo autem artificio fabricata erat, ut sol primo statim ortu radios suos in os eius -- eiacularetur,ac veluti plectrum aliquod ibi sonum excitaret, vocatiq. significatione iam adelle deum annunciaret: eratq. statua illa diei aduenientis indicium, ut Aurorae filius mater-

num ossicium imitaretur. Dicitur autem Memnon Phormneo aequalis, sicut in Inscriptione legitur Latina, ut clare dignoscatur, ipsum tepore Phoronei Argivorum Regis II. qui initio dispersos populos in Urbem coegit, quam appellauit Argon Phoronicon: vel Phoronei, ut alij volunt,Regis primi, qui fuit anno fere quingetesimo post aquaru inundationem elunt enim qui Memnonem ante Phoroneum Argivoru Regem II. futile velint. Haec de Memnone. Nunc reliquum est, . vi ad tertiam Columnam parastaticam transeamus. Q

DE TERTIA COLUMNA

PARASTATIC A,

Graecarum litterarum inuentores repraesentante.

De Cecrope litterarum Graecarum inuentor .

RIrit A huius parastaticae Columnae facies, Cecroge Atheniensu Rege . primo , Athenarumq. instauratore insighitur. Hic autem vestitu regio, venerandoq. aspectu, ac dextraia sua iugum , duasq. manus complicatas, hoc est fidei stmbolum , sinistrat sceptrum regale , in cuius cacumine extat noctua , gestare cernitur , dc ad ipsus Regis latus conspicitur Satyrus. Noctua Athenarum insignia indicat: Satyrus vero, cuius pari superior

SEARCH

MENU NAVIGATION