Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

ab eodem Simonide fuisse inuetas aiunt. De mystico sensu H, Gem, ri& Ω, alio in loco dicemus, cum sermonem habebimus do Christo Saluatore nostro , qui primam Alphabeti litteram, & vltimam sibi vendicat, cum sit principium, &fi- nis dicens : Ego sum A , & Ω : atque de ceteris mysticis ADe. e. r. loquemur litteris , de quibus etiam non nonnulla superius dicta suntia.

DE ONINTA COLUMNA

PARAST ATICA,

o, Latinarum litterarum, Hetruscaeq. lingua

Inuentores repraesentante.

De Nicomata Carmenta Latinarum litterar m

inuentrice . R1MA huius parastaticae Columnae facies Nircostratam Euandri Arcadis matrem aspectu venerandam, & vivacem, litterarumq. Lati- id narum Inuentricem reprae sentatis. Haec ante Urbem conditam in Colle Palatino sedem habens tanquam Sibylla fuit habita ob futuro rum Vaticinia carminibus tradita: atque ob id Carmenta, vel Carmentis a carminibus Latine fuit appellata: siue a carpente vehiculi genere,quo utebatur: carpentumq. Quasi caris mentum a Carmenta Euandri matre appellatur, ut Ouidio Placet hunc in modum dicenti Nam prius Ausonias matres carpenta vehebant d, Haec quoque ab Euandri dicta parente reor . Quamuis autem de huiusmodi litterarum inuentione non modica inter Scriptores sit controuersia, ut infra videre est: nos tamen & Inscriptionem,&ndnullorum Scriptorum opinione sequuti,Nicostrata Latinarum inuetricem affirmamust . - R et littera-

Ouid. lib.

R. II.

192쪽

rai B rha et a o T rige Alitterarum, lis profecto notis, quas supra eius caput eerneta licet: ad cuius pedes Latina haec legitur Inscriptio.

. 2 Econrata Carmenta Latinarum litterarum

Litterae a Nicostrata inuentae Π et

v I COs TR A TAM Carmentam Latinarum sexdecim litterarum inuenisse ex Latina Inscriptione constat, quamuis nihil omnino certi nisi ex Isidori sententiad Ermare queam : nam eas in Latium a Pelasgis illatas fulta plinius, ac Solinus produnt, Dionysius ab Arcadibus, qui post Pelasgos venerant, adductas fui me in Italiam volunto . Hinc factum est, ut Nicostrata Euandri Arcadis Mater Latinis primu dicatur dedisse litteras, ut Inscriptio aperte docet. Scitu praeterea dignum videtur, Latinos characteres,quos ob oculos posuimus , a Cadmo ex Phoenicia in Graeciam prima, allatos fuissje, ut Plinio placet, qui ait Graecas & veteres quidem litteras easdem pene fuisse , quae nunc Latinae sunt, ut Delphica tabula aenea indicabat, quae Romae in palatio Mi- neruae picata,I in Libliot Eeca cossi cleuatur,eiulciem Emij ἡvtipse testatur,tempbribus Id quod etiam ex utriusque Alphabeti Graeci scilicet & Latini characteribus, siue litter xum figuris planum profecto fit , si diligenter Alphabeta spectentur: utriusque enim Alphabeti litterarum pars maior eandem figuram , ac potestatem,eademq. nomina habere cernitur, quod ad initium pro nuciandi saltem pertinet, ut in singulo quoque fere elemento videre est. Ouamuis auten Latinam linguam a Graeca ortum habere,mul Gq. ab ipsa ac cepale conssct, ndn tamen hanc illa uberiorem omnino esset ζicendum ess si utriusque linguae iura probe eXaminentur . et

Graeca:

193쪽

. Graecae enim lingine ubertas, si Graecis credimus, Latinae, ut ios volunt. inopiae non est arite ponenda, cum haec Lasina scilicet linqua, una profecto sic illa vero multiplex, Eoc est, tu, oi . Attica . Aeolica . IonIca, Dorica, & Communis. Nam Lati'ώvelut multarum Gentium una lex, una est lingua Roma- na: unius autem Graeciae, quod pudendum est, non una, sed multae sunt tanquam in Republica factiones. Itaque tantum abest, ut Latina lingua inops dici debeat, ut haec ipsa uberior Graeca nuncupanda sit,cum linqua no1tra una idem ossiciat, quod Graecorum multiplex praestare solet. Hinc Cicero in Cis. M.rἰ Imro de Finibus huic sentetiae susIragatur dicens : Sed ita sen, tio,&saepe disserui,Latinam linguam non modo non inopem r. phit. Vt vulgo putarent, sed locupletiorem esse, quam Graecam: quando enim, ne nobis dicam, aut Oratoribus bonis, aut Poetis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus Orationis vel copiose, vel elegantis ornatus defuit3 Idem alio in libro ait: Et si, quod saepe diximus, & quidem cum aliqua Ge. m.

querela, non Graecorum modo, sed etiam eorum, qui se Grae- - φ' μ-COS magis, quam noltros habera volunt, HOS non modo non ι.ρώα

vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores . Haec Cicero. Quare idem Tullius ut quod dixerat, ra- cis. M . tione ipsa confirmet, alio in loco ait Dolorem , dc laborem Ino nomine. 'τονοζ. appellarunt Graesi O igitur verborum p . Inops interdum, quibus abundare te semper putas Graecia lHoc idem fere de alia voce hunc in modum dixit: Bene ma- σι

iores nostri accubationem epularem amicorum , quia vitae coniunctionem haberet, conuiuiu nominarunt melius, quam Graeci, qui hoc idem tum compotatione, tum concamatione Vocant. Haec Cicero. Conuiuium enim a conuiuendo dicitur,

quasi conuiuere. plurimorum s. vita sit. Ex huiusmodi igi tur auctoritatibus & rationibus clarum fit,Graecam linguam non esse locupletiorem Latina, quamuis idem Cicero, hanc in . m. αVocem Σωτηρ voce Vna eX primi non posse dicat hisce verbis: Hoc quantum est 3 ita magnum, ut Latino uno verbo expri- Σr ' mi non possit, is nimirum Soter, qui salutem dedito. Haec Cicero : qui quamuis loco huius dictionis Saluator, di Xerit , .

ter, ne noua voce uteretur,inon tamen dicendum est, hanc

vocem Sotcr, apud Latinos exprimi non posse per dictionem

194쪽

illam Saluatore 'quod est nomen verbale a verbo saluo, as, deductum : qua quidem voce usus est Cicero in Pisonem di cens: Me posse iterum Rempublicam saluare, si cessissem rinfinitam caedem fore , si restitissem , . Haec Cicero. Idq. in multis editionibus me legisse fateo Ouamquam autem

eam Vocem, SaluaIor, tamquam nouam Ciceroni vitare visum est: non tamen a nobi'omnino vitanda est, cum res noua nouum postulet nomen. TR inc Paulus Manutius nouus Latinae linquae instaurator, ac parens dixit, ae recte quidem Quo patet communis error eoru ,qui I E S V M CHRIST ubi, Seruatorem appellant: aliud enim est seruare: aliud salutem dari . Seruat is, qui ne salus amittatur, aliqua ratione praestat: salutem dat qui amissam restituit. Quod si Seruator est Soter,quia minus valet,necesse est, SALVATOREM appellare, quod ΣΩΤΗP Graece dicitur, usurpato in re noua nouo verbo: quod veteres quoque probarunt. Haec Manutius. Quibus ex verbis manifeste dignostitur, nos iure quidem uti posse voce illa, quam Ciceroni tanquam nouam vitare placuit: hinc etiam non solum Graecam linguam locupletio rem Latina non esse, verum etiam hanc illa uberiorem existere planum fit. Quod Horatius dicere visus est, & aperte quidem hunc in modumo: Venimus ad summum fortunae, pingimus, atque Psallamus, ct luctamur Achiuis doctius unctis..eli li. ro. Cui sane rei Nigidiius apud Gellium adstipulari videtur dicens: Graecos non tantae inscitiae arcesso, qui, Ou, ex O, & Y scripserunt, quantae qui Et ex Ε, & I. Illud enim inopia fecerunt, hoc nulla re subacti. Haec Gellius. Multa in hanc sententiam possem congerere, quae causa breuitatis omitto,concludens , Latinam linguam a Graeca haudquaquam se pera. i. amuis Eaec abdui ortum trafiat, sicut ex litterarum utriusque Alphabeti figuris , potestate , ac nominibus videre licet, ut paulo se peri us dictum est . Nec tamen huieg veritati Hieronymum aduersari quis putet , cum ipse dii, , cat: Vnde nos propter paupertatem linguae, dc rerum nouiu Ephio.ι. tatem, & sicut quidam ait, quod sit Graecorum sermo latior , & lingua felicior, conabimur non tam verbum transferre de

verbo quod impossibile est quam vim verbi quodam explia

195쪽

IV ATTC A N A. care circuitu . Id enim ex aliorum opinione dicere visus est , i. sicut infra apertius explicauit,dicens: Multa verba sunt, quae ''ρ nec de Grieco in Latinum transferri valent, nec de Hebraico μ' i in Gricum:& reciproce ned de Latino in Graecu, nec de Graeco in Hebraeum . Quibus ex verbis colligitur,nec Graecam linguam Latina locupletiorem, nec Latinam Graeca esse Vbe- .riorem: sed utramque aliquando coarctari, atque ita, ut sese habeant sicut excedentia, ut sic dixerim, dc excessa: ambae enim aliquid in e habere cernuntur, quo altera alteram e cedere videatur:& quisque ex aliena lingua transferens nonnihil inuenire solet, quo dissicultatem explicandi sibi inesse

videt. Quamuis autem nos, ut possiimus, transferre adla-,Cαι- boremus : non tamen inde damnari, aut coargui Latinae linguae tenuitas debet, quando, ut testis locupletior Hierony- Hierony. mus est, etia Graeci pleraque nostra per circuitus tranSserui. Haec de Latina lingua mihi dicere vissim est,ut eam a Gra cain qua ortum habet,nequaquam superari,facile dignoscatur. De Nicostrata item Latini Alphabeti In uentrice hacte- nus, ut ad ceteros eiusdem Linguae characterum Inuentores

accedamus.

DE EUANDRO CARMENTAE

. FILIO APUD AB ORIGINES

LITTERARUM INVENTORE. LTERA huius parastaticae Columnae facies Euandrum militari habitu indutum, Carmentae filium , Arcadiae Regem , aliquot Latinae linguae characterum Inuentorem lepraesentat. Hic ob suam ipsius eloquentiam Mercuri3 filius t/is. m.ri ex Nicostrata dictus est : dimissaq. Arcadia , cum patrem casu interfecisset, auito regno pulsus , suadente Μatre, quae τὸ pavates erat, ut dictum est, conscensa naui in Italiam venit, & ni'ς pulsis Aboriginibus, tenuit illa loca, ubi postea Roma condita fuit, paruum q. oppidum in Palatino Monte extruxi .

Aborigines aute Populi dicti sunt antiquissimi, qui primicina loca incoluerunt: sic appellati, quoa primi visi sint tam

i me quam

196쪽

quam editi sine Patribus, quasi sine origine faut qubd ex vi

ria gentium colluuione mixti erant : qui deinde aduentu .' ' Aeneae Phrygibus coniuncti, Latini uno nomine nuncupati sunt. Hinc ab Euandro Aboriginibus Latinas litteras, quae supra eius caput extant, datas esse docet Inscriptio:

Euander Carmenta filius Aborigines littervi docuit

Litterae ab Euandro inuentae.

VANDR1 31 sex litteras Alphabeto Latino adiecisIe, non solum ex Latina Inscriptione constat, verum etiam ex ipso Cornelio Tacito, qui de litteris ab Euandro inuentis hunc in modum ait: Aborigines Arcade ab Euandro didicerunt. Et formae litteris Latinis, quae v terrimis Graecorum. Sed nobis quoque paucae primum fuere, deinde additae sunt. Haec Tacitus . Quae sane verba a Plinij sententia non abhorrcnt: diximus enim paulo superius, Graecas veteres litteras casdem pene fuissse,quae nunc Latinae sunt quibus ab Euandro sex illae notae, quas ob oculos posuimus, fuerunt adiectae . Liuius item Euandrum litterarum inuentorem extitisse a firmat dices: Euander tum ea, profugus eX P loponneso,auctoritate magis quam imperio regebat loca,uenerabilis uir nairaculo litterarum, rei nouae inter rudes artium homines r venerabilior divinitate credita Carmentae matris, qua fatiloquam ante Sibyllae in Italiam aduentum miratae hae gentes fuerant. Haec Liuius. Partim igitur Ca menta , partim vero Euander eius filius Italis tradiderunt ii iteras: illa sexdecim, hic autem sex: quarum figurae, sicut de lsexdecim illis dictum est, eaedem esse cernuntur, Una tantum littera, inscilicet,eXcepta, quae nullam penitus cum Graecis, neque cum Hebraicis litteris habet amnitatem: immo, Lati- εnis exceptis,nulla alia Lingua hanc notam habere fertur sua Perflua q. vocitatur, quia veterea Latini per C, scribere sol a

I E. . . ' bant.

197쪽

tam C , quam , retinere solent, ut Cuius & Cui, Quem ει Quo, Loquor loquutus, & locutus, Sequor sequutus, & secutus,Quum,& Cum. Ceterae vero quinque a Graeco Alphabeto 'desumptae vel figura tantum retinent, vi Η, &. X. vel tiguram 'lac nomina,potestatemq. simul ut Κ, Υ,& Z. Figura enim illa, Η, apud Graecos est I, longum: apud Latinos est aspirationis nota. X, apud Graecos pro Cli, ponitur: apud Latinos, litterae. Graecae E, Potestatem, & vim habet: sed X, apud Latinos ad Augusti usque tempora nondum recepta fuerat,sed pro ea C.& S, vel G, & S utebantur, ut Apecs, & Gregs, pro Apex, &Grex : qua quidem littera X, ut Quintilianus ait. Carere Potuimus. Figuraeiero Κ,Υ, & Z tam apud Graecos quam apud Latinos idem senant,eandem penitus formam habentes. GP pa enim, quae tam apud Graecos quam apud Latinos habet,)vim C , non utimur nisi in dictionibus Graecis, quibus tanquo Latinis uti solemus, ut orie eleson, vel euesn Kalendae se Scaurus autem ait nomina,in quibus, A, secunda esset statim sede, per Κ, scribenda esse hunc in modum: Kalendae, harta . et harusi: sed huiusmodi voces, quoniam Graecae Omnino sunt, characteribus Graecis scribi deberent: si autem Latinis notis; per C, non per Κ, Eappa, quam apud Latinos superuacuam esse Priscianus testatur: cui Quintilianus adstipulatur p ima non obscure dicens loco eius nos habere litteram C, quae vim oesuam ad omnes perferat vocales Hanc litteram. Κ, a Salluia ' 'stio, ludi Magistro, Latinis litteris adiectam esse Isidorus est, σών. lib. ut in sono duarum litterarum C,&d , faceret discrimen , . Acraecis item T, et Z litteras mutuati sunt Latini pro Graecis ' dictionibus conscribendis: sed apud Romanos etiam ad At gusti usque tempora admisse non fuerunt: nam pro T, Latini litteram, I, ponebant, Vt Hieronimus, non Hieronymus, sicut nunc scribi Elet. Loco item Z, duplici, si , utebantur, ut Patrisso, pro Πατρο, PatriZo. Interdum etiam eius locoe, set sustituebant d, ut a multis nunc scribitur, qui Esdras, pro

EEras utuntur. Antiqui praeterea loco,Z, unicum S aliquando ponebat scribentes: Sacynthus pro Tacinthus,Sethus

198쪽

Ias B IQB L I o Υ Π E e Apro Tethus. Nonnunqua etiam D,loco ipsius,Z,vssurpabant ut Medentius, pro Meaentius: sed hoc tantu apud antiqui simos, qui peregrinas litteras nullas recipiebant. Hinc scribe

bant Triumpum, et Tropaeum , non Triumphum, ac Tr phaeum ., ut superius a nobis, et fusius quidem demonstratum Lia 'AE . Hanc litteram Z, ut Martianus ait, Appius Claudius de- , ,- denteS mortui, dum eXPrimitur, imitatur. miratur. Sicut igitur sex litterae ab Euandro inuentae, ut Inscriptio ,, . . . docet Latina, partim easdem tantum figuras, partim vero et figuras, et vim, ac nomina retinere cernuntur, ita de multis

alijs Latini Alphabeti dicendum est litteris, quae vel figuris, ac potestate simul, siue nomine a Graecis re ipsa discrepare novidentur, ut A. E. I. M . N. O. T. quae non solum easdem figuras , sed easdem fere potestates , ac pronunciationes

maiori ex parte a Graecis acceperunt. B. vero P, et X, litterae figuras retinent Graecas, potestates ac pronunciationes non

item. B , enim pro V, P pro R, & X pro Cli, Latinis litteris,

apud Graecos usurpantur. Haec de Latinis litteris, quae vel figuras tantum , vel figurasinc potestates simul a G raecis sumpserunt: cetera enim Au phabeti Graeci elementa, vel per inuersas figuras cum Latunis quandam habent affinitatem , t Γ est L, in uersum. Λ , est V contrario modo situm, Σ vero M transuersa conscriptu . Vel nullam penitus figuram Latinis habent adsimilem, ut Δ. Θ .E . n. . . . Aliquot autem characteres Graecos Latini

I aliqua ex parte duplicibus litteris inter scribendum imitari student O per Th, Φ per Ph, X per Ch, P per Ps, reddentes.

i Diphthongorum ite mitius nobis indicio est . Latinam Iingua a Graeca Taxisse originem . Vtimur enim his prae .sertim diphthongis quattuor, quae scribuntur hunc in modum : AE, OE, AV, & EV. quarum duae primae eo modo scribuntur, sed non pronunciantur nisi per E, ut Caesar, & Phoebus : duae alterae a Graecis desumptae sicut scribuntur ita pronunciantur , ut Audio, ac Euge. Nec silentio praetere uncium videtur,alias etiam diphthongos G mcas a Latinis usurpatas

fuisse,ut videre est apud Virgilium, necnon apud alios probatis imos Auctores sequi diectionibus hisce per diphthongum diuisam usi sunt per Diceresim figuram hoc modo : Aulai , it c Aurai,

199쪽

VATICANA. DAurai, Animai, Aquai, ac Terrat,et voces id genus permultitae , quibus frequenter usus est Lucretius, pro Aulae, Aurae, Animae, Aquae,ac Terrae: nam apud Graecos Alpha cum Iota, ut AI , vel αε, facit illud quod est apud Latinos, Aci, ae . Poetae interea usi iunt non raro alia diphthongo Graeca, quae est EI, vel ei, faciens I, nostrum, ut Orphei, & Promethei per sv naeresim figuram, pro Orphi ,&Promethi : Id quoque claram fit ex ijs vocibus, quarum pluralis gignendi casus desinit in Ium, accusandi casus pluralis postrema stilaba diphthongum Graecam, ei, vel admittere solet: sic enim ad hanc voque diem scribitur: Omneis, Treis, Fonteis,& Naueis, atque aliae huiusmodi voces, pro omnes,vel Omnis, Tres, vel Tris, Fotes,vel Fontis,Naues, vel Nauis:& Queis, pro Quis & Quibus in septimo casu. Nec solum dictas diphthongos Graecas frequenter adhibuerunt antiquiores Latini, sed etiam illam, quae est: OY, vel ου, faciens V, nostrum, ut ex vetusto lapide ad Pontem Cpstium Romae videre licet, ad parietem stillicet cuiustiam domus, in qua haec legitur Inscriptio:

Vbi pontitur heic pro hic, pulcra i pro pulcrae, Claoudiam

pro Claudiam. Et quoniam littera, Υ, vel, υ, in diphthongis Graecis sonat nostrum V , ut Aυ,Eυ, ου, hinc Latini ad Graecarum diphthongorum imitationem, Y, in V nostrum c

Duo, Sus, Mus,Thule,& Romulus dicimus, & Sulla pro Sybla, Purrhus, pro Pyrrhus, atque alia id genus ab Ennio sic

pronunciabantur, ut in Oratore Auctor est Cicero.Ouibus de rebus omnibus facile collieitur, Latina linguam a Graeca habuisse ortum: non tamennan Iad ocuplatiorem eIse Lateor. ut satis copIole demonstratum est Haec autem in medium aD serre mihi visum est, ut ijs, qui aliter sentiunt, aliqua ex parte satisfaciam. Nunc reliquum est,ut ab Euandro lex li terarum Inuentore ad Claudium transeamus Imperatorem.

200쪽

sitis. sed

DE CLAUDIO IMPERATORE

TRIVM LITTERARUM INVENTORE.'

ERTI A huius parastaticae Colunae facies Claudium Imperatorem habitu imperatorio indutum, laurea ornatum, librum manu gestantem , triumq. litterarum apud Latinos inuentorem repraesentat. Hunc tres litteras Latino Alphabe. to addidisse ex Tacito constat, qui ait: Claudius tres litteras adiecit,quae usui,imperitante eo:post obliteratae: aspiciuntur etiam nunc in aere publicadis' scitis per fora, ac templa fixo. Haec Tacitus, atque eadem fere Suetonius prodit. Nomina vero litterarum, quas a Claudio Latinis adiectas, atque aliquando in usu fu iste, deinde obliteratas Cornelius testatur, a Scriptoribus sublicentur: hinc una latum littera supra Clau- dij caput cernitur: ad cuius pedes haec legitur Inscriptio:

Gaurim I . tres nouas litteras adinvenit .

Litterae a Claudio Imper. inuentae.

Reliquae duae usu obi iteratae sunt.

L A v D I V M Imperatorem trium litterarum apud Latinos Inventorem fuisse Tacitus & Suetonius testantur, sed quaena sint, non satis constat,nec per eoS, ΨώAAL nec per alios Scriptores : dicam tamen quae inuenire potui. .iussit. Quintilianus de littera A a Claudio inuenta metionem aper j dg te facit: sed quomodo fuerint obliteratae, Tacito teste , non ι .ao. Video,cum trium illaru una saltem alio modo scripta ad hane usque diem in usu sit, nisi dicamus eam absolevisse, postea vero in usum reuocatam , Vel aliter olim scriptam, pronunciatam q. fuisse respondeamus,ut fusius infra dicemus. Quod

enim antiquiores Latini per Pli, scribebant, ut phania, pha

z num

SEARCH

MENU NAVIGATION