Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

VENET RE P. LIB. IV. 3 pulosissima existat, opus est rei frumentariae magnam haberi curam ne quando populus, cujus commodo majores nostri maxime consultum esse voluerunt, rei frumentariae inopia laboret, nimiaque

annona caritate prematur. Idcirco rei

frumentariae tres sunt praefecti, qui xvi mensibus magistratum gerunt horum est officium providere ne civitas unquam frumenti inopia laboret quae siquando timeatur, Principem Sapientumque collegium adeunt, reque inter cos discussa decernunt quae ad frumenti copiam comparandam praecipua esse videantur. Quandoque etiam solet certa merces ex aerario his constitui, qui ex longinquioribus provinciis frumentum

Venetia advexerint. Interdum aere publico triticum mercantur a negociatoribus, qui polliceantur certam vim frumenti statuto tempore ex destinatis etiam provinciis se Venetias delaturos: quod nisi praestent, pecuniaria mulctataXantur. Emitque respublica magno precio, vili vendit ut commodo populi ac inopiae consulatur qua in re magnam interdum acturam aerarium facit. De re frumentaria praeterea plurimae

sunt leges pulcherrimaque instituta: quae si in praesentia recenserem, longius quam

152쪽

138 CAs P. CONTARE NI imagistratus is, cui urbis salubritas est curae hujus praecipuum munus est, providere ne aliquo pacto ex contagione tabes serpat in civitatem quod si clam quandoque obrepserit, ut nonnunquam solet accidere, sedulo operam dat, ne longius vagetur. Qua de re ardes publicae amplicsimae sint aedificatae in illuariis , intervallo trium milium passuum ab urbe quibus finitimi sunt horti pulchre constituti in quas si quis ex plebe eo morbo

aegrotare caeperit, confestim cum tota familia defertur hi vero qui cum aegrotante consuetudinem aliquam habuerant, opus est, ne alios inficiant, ut proprios lares deserant, concedantque ad alias aedes publicas, itidem extra urbem in eum usum conditas, regione a priOribus longe diversa ibique dies detinentur, in quibus si fani perstiterint, civitati ac domesticis laribus restituuntur suppellectilis quoque magna cura habetur, ne ejus contagione quispiam inficiatur hic quoque magistratus providet ne quid putridum aut quod incolumitati civitatis ossicere pol sit vendatur demum id sedulo curat ut quam saluberrime Venetiis agatur. Nam non multo ante nostram tempestatem lioc

praefectorum genus institutum fuit eum saepius antea civitas pestilentia laboras.

153쪽

DE VENET RE P. LII. IV. 3'borasset, adeo ut plerique omnes quandoque proprios deseruissent lares ob ingruentem vim tabis, in continentem proximam secessissent: nunquam tamen, postquam haec cura novo huic magistro tui demandata est,disino munere fave te civitas haec hujusmodi hoc morbo vexata est gravius licet interdum quod in magna hominum undique convenientium frequetia evitari non potuit,nonnullae domus fuerint infectae: cura vero hujus magistratus atque ope a deo praestita malum latius vagari non potuit.Nunc de amplissimi navalis praefectis dicendum

est quod certe non solum Venetae urbi magno est ornamento, sed etiam univerissae Italiae rei irpublicae nostrae non mediocre dignitatem affert immensum nam

q opus estac admiratione dignissimum. Nam in ea urbis regione quae prae aliis

mari vicina es praeterea maxime commoda navale aedificatum est, ac intres sinus seu si malueris recessus, excavatum intra quos mare recipitur unicoetant uisito tam lato ut etiam satis sit ad maximas triremes capiundas. Munitum est ostium duabus turribus ex utraque

parte suntque hae ponte sublicio untiar portisque cancellatis, quς nunquam reserantur nisi quum opus sit triremes educere, seu in navale inducere. nullibi etiam

154쪽

i CAs P. CONTARE NIaditus ad interiora navalis patet, praeter quam hoc uno ostio ingredientibus Primus sinus occurrit omnium minimus, amplus tamen hic indique circum tecta habet in fornicis modum aedificata contignationibus ac tegulis tecta sub haec triremes e mari subducuntur, ibique ab omni ventorum ac pluviarum injuria tutae perdurant, quoad illis uti libeat ea ratione multos annos incolumes Missaesae permanent. Novas item sub eisdem tectis aedificant, atque veteres subdum cuntra resarciunt magnum sane opus, quod maximo ornamento sit, d ad navium fabricam utilissimum. Post hun. sinum alius est interior amplissimus, circum omni ex parte ejusmodi tectis ut diax instructus nec ullum ex eis inspicias triremibus vacuum, sed binis si tecta fuerint latiora, aut lingulis si angustiora. Tertius vero non minor secundo, paulo ante nostram aetatem superioribus additus fuit , circumseptusque moenibus

pulcherrimis in eo autem plura sunt te

et aedificata, quamvis non sint omni adhuc ex parte perfecta verum summa cum diligentia opera datur ut ei fabricae

eXtrema imponatur manus. Tres hi r

cessus invicem sunt pervii, ac unico roambiuntur nonnullis turribus distincto, in quibus vigiles noctu excubias agunt.

155쪽

DE VENET RE P. I B. IV. I igunt, ne quid detrimenti tam insigne opus vi ignis injecti, seu dolo facinorosi cujuspiam , seu casu quopiam, ut inter dum evenire solet, accipiat. Intraque

moenia taberna sunt armamentorurn

amplissimae, universaeque nauticae supellectilisci ac fabri cujuscunque generis quod ad rem navalem pertineat , suas ossicinas ibidem habent. Ibi etiam aes funditur ad tormenta conscienda magna quoque ibidem fit tormentarii pulveris copia, adeo ut nihil quidem quod

ad rem nauticam faciat, in eo navali desiderari queat ibidem videre licet ingentem fabrorum multitudinem, quorum quisque suo munere fungitur Sunt praeis terea nonnulla atria bene ampla, in qui-.bus ingens armorum vis, tormentorum

scilicet ac telorum,ad usus bellicos servatur necnon magna velorum copia reis morum, armamentorumque omnium,

in suis quaeque cellis conditari ut cum senatus armandam classem decreverit, omnia in promptu sint,quae ad eam rem requirimtur. His rebus ossiciisque omnibus, de quo dicere institueram, praesectus est omniaque providet curatque quae in usum navalis fuerint hic seligit fabros cum lignarios tum etiam aerarios

caeterosque opifices qui ad opus faciundum admitti debeant diligentem qu que

156쪽

I 2 CAS P. CONTARE NIque impendit operam ne quispiam ossicio suo desit. Huic magistratui numeratur pecunia ex aerario in usus navalis, non prius tanaen quam collegium consulatur, ac rationes a patribus illis videantur. Apud maiores nostros, penes quos

res maritim e magno in preci erant, hic honos magnus habebatur temporibus tamen nostris magistratus hujus dignitas est imminuta, ac pene intercidit. quo fit ut si quando opus fuerit in ea re opera diligentiori, alios senatores primae existimationis cives navali senatus praeficiat, qui jus in priores habeant, eisque veluti ministris urantur. Postremo loco sunt a nobis recensendi divi Marci

procuratores , amplissimus omniuia1

praeter ducem magi stratus quippe qui praefinitum tempus non habeat, sed cum vita perduret. Huic laonori conjuncta est perpetua senatorii ordinis dignitas, ac jus ustragii ferendi aequum cum legitimis senatoribus illud etiam prae aliis

omnibus magistratibus obtinuerunt. nam cum caeteris non cedatur a senioribus civibus certisque locis certis lue subselliis, procuratoribus ubique idem honor praestatur quocumque enim loco sedeatur , illis semper ceditur, digni Orique sede semper hones fantur: non secus ac si quovis in loco magiitratus O-

157쪽

DE VENIT RE P. LIB. IV. I 3Ium munere iungerentur horum ossicium est tutelam pupillorum habere, quibus minori aetate existentibus nullus defuncto parente ex testamento tutor est inlii tutus. veluti ergo publici quida tutores a republica sunt instituti .ni divi Marci procuratores dicuntur, quod munus cum egregiam fidem ac sanctitatem vitae praecipuam exigat, hi cives huic ossicio

delegantur qui jam publicis fere omnibus muneribus defun ti sint, spectataeq;

sunt probitatisci in quo versantes tanquam milites emeriti perpetuam obtinet reipublicae administrationem. Priscis temporibus tam magna fuit non tantum Venetiis, verum etiam apud exteras nationes, hujus magistratus existimatio, ut plerique exteri homines, nedum indigeanae testamento suo hosce procuratores haeredum suorun tutores ac totius rei domestica curatores instituerint quorum fidei magna pecuniae vis pauperibus eroganda commissa fuerit adeo ut nostris quoque temporibus ingentes opes ab hoc magistratu administrentur, ac pro eorum arbitrio in usum paupe- rum distribuantur hic magistratus initio institutus fuit, ne haereditates civium qui pro tuenda seu etiam pro am-

plificanda republica apud exteras natio ne excederent, aut studiorest familiaris nego-

158쪽

r CAs P. CONTARE NInegociis ac mercimoniis occupati peregre morerentur, nullove condito testa mento, per fraudem quampiam ab his redibus pupillis averterentur. Qua de causa effectum est, ut civibus illis publiee ea cura demandata sit, de quorum probitate omnibus compertum sit Principio tres fuere deinde aucta civitate tres alii additi, hac tamen ratione distributi, ut veteres pupillorum, qui citra rivum magnum qui urbem mediam interfluit

habitant, curam habeant tres item curent eos qui ultra rivum magnum pro prios habent lares ut dimidiam urbem alteri, item dimidiam posteriores curent. Tres vero praeter hos patroni sunt

amplissimi atque augustiissima templi, quod divo Marco Evangelistae dicatum

est, sub cujus numine Veneta respublica bonis legibus aucta est, ditionemque imperii crevit ab his postremis tanquam a . nobilioribus nomen in omnes deductum est, ut divi Marci procuratores appellentur. me structura hujus templi impraeientiarum nihil dicere costituitae lue marmorum copia , columnarum frequentia, ex porphyritide ac prauo lapide ope te est stato atque aurato, quo tamen laquearia fornicesque omnes templi confecti sunt, tum demum pavimentum universum stratum cum mul

159쪽

D VENET RE P. LII. IV. I sti mortalium sereque omnes fama perceperint Templi tui jus instaurationi siqua in parte labascit, nec non sacerdotibus ipsius, hi tres procuratores prcaesunt, ac provident ut pro civitatis dignitate illustrissimi patroni nostri Marci Evangelistae deus optimus in eo templo pie colatur hi sunt qui praeter caeteros magistratus me judicio per quam necestari videri debent ad bene beateque vivendum. Nam monetae cudendae cura nequaquam negligenda est , qua

omnium commercia civium contineantiar, annonaeque triticeae copia sedulo procuranda est nec minor bonae valetudinis civium cura habenda est minimeque praetereunda Uit viarum ac pCn tium idque genus aedificiorum instaura tio haec comnlunia cuique civitati. 1Savero ad Venetias magis attinent, rei scilicet maritimae procuratio ac pupillorum tutela , cum multi civiunt cum

propter publica negocia, tum propter. mercat tuae uid' triain peregre profecti diem obeant idcirco magist ratus qui his muneribus incumbant publice initi titti sunt, ut nulla in parte majores nostri communi bono defuisse videantur , si quis diligcnter omne n laujus reipublicae

institutionem animadvertat.

160쪽

RE PUBLICA

LIBER QUINTUS.

gubernationis rei-publicae a nobis exposita est, omnesque recensiti magistratus urbani, non importunam alienamve ab opere rem facturus videbor, I de magistratibus exteris verba fecero: his scilicet quibus civitates quae in no stram venerunt societatem regi soleant necnon de militaribus imperiis , ac demum de muneribus aliorum civium, qui patricii non sunt ordinis. His etenim eaepositis extrema manus commode per instituto imposita videri poterit. In Lgnioribus civitatibus quae sub ditione nostra sunt, quatuor magistratus praesi-CiUntur praetor unus omnibus jus dicit, forenses lites dijudicat, atque in sontes animadvertit habet is praetor in judiciis pios erendis asseilbres homines jurisperito s,quorura consilio utitur.& licet apud Praetorem sit omnis authoritas, praeter hunc est praefectus, qui militibus praeest, qui urbem vel agros urbis coluerint in

hos nullum est jus praetoris, sed praefectus

SEARCH

MENU NAVIGATION