Casparis Contareni patricii Veneti De republica Venetorum libri quinque : Item synopsis reip. Venetæ, et alii de eadem discursus politici

발행: 1626년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류:

161쪽

DE VENET RE P. LIB. V. I 7 tantum jus in eos habet Arcis praeterea, moenium portarumqUe cura praefecto est demandata, necnon vectigalium, ac redituum omnium, tima urbis, tum agri totius .praeter hos quaestor unus, aut duo.

hic magistratus pecuniam publicam administrat, impendit di exigit, habetque codices rationunt publicarum nihil tamen fere agit nisi ex mandato praesecti, ac interdum utriusque, scilicet praetoris S praesedit. Ea enim ratio administrande utilior visa est, quam si penes eundem esset S authoritas S administratio aerarii. facilius namque liceret per fraudem aer rium peculari id vero pecuniae quod re- Iicritium fuerit ab impensis, Venetia ad quaestores urbanos defertur , ad quos ut sipra diximus undique pecuniae publieae conferuntur. Quartus qui in unaquaque urbium magistratum obtineat , si ci stos arcium alibi unus, alibi plutes sunt: hi ue militibus praesident qui arcem tu

entur, curamq; habent armorum, cor

meatus, torment Ortim quae ad munitioncm contra hostes in arce nosita sunt. Neque tamen custos ita praeeILarci quin

prae:ecti imperio subjectus sit: cui quidem omne jus omnisque potestas in huius generiti rebus curandis tributum est. In minoribus vero civitati Ous seu urbibus nullus est praefectus, sed praetor uir uia

162쪽

148 CAsp. CONTARE NIque partes agit in oppidis quoque que in agris majorum urbium frequentia sunt solus praetor est qui jus oppidanis

dicat, nullus praeterea magistratus nam quaestores ac piaefecti principum urbium, in universo quoque agro jus obtinent. praetoribus omnibus ad auditores, vos provocatio est. Advocatorcs etiam quandoque sententiis capitalibus praetorum intercedere solebant sed quoniam usu plerumque evenire solitum erat ut judicia protraherentur, neq; sontes cri minum ac scelerum poenas darent lata fuit lex a decemvirum collegio, minime id iuris Advocatoribus amplius in sententiis esse, quae a praetoribus assidentibus urisperitis quos secum comites duis eunt,ut supra dixi,pronunciatae essent. Et

hactenus quidem satis de magistratibus quibus respublica tum domi tu foris administratur. Verum quomam non tantupacis seditiam belli gerendi ratio habenda est,quam universant, qui neglexere, Ut inquit Plato in Politico, nequaqua libertatem diutius tueri ireunt: ideo qui recte reipublicae institutionem posteris tradiderunt, illud inprimis admonitos Assὰ

voluerunt, ut cives insit Dantur ad utrumque munus Dut scilicet bello gerendo idonti sint, dc in pace domi subjecti legibus institutisque patriis in praeclara aliqua

163쪽

aliqua functione vi Vant ilia tamen virtutes artesque bellaea referantur ad studia pacis, tanquan ad hoc loca. Unaquaeqὴ etenim res eam habet a natura inhianavim, ut priniunt bonum sibi quisq; convertiens appetat: deinde Ut contiario o sistat alitaturque quis nitinii cssia aieci juriam propuliare: Vae es illis nimante natura omnium perfectissima, diiudici ius dignoscuntur. Nam unicui me animali tributa es vis appetendi, qua prosequatur id quod natui ae suae consentaneum fuerit .praeter hanc unicuique adjecta fuit vis irascendi, quam Plato in Cideatque in priecordiis collocavit, ut scilicet animal quodcunque,ejus virtutis stimulis actum, contrarium naturaeque repugnans repelleret. Vtriusque igitur partis

Virtutes, quarum semina in animis ho-nainum natura indidit, civilem virum fovere oportet, ad frugem perducere, sic ve dc belliri pacis gerendae rationem habere. Quae ratio a majoribus nostris non fuit neglecta, ut quibusdam videri silet sed quoniam initio in mari aedificata civitas, qua multis annis imperium contempsit, continentis terrestris belli sudiis detineri non potuit, universam se ad maritimum bollum convertit: in quo egregiam operam navavit, εἴ pro tuenda

libertate dola hostibus ulciscendis mul-ς laque

164쪽

CAs'. CONYARgNItaque priaeclara Venetorum gesta pristis monumentis memoriae prodita sunt,pli'-rimique triumphi ex devictis hostibus et eorum classibus superatis reportati ex quibus facile quivis intellexerit Venetos da re maritima longe aliis praeititisse. Victa tandena post longum tempus p tinacia precibus finitimorum populorsi, quorum quisque sui reguli tyrannidem, quam diutius pastus fuit, amplius tolerare non poterat,adhibuit animum senatus ad continentis imperium: universamque Venetiae regionem pulsis tyrannis, ac paLsim civibus deditionem facientibus veluti postliminio rccuperavit quae libenti animo redibat ad veteres incolas, electis ε tyrannis exteris, qui ex reliquiis barbarorum in tota regione consederant, durissimaque servitute victos eos populos premebant. Prolato igitur imperio

in continentem terram , Praeterquam

quod bonis legibus, 3 pacis studiis ii

populi erant recreandi, qui nuper Venerant in nostram societatem, danda etiam opera fuit ut tueri libertatem poΩsent in quam se asseruerant. Caeterum Venetae urbis situs utpote quae condita est in mediis aestuariis , minime patiebatur nostros cives impensius operam dare bello terrestri, illiusve studio diutius detineri, sine maguo periculo

165쪽

UE NE T. RT P. I, IB. V. I, seditionis civilis nam cives illos qui terrestri belli studiis addicti fuissent, majorem anni partem agere in contineriti, ibiques equos alei es, hei restribus certaminibus se exercere : quin ut peritiores ne militaris fierent, opus fuerat ut si quando domi ocium ab arnus tui cset, externa bella adirent, in hilque animum paritere corpora durarent, ut in ea functione cum laude versari possient patriae prodesieri secus autem si fui1-sent, propemodum non tantum impcratores, verum etiam milites futuri fuerant. Haec vero frequens consuetudo continentis urbanaeque intermissio factionem quandam civium facile paritura fuerat ab aliis civibus disjunctam . quapropter procul dubio res Veneta brevi ad factiones ac bella civilia deduci afuisset. Omitto interim quam magnos spiritus aninai civium concepissent, cuni plui imum armis potuissient, habuissent-q; frequantes adsectatores ut hominum natura semper ad malitiam pronior est . qUa res, Ut ex priscorum I O numentis facile intclligi potes , semper Romanam rempublicam vexavit, contumacesque DC paucos Romanos cives reipublicae legibus d senatus decretis reddidit, ac demum Iulium Oaesarem tyrannum Romani imperii secit. Ne ergo hujusmΟ-

166쪽

as As v. Comae ARENId quispiam morbus in Venetam civ1ta-Fem obreperet, satius majores nostri esse

statuerunt, ut continentis imperium e terno potius ac cortilucto milite qua Ueneto defenderetur stipendium vero illis statuit ex vectigalibus totius provinciae. aequum enim erat ejus regionis impensis militem vivere, qui ad eam tuendam accersitus fuerat in quam militiam plurimi cives ditionis nostrae socii adscripti sunt quorum nonnulli ad summam imperii in nostro exercitu devenere atque ob res egregie gestas Veneta civitate patricioque jure donati sunt. Viget adhuc

nostra aetate nomen Barthi olomaei Coj

nei Berbomensis viri illustrissimi summi imperatoris, qui multa praeclara bella

confecit, a Venetam ditionem auxit:

quapropter erecta illi equestri statua in

celebri urbis loco a republica honestatus fuit Cives igitur Veneti ea de causa, quam retuli, terrestris militia hoDoribus privati sunt, omnes' ad exteros delati, cum lege cautum erat,nulli a patricium Venetum pluribus quam x x v militibus praeesse posse haec tamen lex nostra tempestate ob bella frequentia quiabus vexati fuimus in desuetudinem abiit Cum tamen terrestre bellum ingruit, nonnulli patri ei ordinis cives in exercitem mittuntur, qui dum bellum urget

167쪽

D VENET RE P. LIB. V. Is 3 temporarium magistratum gerunt. quaestores ii sunt , item ligati, qui inmisperatori exercitus externo li omini semper adstentri neque ei quicquam aut facere aut decernere licet, nisi ex legatorum consilio Bello finito utrique magistratus domum revertuntur acinordinem rediguntur, nec qilicqua amplius juris habent haecque est belli terrestrisve miluiae ratio apud Venetos Bello vero maritimo ac navali civitas nostra, iugis idonea est natura, cujus studiis scmper Veneti studuere nam in mari urbs co dita parum timere poterat terrestres copias, qua ei negocium facesserent ac non tantum iniquum, sed etiam valde

incomnio lum erat , comparare Xe

citum ex civibus, quem in continen tem traiicerent , ac finitimos populos bello lacesserent. At a mari timeri injuria poterat, tum etiam facile erat L latam ab exteris vindicare quamobrem univeria civitas ad fudia rei maritimae conversa est, atque juventutem legibus instituit, ac totius vitae consuetudine fir-niavit.hic enim mos instituendi patritios homines semper fuit, ut a teneris annis

usque ad pubertatem sub paedagogi disciplina degerent, ac latinis lite iis imbuerentur pro cujusque captu ab ea aetate, praeter paucos quosdam qui literarum

s studiis

168쪽

1s si ino re Aia, Istudiis se manciparant genio naturaque ducti, omnes sere rei maritimae ac familiari operam darent ac alii quidem navigabant ad longinquas oras, ubi mercatura indultria rem domesticam augebant , simulque essiciebantur periri morum ac consuetudinis legum i multitorum hominum plurimi conscendebant triremes armatas atque a teneris

annis corpus laboribus firmabant, Scanimum excolebant rei maritimae disciplina, necnon navalis belli peritia quibus artibus semper Veneti excelluete. Quin lege autum fuit, quae ad usquα nostra tempora pervenit, ut in unaquaque triremi armata stipendium ex aere publico non exiguum daretur duobus adolescentibus patricii ordinis quorum ossicium nullum aliud ellet,praeterquam imbui disciplina rei maritimaeri ac ut id facilius altequerentur, exigua quaedam munera eis incumbunt, in quorum sunctione egercitantur ac proficiunt, sicque idonei fiunt ad mlajora capessenda. In gravibus vero triremibus seu ad classem rem bellicam instructa fuerint, sive privatim civibus locat. e ad mercaturam, octo juvenes patricii quandoque demnati sunt nec mediocre cis stipendium constitutum, vel ex pecunia publica, vel ex aere Privato Lunc ad latercationes G

169쪽

D VrNgr Rrp. LIB. V. Is Icantur, qui nauticis ac bellicis studiis in eis assilescant. Quin etiam privatorum navibus hoc onus legibus impositum est ad publicam utilitatem, ut ex aere dorimini privati hominis uni seu duob. si navis major fuerit, patriciis adolascentibus stipendium solvatur, quorum aliud nitulum officium sit praeterquam exerceri

muniis nauticis Concessa quoque his adolescentibus facultas est, ut in triremibus onerariis ac in navibus privatorum quibus adscripti sunt, ferre queant ceris tam mercium summam nullo naulo soluto quam si non habeant, jus hoc suum allis concedunt ac locant. Qua lege con- saltum fuit non solum exercitationi iuventutis, Verumeciam utilitati tenuiorucivium, qui angustia rei familiaris premer tantur. Qita de re facile intelligi potesta quocumque curam instituendae juven- tuis minime a majoribus nostris praetcritam fuisse, ut nonnullis videtur: imo in ea navium triremita copia ducenti Mamplius nobiles adolelcentes legis istius beneficio alienis impensis ad rem nautican instruebantur praeterquam quod civili consuetudine ac more patrio quilibet patricius juvenis aut literis aut studiis rei maritimae operam dabat in qua exercitatione tum sibi plurimum , tum rei domesticae nonnihil consulebat ac prode-

170쪽

rat ii, priscar leges et hujusmodi instituta etiam nostra tempestate perdurant, licet plerique adolescentes ambitione a 'tIuxi post ampliatum impertum corrupti patrias institutiones neglexerinici ac ci lvium copia adeo crevit ut nostra aetate ingruentibus bellis ac rerum domesticarum scipendiis longe plures effecti sint pauperes, quam quod satis consuli illisquear istius legis beneficio. Ita namque Matura comparatum es , ut nihil inter homines perpetuum esse possit verunt cuncta quavis initio perfecte constituta esse videantur, post aliquot annos natura in deterius labente instauratione india .gent adeo ut quemadmodum corpus prandio saturatam diutius incolumita- xem servare non potest nisi post aliquot horas coena successerit : sic in unaquaque e opitulari oporteat naturae ad imteritum labenti, atque instaurationem adhibere. Hujusinodi rationem nos quoque deo bene juvante imitabimur, ac allia quod remedium excogitabimus quo fit . ut hac etiam in parte nihil sit in nostra republica desiderandum.sed de his hactenus. Nunc a nobis recensendi sunt magistratus qui praeficiuntur rei maritimae. Vnaquaeque triremis ad bellum instructa praefectum habet virum patritium, qui in ea triremi omnium potestatem obtu

SEARCH

MENU NAVIGATION