Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

Io 8 Prodromi ad

eram: Et nunc Dominus mist me, o spiritus eius. Loquitur hic Deus, ut patet ex x erbis praecedentibus & subsequentibus , di ex eo quod dicitur. Ex tempore esse eius scilicet traditionis legis in Syna, ibi eram et scilicet in Syna. Ita exponit R. Salomon ex consensu Doetorum He-hraeorum . Fallitur tamen,dum vuIt haec referri ad ipsum Isaiam , quasi hic cum caeteris Prophetis fuerit praesens in Monte Syna, quando Lex data fuit: quod sane absurdum est, ac ridiculum. Certo in libro sMechiltha , Exodi cap. I s. &to. R. Iose, de R. Nathan tribuunt haec verba Deo, qui tamen asserit se misium Domino, O a Spiritu eius . In quo, ut vides , tres diuinae Personae manifestissimo

exprimuntur.

Quartus locus est in Psal. 33. Uerbo Domini cali firmati sunt,o piritu oris eius

omnis Tirtus eortim. Ηic etiam vides,tres diuinas Personas commemorari et nempe , Dominum, Verbum, O Spiritum . Ita ut Dominus ad Patrem , Verbum ad Filium , Spiritus ad Spiritum Sanctum

122쪽

reseratur. Et ita in Terescith Rabbah , R. Moses Ηaddarsan allegat R. Elie2er dicentem : Non es I creatus mundus , nisi per Verbum Domini , scut dictum es dat 3 3. In Verbo Domini facti sunt caeli . R. SAMeon dixit et Spiratiit, vel f Fauit Deus spiritu oris sui , ct creatus es mundus, IDetit dictum es: S spiritu oris eius omnis diris

natur Ah med eludere hanc Dauidis aut horitatem , imo retorquet eam Contra nos di ita enim scribit loco iam allegato . Laami laeta, dur

123쪽

gio Prodromi ad

i glia iis et Hac authoritas Danides argumentum contra Vos et Nam Da- dicit: Uerbo Dei creati sunt caeli , ct te ra et non vero dicit et verbum Dei creauit equemadmodum vos asseritis , illum tribuere creationem ipse Verbo Dei. Discrimen autem inter crrentem taum terram , ct inter Verbum quo hae duo creata sunt, es maniferium ac notum , sicut discrimen inter potentem , ct potentiam. Etenim potens , est qui creat , O iam creavit res potentia sua pstientia autem ipsa nox

Verum haec obiectio prorsus friuola est et Nam in Deo potentia di potens identificantur se quemadmodum etiam Verbum Dei & ipse Deus. Quamobrem in Sacris literis tribuitur a stio principalis tam Deo, quam Verbo eius, & alijs attributis eius; praesertim quando attrimhuta sunt personis appropriata, seu accupiuntur pro aliqua ex Personis Diuinis. Quamobrem legimus in Isaia cap. s s. Verbum meum , quod egredietur de ore meo ,

124쪽

A funaec. P. III. III

non redibit ad me dacuum , sed faciet quacumque Tolui, O prosperabitur in his, ad quae Mis illud. Et in Iob cap. 26. Prudentia eius percussit superbum espiritus eius orna-tiit Calos. Praeterea, etiam in humanis dicimus, Regem facere aliquid per suum

legatum : di tamen legatus etiam facit. Et homo operatur manu: de nihilominus manus etia operatur, quemadmodum in Diuinis multoties legimus, manum Domini , vel brachium , vel dexteram eius aliquid facere . Illud etiam negamus , quod addit ad argumentum suum contra nos confirmandum: id odi, Godi utasaeis, vinulo ubis ibis I , I IM

125쪽

ira Prodromi ad

O Domine timer , . Creator no er , miserere nobis , ct parce nobis. Neque visus es qui dicat: O Sermo Dei parce nobis , O miserere nobis e cel . Potentia Dei, siue o Voluvias Dei , sue ) Scientia Dei, parce nobis, O in serere nobis. Nam in Sacris Scripturis non raro inuocatur Deus a Prophetis per eiusdem attributa , praesertim personis appropriata , quibus etiam operationes directe tribuuntur : ut cum Isaiae cap. s. dicitur: Consurge , consurge s induere fortitudinem, brachium Domini: Consurgesicut in diebtis antiquis , in generationibus sectil(rum . Numquid non tu percuisseisuperbusti, Culnerasi Draconem p nunquid non tu sc-casi mare P Ilic certe brachium Domini, siue sit attributum Potentiari siue sit Ver-hum Personale, inuocatur a Propheta , di tribuuntur illi operationes in recto . Et quidem cum attributa non sint aliquid realiter distinctum a Deo, sed sint ipsemet Deus , ( ut non solum Christiani, sed Mahumetani etiam Sapientiores fatentur : idem erit dicere et o Deus adiuuam e s ac , o Sapientia, vel o Bonitas Dei

126쪽

fui. Ali. P. III. II 3

adiuva me et Neque verum est, nullum hoc modo Deum inuocares Cum eXperientia , saltem apud nOS, contrarium doCeat.

Postremo negat Aduersarius, in eo loco Psalmi 33. posse per Uerbum Domini intelligi Christum: nam ivt ipse subditi

Christus in sententia omnium hominum est nomen humanitatis: apud Chrisiavos tamenes nomen humanitatis , O diuinitatis , posmquam una alteri unita est. Porro hec unio apud eos censetur actio de notio producta. Ita

127쪽

i i d Prodromi ad

que ante Unionem non erat ibi humanitas , neque docabatur Christis. Porro Urebrim illud , quo creati sunt caeli, O terra di non habebat adiue clam humanitatem tempore hMitii modi creationis , ex communi sententia omnium uentium: Christus dero nec ario adiuvIam habet humanitatem et patet igntur hic per Verbum non signiscari , neque tute;lixi posse Christitia.

Nimis puerile est hoc argumentum . Nam nos non dicimus, Verbum fuisse iam unitum cum humanitate , quando per illud Deus caelum, terramque creauit. Et quamuis Christi nomen includat diuinitatem & humanitatem , non sequitur tamen, diuinitatem, seu Verbum , non fuisse ante humanitatem. Nam S. Ioannes Cap. I. manifesto dicit : In principio erat Uerbum et O Detis erat Verbum. Deinde vero subdit : Et verbi in caro fa-

tum es. Itaque Christo prius fuit e sse

Verbum & Deum, quam hominem: non tamen antequam fieret homo , poterat

proprie dici Christus : nam Christus dicit simul diuinitatem de humanitatem a

128쪽

Refit. Alc. P. III. I I S

in quo sensu concedi potest, caesum , Ac terram non fuisse per Christum crea

Quintus locus habetur in Genesi ,cap. 18. ubi primo dicitur : Apparuit autem Dominus Abrahae in convalle Mambre: dimox subditur et mmque elevasset oculis , apparuerunt ei tres Virisantes prope eum. Mirum , quod dicat, Deum fuisse tres viros : & quod Abraham nunc loquatur

cum illis tamquam cum vno, Ac tamquam unum adoret: nunc tamquam cum

pluribus, dum subditur: Et vidit, ct cu-ctirrit in occursum eorum ab osio tabernaculi, O incuruauit se in terram, S dixit et 'Domine mi, ne quase , transeas a fertio tuo is Tolletur nunc parum aqua , ct latiate pedes oesros, O requiescite sub arbore. De ij dem etiam loquitur Moyses, nunc ut de uno, nunc ut de multis : & tamen vocat eos nomine nini , proprio , imo proprijssimo unius veri Dei: & nunc habetes dixit: nunc vero; O dixerunt et nunC, Deus: nunc Viri. Quis Credat haec v

i. Disit ipse brum Cooste

129쪽

it 6 Prodromi ad

care mysterio Nam alias videretur valde improprius loquendi modus. Quamobrem in praediistis verbis non sine magna ratione asserimus , innui mysterium Sacrosancte Trinitatis, in qua unus Deus in tribus Personis, atque in unica essentia adoratur. Neque obstat quod hodie

Ilebraei legant Domini mei , pro

Domine mi, ut legerunt Septuaginta Inrerpretes, qui verteruut i , Domine et Nam cum ibi sit vocalis tametet, nomen illud tribuitur tantum uni Deo, licet sit formae pluralis , in quo etiam elucet mysterium Vnitatis dc Trinitatis Dei . Et certum est, ibi nomen plurale significare singulariter , cum statim sequatur et Si innenigratiam in octilis tuis, ne, quaese, transeas a fertio tuo. Nec valet effugium quorumdam , qui asserunt, Abraham tunc tamquam cum una persona fuisse locutum, cum maximum trium illorum alloqueretur. Nam Scriptura Complectitur omnes eodem nomine Dei , di trium Uirorum et nec ullum ponit inter

130쪽

Refui. Alc. P. III. III eos discrimen, sed tribuit illis aequaliter

omnia.

Sextus, Isaiae cap. 6. ubi, Duo Seraphimelamabant alter ad alterum: Sanctus, Sanctus , Sanctus Dominus Exercituum. IIaec trina repetitio reb Sanctas cum vnico nomine Dominus , ostendit non obscure

Trinitatem Personarum in unica diuina Essentia. Septimus, ibidem cap. 3 . ubi introducitur Deus ita loquens et aevia os meum ipsum pracepit: ct Spiritus eitis ipse congregauit ea. Ilic habemus Personam Patris loquentis et Personam Filij significatam in ore, vel verbo oris eius: de Personam Spiritus Sancti in spiritu oris eius expres sam. Haec pauca lassiciant,pluribus alijs omissis, ex veteri Testamento iIn Testamento nouo clariora, & apertiora sunt testimonia de hoc inessa-hili Arcano. Praecipua hic subiiciam. Primum testimonium est , Matthaei cap. 3. ubi legimus: Baptietatus anten Iesus , confisim ascendit de aqua et O ecce

SEARCH

MENU NAVIGATION