Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

tig Prodromi ad

Aradentem sicut columbam , O venientem superse: Et ecce Vox de tati dicens: Hic es Filius metis dilectus, in quo mihi complacui . Hic expresso tres diuinae Personae demonstrantur et nempe Persona Patris loquentis, Persona Filii dilecti, & Persiana Spiritus Sancti descendentis super

eum.

Secundum, ibidem cap. vlt. ubi mi tens Christus post resurrectionem suam Apostolos ad praedicandum, dixit eis: Euntes rigo docete omnes Gentes , bapti n-tes eos in nomine Patris , es Fil, , ct Spiriatus Sancti . Hic expresso tres Personae nominantur. Quod autem dicatur, in nomine, non autem , in nominibus , innuitur in ijsdem Personis unitas essentiae . Frigido satis , & insulse oppugnat hoc testimonium Aduersarius , ut supra vidimus Tertium Ioannis cap. I . in illis Christi verbis ad Discipulos: Si diligitis me is mandata mea seruate et Et ego rogabo Patrem , O alium Paraclitum dabit vobis , Ut maneat vobiseum in aeternam , Spiritum

132쪽

Ceritatis .mHic etiam Trinitatis mysterium manifeste agnoscitur, dum inducitur Pater, qui date Filius, qui rogat et &Spiritus, qui mittitur, vel datur. Quartum, in Epist. r. Sancti Ioannis cap. s. in illis verbis : Tres sint , qui testi- momium dant in caelo e Pater, Uerbtim, O Spiritus Sanctus , ct hi tres unum sunt . Nihil clarius dici poterat. Quintum, in Epistola a. S. Pauli ad Corinth. Cap. 13. ubi scribit: Gratia Domini nostri Iesu Christi, ct charitas Dei , ct

communicatio Sancti Spirittis, fit cum omnibus dabis. Ηic etiam habentur distin- tres diuinae Personae . Nec reseri, ut etiam superius notaui, quod in illis recensendis ordo non seruetur: nulla enim Persona est prior alia nisi ratione originis sed omnes sunt aeternae, vel potius,

unus Deus Atern US.

Ilaec sane, &alia huiusmodi testimonia plurimum ad hoc mysterium confirmandum conducunt. Sed praecipuum, di firmissimum argumentum istud est, quod siepissime in sacris literis reperiun-

133쪽

It o Prodromi ad

tur nomina harum trium Personarum,

Patris,dc Filh , di Spiritus Sancti, vel sub his, vel sub alijs aequivalentibus appellationibus, vel etiam sub nomine tantum Dei, vel Domini, per notionales operationes ab inuicem distinctarum , cuiuia modi sunt, gignere&gigni e mittere dc mitti et procedere unum ab alio, & aliae huius generis. Et quidem iuxta Philo sophos, operationes dicuntur de supposito, vel persona : dc consequenter operationes distinctae ostendunt personas distinetas,ut vere notat Alimed in eo,quod nos confitemur in Symbolo, Filitim sedere ad dexteram Patris. Non tamen dicimus, ut ille nobis imponit, quod quemadmodum cuilibet Personae tribuitur operatio, ita etiam habeat propriam essentiam ab alia distinctam. Ita enim de qualibet harum trium Personarum Io-quuntur Scripturae, &de uno Deo, tribuentes illis nomina , & operationes squae non conueniunt nisi Deo : Deus autem non potest esse nisi unus, de per consequens unius essentiae. Si horCMa

134쪽

humetanis dissicilia videntur, Deum ata tendant, qui ea reuelauit; non redarguant nos, qui ea Deo reuelanti credi

mus, ac veneramur.

Porro de prima Persona, quae ut plurimum absolute Deus appellatur , qui est origo caeterarum diuinarum Personarum (quamuis etiam Patris nomines praesertim in nouo Te flamento frequ(ntissime exprimatur ) nulla potest internos dc Mahumetanos esse controuersi a. De secunda vero Persona, quae Filius, diverbrim , Communioribus nominibus nuncupatur patebit inferius , cum de Christi diuinitate' erit agendum . De

Spiritu Sancto, qui est tertia Personas satis clara & aperta sunt in Sacris Libris testimonia, in quibus sit mentio de illo, tamquam de Persona a Patre & Filio distincta: di tamen tribuuntur ei operatio. nes, quae non nisi Deo possunt conuenire. Praecipua hic ex utroque Testamento loca producam.

Primo , Iob . cap. 33. Spiritus Dei Iecit me et si Spiraculum omnipotentis vilii

135쪽

Io Prodromi ad

Dauit me. Non est dubium , quin facere hominem , & ei vitam dare , sit opus solius Dei . Secundo, lib. a. Reg. Cap. 23. Spiri- ritus Domini loquutus es in me et O sermo eivssuper linguam meam. Nemo dubitat,

solius Dei esse loqui per Prophetas . Quod si respondeant Mossemi , posse hic per Spiritum Domini intelligi Angelum: improprio dicetur Angelus loqui per hominem, cum rectius dici debeat, Deus ipse loqui per Angelum hominis vel per hominem alijs hominibus. Tertio , Psal. IIS. Quo ibo a Spiritu tho, O quo a facie tua fetiam P Si ascendero in calam, tu illic es et Si descendero tu Ix-fernum , ades. In his verbis hi mentio tam

Spiritus Sancti, quam Patris, Cum quo loquitur David; & Fiiij, qui est velut facies, & imago viva Patris et & omnibus tribuitur id, quod soli Deo conuenit ;nempe esse ubique, & neminem posse ab eo fugere, vel abscondi. Quarto, Ioel, cap. a. Effundam Spiritum meum super omnem carnem, S promphetia-

136쪽

phetabun Ity υσri. Et etiam super feruos, O super ancillas tu diebus illis e mundam Spiritum meum , ct dabo prodigia , Sc.

Spiritus effusus a Deo super omnem camnem , per quem prophetant homines , de prodigia operantur, non potest esse nisi Deus: nulli enim Angelo, vel creaturae ista conueniunt. In Testamento nouo sunt apertiora testimonia : ex quibus quaedam praecipua recensebo.Primo, Marci cap. g. dixit Christus eritii basphematierit in Spirittim Sanctum , non habebit remissionem in aeterniim e Sed retis erit aeterni delicti. Ilic sano necessarium est fateri, Spiritum Sanctum est e Deum , cum in sententia quoque Mahu- metanorum,& ipsius Mahumeti in Al- Corano , peccata irremissibilia sint ea tantum , quae sunt contra diuinitatem Et ideo dicunt ipsi, peccatum Gaal Associationis, quo violatur unitas Dei, e se irremissibile , tum caeterorum omnium peccatorum sint homines veniam

137쪽

Og Prodromi ad

Secundo, in Actis Apostolorum, Cap. s. dixit Sanctus Petrus ad Ananiam et

Anania , cur tentavit Satanas cor stilam , di

mentiri te Spiritui Sancto p Non es ment, tus hcminibus , sed Deo . Ergo Spiritus Sanctus est Deus: alioquin non esset bona illatio S. Petri . Nam posito etiam quod Spiritus Sanctus esset Gabriel, vel alius Angelus , ut volunt Mahumetani, di gereret personam Dei: debuisset dicere S. Petrus Ananiae r Non es mentitus Angelo, sed Deo. Tertio , ibidem cap. Io. scribitur raeuia O in nationes gratia Spirittis Sancti essus es. Ilic si Spiritum Sanctum intelligas alium quam Deum; inepto, imo impie intelliges et Solum enim a Deo disefunditur gratia sua in homines. Quarto, ibidem cap. 3. dicitur et Mianisi antibus autem illis Domino,S ieiunantibus f dixit illis Spirittis Sanctus et Segregate mihi Saulam, S Tarnabam in opus, ad

quod assumps eos, Sc. O ipsi quidem missi

a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam. Quis potest assumere homines ad Apostola -

138쪽

tum , di mittere eos quo vult , nisi Deus Quinto, ibidem eap. a diuit S. Paulus: Spbitus Sanctus per omnes civitates mihi protesatur dicens: quoniam vinctiJa ct triabulationes Ierofobmis me manent. Et post pauca: Λttendite vobis , O Tviues gregi , in quo Tos Siritus Sanctus posuit Episeopos , regere Ecclesiam Dei. Ηaec sano non sunt, quae homini, vel Angelo conueniant, sed

soli Deo.

Sexto, ibidem cap. 28. dixit idem S. Paulus: Tene Spiritus Sanctus sequuttis e Liper Isaiam Prophetam ad Patres nosros, diacens et Uade ad populum iesum , ct dic ad eos: Iure audieras , O non intelligetis. A , qui haec verba apud Isaiam cap. g. inu niuntur dicta ab ipso Deo et sic enim ibi ait Propheta: Et audiui Tocem Domini dracentis e finem mittam, es quis ibit nobis pS dixi et Ecce ego, mitte me. Et dixit Uade , O dices populo huic et Audite audientes , O nolite intelligere . Ergo Spiritus Samctus est Deus. Et notanda sunt verba illa : aeuem mittam , O quis ibit nabis P in

139쪽

ras Prodromi ad

quibus primo tanquam unus; & deinde tamquam plures, loquitur Deus et ad indicandum mysterium Vnitatis , & Trinitatis Dei: Sc ad ostendendum , omnia. opera ad extra (ut loquuntur Theologi communia esse toti Trinitati, & singulis

Personis eiusdem ii quamuis ex ea ratione , quam inferius adducam, magis uni, quam alteri tribuantur. Septimo, in Epistola r. ad Corinth. cap. 2. legimus : Spiritus enim omnia sertι-tatur etiam profunda Dei. aevis enim hominum scit quae sunt hominis , nise spiritus hominis , qui in ipso es P Ita , O qua Dei

sunt , nemo cognovit , nisi Spirittis Dei. IIis verbis euidentissime conuincitur, Spiritum Sanctum esse Deum : nemo enim potest penetrare & cognoscere omnia

quae sunt Dei, nisi Deus ipse. Et sicut inter hominem di spiritum hominis est realis distinctio si scilicet quae est inter partem, & totum et ita necesse est inter personam Patris, & Spiritum eius esset aliquam veram,& realem distinctionem: quae sane non potest esse inter partem, dctotum

140쪽

totum, quia Deus non habet partes: quare fit perest ut sit distinctio personalis, &relativa tantum. Quod si nulla esset distinctio inter Deum , quatenus dicitur de Persona Patris, & inter Spiritum eius inepta appareret loquutio S. Pauli: essetcnim dicere idem per idem. Octauo, ibidem cap. 6. in illis verbis: An nescitis quoniam membra Gema Templum sunt Spiritus Sanc i, qui in Gobis es, quem habetis a Deo , S non esis vestri ITemplum nulli creaturae tribui potest,

quemadmodum nec Sacrificium, quod in Templo offertur, cum utrumque sit proprium unius Dei. Sequitur ergo Spiritum Sanctum esse Deum. Nono, ibidem cap. I a. ubi dicitur.

Et nemo pstes dicere Dominus Iesus, nis in Spiritu Sancto. Et paulo post : Alij quidem per Spiritum datur sermo Sapientiae alij autem sermo Scientia secundum eumdem Spirittim: alteris des in eodem Spiritur albgratia Lamiatum in Uno Spiritu: alii operatio Dirtuitim et alb Prophetia et atrum discretio spirituum et alb genera linguarum et ab in-

SEARCH

MENU NAVIGATION