Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

3 Prodromi ad

severans, ac perpetua: idest, ut explicat Gelaleddinus, ubila si et Ome semper habet Gentem ,su Nationem , a qua colatur. Porro si Religio Christianaan. te Mahumetum defeci siet, nulla fuisset

eo temporis interuallo gens, quae Deum coleret,& consequenter religio eius non fuisset perseverans. Ηoc autem euidentius patet ex Sura s8. Demonsera

tio e ubi ita legimus: O-

fuere ( Mahumeto ex Itidaeis, es rimanis, O Idololatris, non recesserunt, donec ad eos demo ratio et Legatus Dei , qui Iegeret Scripturas puras , in quibus sunt libri recti. Et non sunt diuis Indisi es tariasiani, nisi postquam Uenit ad eos demo ratio

Diuitiam brum Cooste

92쪽

rio . Explicat haec verba Gelaleddinus: Non recesserunt Iudai , O Chrisiani, Idololatra a cla bir is ab eo in quo erant, idest, a fide in qua erant circa aduentum Mahumeti: donec venit ad eos demonstratio, nimirum probatio clara ,-ipse Mahumetus L gattis Dei. Et nim sunt diuis Iudai ct Chri stiani ae a ui in credendo in Mahu- metum (venturum nisi postquam Uenit

demo ratio, pe Idahumetus , O Alcorantis et nam , dia. - ot ut antequam veniret Mahume- erant Tniti in credendo in illum . Itaque Christiani ante Mahumetum erant in bona religione, nec fidem suam deseruerant et non tamen ob eam causam, quam assert Gelaleddinus, nempe quod in Mahumetum venturum credebant

93쪽

8 o Prodromi ad

c hac enim retione etiam Iudaei & Meco cani fuissent in bona religione : absit hoc a Christiana fide : sed quia Euangelicam Christi legem retinebant. Porro etiam ex eo comprobatur haec veritas, quia Authores Mosse mi , in eo temporis spatio, quod inter Christum ,& Mahumetum intercessit, & ipsi vocant illud buill ; ponunt multos Sanctos Christianos et ut Sanctum Georgium squem satis constat, sub Diocletiano ma

tyrium subiisse , post annum se ilicet a

Christo nato circiter trecentesimum et Sanctos Martyres sub Dunaan Tyranno Iudaeo in Nagerana, inter quos infans quidam septem mensium , matrem incendia reformidantem, Clara voce hortatus est , ut ignem constanter propter Christi fidem ingrederetur; in quem cum matre ipse quoque coniectus est . Fuit etiam quidam nomine vel OH ,Ziab, vel Zen ab Monachus ex Monasterio Abdolcais , coaevus Bahirae Monacho et &utrumque Mahumetani tamquam Sanctum venerantur : dicunt enim, audi

94쪽

tam quondam de casso fuisse hanc vo-Cem . Odi iacta inbui ob

optimi hominum in terra sint tres et Zena-bus Asceniensis , Bahira Monachus , ct alias viriqui poBea veniet et per hunc autem Anim scabatur Mahumetus. Ita refert Mamu- . dius. Praeterea fuerunt septem Dormientes apud Ephesum , quos tam Christiani , quam Mahumetani , ut Sanctos venerantur : Ηos omnes, & alios Sanctos Christianos recenset Masaudius tempore inter Christum &Mahumetum transactor Sed subdit de eis: v

Erant autem Meles, qui credebant in unum Deum , non autem ex genere Christianorum huius temporis. Sed hoc gratis omnino dicitur . Nam Christiani omnes huius temporis quotidie fatentur, se credere in unum Deum e di pro hac veritate vitam F cum

95쪽

gx Prodromi ad

ctim fianguine profundere parati sunt . Den: que Sura II. Ferrum , vers. 2 8. ut supra vidimus, laudantur Christiani ab ipso Deo, tamquam pietate, misericordia ,&castitate ornati, ac propterea bonorum suorum operum mercedem consequuti r additur tamen, es ta et Sed multi eorum fuerunt prati aricantes. Verum quod multi praeuaricati sint , nihil officit religioni uniuerse , siue in moribus, siue in fide praeuaricati

Putat Gelaleddinus , eos solos Christianos a Mahumeto laudari, qui in illius Sectam transierunt: Caeteros autem praeuaricatos fuisse, quia nouam religionem Regis, seu Imperatoris sui sequuti sunt et vel potius per Alcorani verba significari , partem Christianorum nouae religioni Imperatoris sui adhaesisse : partem vero in fide Christiana permansisse: multosque ex his deinde in Mahumetum credidisse: Ita enim scribit et L

96쪽

e Dereliquerunt eam s nempe pietatem, vel castitatem multi exiliis, es abnegaverunt religionem Iesu , Singresssunt in religionem Imperatoris sui et Sed remanserunt in religione Iesu multi ex ipsis , ct crediderunt in Prophetam nosrum , idest

Mahumetum. Quamuis autem non exprimatur, quis fuerit iste Rex, vel Imperator it probabiliter tamen credere pocsumus, intelligi Constantinum: nam amtea nullum habuerant Christiani proprium Regem, aut Imperatorem. Sed tantum abest , ut Christianorum ullus amplexus sit huius religionem,ut ipse potius,Romana superstitione reiecta,Chri. o nomen dederit, eiusque fidem ampi Nus fuerit. Desciuerunt quidem multi inhaeresin Arianam , quam Constantius Imperator Constanti ni filius propugnauit et non tamen propterea dici potuit, Christianos uniuersaliter deseruisse religionem suam , quam semper Antistites F a eius

97쪽

8 Prodromi ad

eius cum saniori parte Christianorum mordicus retinuere , N. totis viribus propugna uere . Ex dietis aperte colligitur, falso &iniusto ob ijci Christianis a Mahumeto, quod fidem ac religionem suam mutauerint,Corruperint,aut destituerint: cum ab ipsius initio haec semper eadem fuerit ac nunc est. Id vero magis patebit ex respon fio ne ad ea, quae Mahumetus in Alcorano pro asserto suo sustinendo pronunciat. Et quia ad primam ab eo allatam mutatae Christianae religionis Causam, in primo Tractatu ex professo respondimus et secumdam etiam Causam, falsam nullamque esse satis superque ostendimus: respondebimus nunc ad alias iuxta ordinem superius positum, incipientes a tertia, qua Sanctissimae Trininitatis Mysterium oppugnabatur.

98쪽

spondetur tertia obiectioni contra Masterium Sanctissimae Tri

nitatis.

Cap ut Quintum.

Cc est magnum illud , & ineffabile Arcanum , quod non solum Mahu metanis, sed & Iudaeis, ct caeteris gentibus a veissa fide alienis, semper fuit lapis offensionis & petra scandali Et sano negari non potest, rem esse arduam , di intellectui tam humano , quam Angelico, incomprehensibilem, atque omnino imperceptibilem, di cre-

99쪽

8 c Prodromi ad

dendam tantummodo , ac venerandam , quia Deus ipse eam reuelauit. Neque nos profitemur posse illam argumentis de rationibus probare, sed tantum authoritate diuina certam & similitudinibus, seu congruentijs quibusdam probabilem, vel saltem non improbabilem , & rationibus etiam non impossibilem demon

strare

Duo vero hic, eaque apud omnes Ce

tissima supponenda sunt. Primum :quotiescumque admittitur aliquam religionem veram esse , dc a Deo institutam ;admittenda etiam esse omnia illa , quae in ea a Deo reuelata esse certo creduntur, quamuis nulla naturali ratione pose sint demonstrari. Secundum ; multa e se a Deo reuelata, quae tum a Christianis, tum a Iudaeis, ac Mahumetanis certistiis creduntur, de nihilominus humanam omnino superant intelligentiam , nec ullo modo possunt comprehendi, de multo minus probari. Non enim solum sunt supra naturam , sed aliquando etiam contra naturam, cuiusmodi est resurrectio

100쪽

ictio mortuorum. IIabetur enim ut naturale axioma , a priuatione ad habitum non dari regressum : Oppositum vero est contra naturalem rationem. Nihil tamen ex his continet contradictionem rnam si hoc esset, conuinceretur manifesta falsitatis, Nomnimodae impossibilitatis et ut si diceremus v. g. Deum esse trinum & unum in eadem essentia et idem enim esset ac dicere, e ste trinum, & non esse trinum et vel esse unum, & non esse unum in es entia. Nihil autem eorum, quae credunt Christiani, ullam inuoluit contradietionem: & hoc contra Iudaeos, Nahumeta nos, de idololatras ipsi manifestissimo ostendunt. His praemissis, dicimus : Samstissimae

Trinitatis mysterium non posse a Mahu- metanis ut salsum negari: tum quia creditur ab illa religione, quam veram esse,& a Deo instituta, satis superius probauimus: tum quia a Deo reuelatum fuisse, infra e sicaciter ostendemus: tu deniq; quia nullam inuoluit co tradictionem, aut impost

sibilitatem respectu infinitae perfectionis diuinae. F Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION