Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

spondetur ad tertium

Argumentum contra , ructeriumetum T '.

Caput Octauum.

Ertririn Contra Trinitatis mysterium argumenis

tum est huiusmodi: ou

152쪽

attributa erunt Deus , cum intexsubitantia Dei I ecesse est itaque , ut unumquo que attributum sngularum Personarum si Deus sicut ipsa Persona , cum sit ex substantia elui . Magnu gitur hic dilatabitur eam-ptis ad multiplicandos Deos , uaut res processura si iis insultum. Cum .utem dicitur tres Persenas esse in caelo ex substantia aterenas nonne cogimini fateri, esse tres Deta Tersna enim sunt indiuidua demanidiabistia ac determinata. fiuid Gero respondere potesis in contrarium P Respondemus: quamuis in Deo sint tres Personae, & unaquaeque Persona sit Deui: non tamen esse tres Deos , sed num tantum Deum et quia nimirum ilici dem Deus, qui est Pater, est etiam Filius, & Spiritus Sanctus. Non esim Perm

153쪽

i o Prodromi ad

sona una habet essentiam distinctam , aut diuersam ab essentia alterius, sed una est ac eadem essentia trium Personarum. Personalitas quippe seu subsistentia in rebus creatis distinguitur ab essentia, dc haec ab existentia. Essentia enim est veluti possibilitans ad esse: & ideo essentiae a Philosopho dicuntur aeternae . Existentia autem est ipsa essentia in actu . Subsistentia vero est ultimum complementum e sientiae actu existentis, quatenus facit non solum rem esse in se, sed distinctam a quacumque alia . Porro in Deo nulla datur distinctio essentiae &existentiae: hoc enim argueret imperfectionem et datur tamen distinctio virtualis intrinseca subsistentiae, seu personalitatis, ab existentia , seu essentia actu existente . Ηaec autem virtualis distinctio intrinseca consistit in hoc, quod independenter ab operatione nostri intellectus, aliqua simplex entitas aequi ualeat . duabus entitatibus realiter inter se diuinistis. Ponitur exemplum in puncto ,

quod cum sit in diuisibile, est finis lineae

154쪽

antecedentis , dc in ilium stib sequentis. Initium autem &finis, realiter inter sedistinguuntur, & virtualiter intrinsece . Eodem , vel simili modo , Personae diuinae , cum inter se realiter distinguantur, quamuis sint unum cum diuina e stentia , distinguuntur virtualiter intrinsece ab illa , quia eadem essentia independenter ab omni intelleii aequi ualet, seu communicatur vero & realiter, iisdem Perso nis . Haec autem distinctio virtualis intrinseca inter essentiam &Personas diuinas, sussicit ad euitandas omnes illas contradictiones, quae sine eadem dis inctione contra hoc mysterium fieri possent,: cuiusmodi est illa : Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se: sed

Paternitas & Filiatio , seu Pater & Filius, sunt idem cum essentia diuina : e go sunt idem inter se et ergo non sunt . Personalitates, seu Personae distinet e. Respou detur enim: Quae sunt eadem uni tertio secundum totum illius esse reale,& etiam secundum illud quod continet virtualiter intrinsece, sunt eadem inter se:

155쪽

8 5 Prodromi ad

se : concedo. Quae sunt eadem uni tertio secundum esse reale quod habet , tantummodo ; & non etiam secundum esse virtuale intrinsecum , sunt eadem interser Nego. Nam essentia diuina seiuncta a Personis, habet communicabilitatem, seu est communicabilis et at cum Pers nis, non est communicabilis, quia iam intelligitur communicata ijdem Personis:& nihilominus siue communicabilis, siue Communicata, est realiter eadem, reeiusdem persectionis propter diuinae ipsius perfectionis infinitatem et & ideo haec distinctio , non potest dari nisi in Deo, propter ipsius infinitatem . neque ullo modo conuenit rebus creatis,in quibus non reperitur persectio ni si imperse ac limitata,& periectibilis per quodcumque etiam virtuale, quod illi supe

addatur.

Ex dictis patet solutio ad id , quod

ijciebat Aduersarius, nimirumst unam- quamque Personam cum sit Deus, debere consti tuere tres alias Personas. Nam essentia diuina iam communicata Pe

sonae

156쪽

sonae, non est ulterius communicabilis, nec tamen habet minorem perfectio nem , quia semper intelligitur infinith persecta, siue hi communi cabi lis, siue iam communicata & cominimicabilis. Praeterea licet unaquaeque Persena siit Deus: est tamen idem omnino Deus acialia Persona : quare non bene IVse tetra quamlibet Personam, eoqu5d sit Deus, debere constituere tres alias Personas. Et ec pinguiori atque hebetiori Mahumetanorum ingenio, ardua nimis emrunt ac dissicisa a et quamobrem planioribus rationibus, & nonnullis etiam Comparationibus conabor mysterij huius posse sibilitatem, dc quamdam etiam probabilitatem illis insinuare. Prima ratio esset , quia cum Deus sit infinite bonus, debet etiam esse infinite communicabilis et natura quippe boni

est, esse communicatiuum sui. Cum autem repugnet Deum alicui creaturae se in sinite communicare: superest ut Com

municet seipsum in infinitum ineffabili ratione sibi ipsi et hoc autem facit , dit

157쪽

Prodroini ad T

essentiam suam,ac natura diuinam communicat Personis diuinis, eo modo quo superius explicauimus. Secunda: licet unitas seu singularitas, sit aliqua perfectio et solitudo tamen squam fert secum , est imperfectio. Et ideo habemus in Sacris Literis, Deum noluisse ullum animal sol itari um esset &cum creare vellet hominem , dixisse :rion es bonum hominem esse sitim. Perfectius igitur erit illud , quod cum summa unitate habct etiam aliquam secietatem; quam illud, quod manet omnino solitarium. Tertia et legimus in Sacris Literis, Deudelectari societate hominum,m& Angelorum : Ita ut per Salomonem dixerit Prouerb. Cap. 8. Deliciae mea VP cumsibi

hominum. Si ergo societas Creaturarum

dicitur pertinere ad Dei delicias, multo magis pertinebit societas Personarum diuinarum. Ergo, si non repugnet, non est ei deneganda huiusmodi societas. Quartai: habemus ex Pentateucho ,

Deum fecisse hominem similem sibi, seti

158쪽

Resisti Alc. P. III. I s

ad imaginem , & similitudinem suam . IIaec autem similitudo non potest sita es.se in corpore , ut omnes concedunt: erit

igitur in anima tantum. Porro anima rationalis , cum sit unica & simplex inessentia; habet tamen tres potentias inter se distinctas realiter, saltemi quoad operationes: memoriam scilicet, intellectum , ac voluntatem : quamuis aliqui memoriam,& intellectum faciant unam tantum potentiam . Neque tamen hae potentiae ossiciunt animae unitati ac simplicitati, cum iuxta probabilem sententiam, non distinguantur ab ipsa animarestentia, nisi forto distinctione virtuali intrinseca. Hoc autem videtur esse id, in quo maxime consistit similitudo hominis cum Deo, & etiam in eo quod homo per intellectum format conceptum sui ipsius, & amat hunc suum ipsius conceptum actu reflexo ; in quo est aliqua similitudo diuinae Trinitatis. Praeter has rationes, possunt afferri quaedam comparationes,ex quibus huius

mysterij possibilitas probabiliter osten-Κ datur

159쪽

i 6 Prodromi ad

datur . Prima est , quam supra innuimus , puncti in linea s quod cum sit entitas indivisibilis , habet duo praedicata opposita: est enim finis lineae praecedentis, & initium lineae subsequentis. Secunda , partium Metaphysicarum in homine , nempe animalis, & rationalis: quae cum distinguantur ad inuicem, saltem virtualiter, sunt tamen identificatae in essentia hominis. Tertia , animae eiusdem hominis, quae cum sit una in ecsentia, est tamen trina in potentia, virtualiter saltem distincta : nempe, vegem taliua , sensitiua , & rationalis , iuxta communiorem sententiam . Quarta , graduum entis inter se distinctorum, &tamen identificatorum in ultima specie .

In homine enim reperiuntur, ens, vim

uens , sensibile , & rationale ; quae in lapidibus, plantis, iumentis, & Angelis inueniuntur distincta. In homine vero sunt realiter distincta quoad effectus, ectamen identificata cum essentia hominis. In moralibus etiam videmus eumdem hominem gerere varias personas

160쪽

realiter distin stas: v.g. Regis, Sacerdotis, & Ducis exercitus: dc verum est dicere : Rex est hic homo: Sacerdos est hic homo: Dux exercitus est hic homo: non tamen verum est dicere: Pellana Regis in hoc homine est persona Sacerdotis, vel Ducis exercitus . Videmus etiam eandem rem recipere praedicata opposita , quae licet identificentur cum illa, distinguuntur tamen inter se et v. g. Ilic lapis est dexter respectu Petri, de sinister respectu Pauli: & dexter & sinister praedicantur de eodem lapide realiter, cum tamen sint inter se opposita. Alia huius. modi adduci possent exempla , in quibuaea , quae cum aliquo tertio realiter identificantur , sunt inter se distincta, velo posita. Affert Ahmedus ex doctrina nonnulis lorum Christianorum , de simul reijcit, tamquam ineptam , comparationem Solis,dc splendoris,& caloris eius,his verbis: uJ-uiu uta

SEARCH

MENU NAVIGATION