Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

as s Prodromi ad

absconditae, O quae producuntur ab Insnbto . sidest Deo . Pergit R. Ilai Gaon et

Nos accepimus a noctris Deteribus eorunca

nomina , qua sunt, Lux intrinseca antiqtiae ct hac extenditur O dissi,nditur in radicem

occultam , ct scintillat , prosilit, es proditoi suadi usanis in similitudine duarum

magnarum Lucum , ides Lucis clariscata sedi Lucis clara. IIas tres Luces , cum Dei substantia,

seu essentia, identificatas , esse inter se realiter distinctas, fateri debent IIebraei, nisi velint ipsi secum pugnare, Primo, quia cum una alteram producat impossibile est , inter producentem di productum non esse distintionem rea- Iem: alioquin idem formaliter produceret seipsum , & seipsum saltem prioritate originis praecederet, quod omnino reis Pugnat. Et saltem haec productio esset merum ens rationis, & figmentum intellectus humani. Secundo , quia Doctores Igebraei ideo volunt Sephiroth, seu Intelligentias, esse inter se realiter distinctas , quia una procedit

172쪽

Rest. Alior P. III. I sy

eedit ab alia. Propterea R. Chaiat, lib. maghareheth, ita scribit de primis tribus Sephiroth: Accipient numerum, cumsint ipsa causa , O causata: S ita sunt dtio et Ohae de ea a habebunt numerum , O non alio modo: qua veritas amplectitur etiania, decem Sephiroth, qua sunt fimilitudo Lticis, quae illuminat per comparationem ad eum , qui eam recipit , S per comparationem adetim , qui eam dat. Et R. Cordo uerus ait:

fus nitis ab alia, es quia ona es causa arum teritis, ides per comparationem ad seipsas , Oper comparationem productionis earumdem, quod calvsa es supra causatum, O cati- fatum sub causa. Et ecce intentio ( R.Cha- malo fuit disinguendi hanc ob cassam tres primas Sephiroth. Et aliquanto antea dixerat: Et numerus earum s Sephiroth est ex cansa , ct causato. Porro Doctores Hebrari , sicut etiam Christiani Graeci Orthodoxi, non refugiunt nomen cauta& causati , etiam in diuinis, auferentestamen omnem imperseetionem , quae in rebus creatis inter causam & causatum

173쪽

iso Prodromi ad reperitur. Rursum R. Cordouerus alte Euoniam Sephiroth disinguuntur Amn- cIione qua eri inter balan Ghiliab , OGhalui sita vocant causam , & causatum 'in diurnis tantum : nam in creaturis dicunt aciaddi md Sibbab, & mesuvat res ecce causatum non es causa , ct eausa non es causatum . Igitur ex hoc sequitur , quod licet ipsasnt Unita perfecta unitate , tamen sint distincta secundum hanc consederatio

nem ae

Tertio, si inter has luces nulla esset vera dc realis distinctio , sed omnes realiter essent una & eadem res,itaut tota distinctio penderet ab humano intellectu per comparationem ad res creatas et cur diceretur , esse in Deo potius tres luces, quam quatuor, aut quinque, aut sex, aut denique totidem , quot in illo tiributa reperiuntur e non ne jn Deo sunt luces, misericordia, iustitia, potentia, sapientia, scientia, bonitas, & alix huiusmodi plurima e Cur verti potius ex his tribus lucibus, quae iuxta Doctorum Ilebraeo

174쪽

St. Alc. P. III. sic ae

rum assertum , in trino Dei nominebre nini nini Deus, Deus, Deus: Exodi,c.

Sq. o. fundantur , quam ex alijs ibidem positis nominibus, nempe pani V mndR Idn am dira Misericors, ct Clemens, Longanimis , multus misericordia , O G ritate , ternarius Sephiroth numerus eruimtur e Videlicet tria illa Dei nomina sunt ad exprimendas personas et caetera vero, attributa significant. Quarto, si nulla inter has Iuces esset realis distinctio, sed essent tantum diuersa nomina eiusdem rei vel tota distinctio foret solum qualis inter diuina attributa reperitur: non esset cur sapientes illi veteres Ηebraeorum Doctores tam grauibus verbis mysterii huius Arcanum Proponerent, asserentes esse occultissimum , dissicillimum, de imperscrutab les magna seueritate inhibentes, ne in eius inuestigatione mentis acies diutius immergeretur. Audiamus R. Ηai Gaon

lib. Pardes Vahisahath , cap. primum Sapien-tes Thalmud ( inquit peculiari.

L nota

175쪽

i 6 et Prodromi ad

nota inhibtierunt , non declarari hanc sapientiam , O hunc mentis conceptum , quia es supra captum omnis creattirae: drcendo: AI-tiora te ne quaseris, neque in occultis laborabis . Neque es intelleratio , qua posset ad illa pertingere , quia nulla cognitio cuiuscumqtie creatura potes ea percipere. Idem R. Isai Gaon interrogatus ab alijs Doctoribus de tribus hisce lucibus , dixit :Responsio ad hanc interrogationem indiget magna prosoditate , O fuit in publico praposita longe ante nos , O temporibus genera tiontim praeteritarum , di a noriris Ueteribus et O eius declaratio prolixa es, O requirit Iongum tempus , quia intioluitur in Sapientia occulta, O in Arcanis prophetiarum, S traditionum Sapientium egregiorum. R. Cordouerus ita sese subscribit: Haec materia es illius generis rerum, quarκm sudium supra modum es Detittim, O solii madebet esse obiter , O fine tua mora interpos ta. Et post pauca : O Ctinam sudiosus

intelligeret hoc obiectum s O trinam etiam imponeret manum suam ori suo f O . titinam eiusfudium esset per transennam rata hac

176쪽

Resst. Alc. P. III. I 63

hac declaratione ipsfacta ; ct a Deo deniam petat , quod scilicet tam alta ausus sit inne

Postremo planum est ac certum , eo dem veteres IIebraeos , veram , dc realem processionem, & prodictionem in Deo agnouisse, &consequenter realem distinctionem inter producentem &productum ex modo ratiocinandi eoru , qui est huiusmodi : Fieri non potes Di agens producat aliquid in sua clientia receptum , O quod essentia mutationem non patiatur. Trima Itiae scintillando, aliam producit lucem , qua in eiusdem prima lacis essentia permanet et ergo essentiam permntarin ecesse es et cumque lucum essentia fit ipse Detis, Deum oportebit immutari. Ita argumentatur R. Simeon filius Iochai : de respondet ad dissicultatem a se propositam et Eo plane modo id contingit , quo quis Inmen accendit de lamine. Deus non es pro-dticens desciens , neque notus , neque mlitatur ( abst ut explicuit R. Aaron, qtii idem exemplum de Inmine adducit. Porro si nulla esset inter has luces realis distinctio, L a supe

177쪽

is Prodromi ad superflua esset huiusmodi dissicultas, &

argumentatio et neque ulla esset, velleuissima causa dubitandi de aliqua mutatione in Deo. Concludimus igitur, Veteres IIebraeos agnouisse in Deo tres Personas inter se realiter distinctas, ae cum diuina essentia identificatas, sub nomine trium lu- Cum, lucis antiquae , lucis clariscata , ct lucis clara et quae si nihil aliud importarent, quam simpliciter epitheta , vel attributa Dei, quid , oro, tam arduum, &di imperceptibile, atque imperscrutabile prae Carteris attributis continerent e Nonne etiam Philosophi multi ethnici Cognouerunt Deum esse lucem antiqua, aeternam , clarificatam , claram , & clari stiniam , eodem modo quo cognouem runt esse iustum, sapientem, omnipotentem , omnia scientem, omnia videntem eQuid ergo erat, cur prisci illi Ηebraeorum Sapientes trium harum luCum mysterium adeo extollerent, omnesque ab eo curiosius inuestigando deterrerent ,

tamquam nimis profundo ac sublimi ,

178쪽

omnemque intelle Stum excedente eQuod vero tres has luces, seu Personas, inter se realiter distinctas, cum diuina essentia identificari crediderint, quamuis satis pateat ex eorum sententiis supra relatis; adhuc tamen clarius ostenditur ex alijs eorumdem testimonijs. R. Hai Gaon lib. Pardes Vahsahoth cap. I. Omnes ( hae tres luces sunt ova tuae, Unasti antias O Una radix latitans in Insnilo. R. Cordouerus i. c. Ctim haec tria oc-ctilia snt in Deo, non sunt Sephiroth, sed sunt subflantia In siniti, neque es cognitio, qua illas assequi possi. R. Chamai l. cit.

Haec tria nomina omnia sint una res, Una a

fumantia coniuncta coniunctione frit, fine separatione Odiuisione, Ofine compostione in radice omnitim radicum et idest in es.sentia Dei . Iam supra monui, ab Ne-hraeis sapientibus accipi hic nomina in Concreto, & pro re nominata. R. Aa-TOn e X ponens verba R. Chamai: Sed ma tria sunt una subsantia, Gna ct eadem res in radice omnium radictim, O sunt eiusdem subsantia siue essentia. Et bene intelli-

179쪽

i6 6 Prodromi adge , quod non dixit , ex radice , O ex fonte omnium radicum e sed in radice omnium radictim , ut signiscaret magnam Gnitatem

quam habent in subsantia O natura Dei Benedicti , O substantia O natura eius in ipsis R. Simeon: Fontes ( nempe hae tres luces oniuntur cum subsantia , ct cum

esse Principi, ( idest Dei) : Uere ipsi sunt

principia infrumentorum ; sed non pudiantiae si dest ita ut unusquisque habeat peculiarem substantiam ) quia ipsa subsantia, ct ipse , totum vvuin sunt. Et paulo postritavi ipsi ( fontes sent eius subsantia , aut essentia proprie , O totali prorsus identitate, O sint subsantia radicis ( id est Dei . Et

hac res es illitis generis rertim, qticd Nndium practans in eo, O magna speculatio es vetita et sed debet esse cli m , ct breuiter attingendo,o fine mora superadhibenda . O mita, to alia testimonia Doctorum IIebraeorum , quae poterit Leci or in supra laudaisto Domino Iosepho Ciantes hebraice, ac latine relata videre . Vnum addo di-etum R. Aaron loC. cit. cap. q. nimirum ret innia nep nanno nubPU

180쪽

lectu , quod Fnt tres , ct omnes sent res Tna. Ita est , o Iudaei: Ita est, o Mahumetani. Res est vere perdissicilis intellectu mysterium hoc altissimum,ac diuinissimum. Sed Deus illud reuelauit,& dixit esse vCrum : neque exigit ut intelligatur, vel ut capiatur, sed tantum ut credatur. Neque aliquid refert , quod hi Docto. res Igebraei in nomine trium Personarum Doni viantur vocibus Patris , &Fiiij, dc Spiritus Sancti: satis enim est ut hae in sacris literis expresse reperiantur , & in substantia Sapientes illi nobis Cum con- . ueniant, satentes in Deo esse tres Perso

nas s nam & ipsi in Libro Porta Insilia,

vocant tres illas Luces emari Una Facies , seu , personas intrinsecas , i realiter inter se distinctas, & cum diuinae sientia identificatas . Ad quam veritatem . testificandam , cum Summus. Sacerdos henediceret Populo, trina benedictione cum trina diuini nominis inuocatione utebatur, ut praecipitur in lib.Numer. cap. 6. ubi dixit Deus Moysi et Loqueri

SEARCH

MENU NAVIGATION