Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

rs , . ' Prodromi ad inf&Iessant Chrisiani, eo quod paRant ima

aeterna quanto magis erunt illi , qui ponunt septem, Tel plura Neque dicere possunt Sonnitali non posse de attributis illis praedicari Deum , it aut unumquodque eorum sit Deus, sicut Christiani asserunt v namquamque personam esse Deum . Nam quidquid es in Deo, cum non possit esse accidens , etiam iuxta ipsorum sententiam, & per consequens sit sub stantia , vel essentia ( nam pro eodem haec duo accipimus in Deo necessario es Deus e & hoc cognoscunt omnes fere mortales lumine naturae et alioquin Deus esset diuisibilis in partes , quod absurdum,& impium est vel cogitare. Comguntur igitur Sonnitae , vel amplecti doctrinam Mota Eelitarum , negando in Deo omnia attributa , quod ipsi tamquam haeresim detestantur et vel fateri

plures esse Deos inter se distinctos una cum illo Deo, quem nos Christiani uni cium fatemur. Quod si respondeant, sequidem credere omnia attributa illa esse Deum , quamuis distincta sin C realiter

' - inter

202쪽

inter se, &abessentias nec tamen esse plures Deos, sed unum tantum Deum: se tamen non posse, nec teneri hoc intelligere , neque huius rei reddere rationem: cur igitur tam acriter in surgunt in Christianos, si Trinitatis a se credi, mysterium non possint pleno intelligere, vel rationibus euidentibus demonstrare vΗoc Areumento conuieti, ut opinor,

Margire Tadrien ses squi sunt una ex se-etis Mahumetanorum) ut refert Ismael filius Aly in sua Ilistoria, cap. de sectis Mosse morum, dixerunt et o d, Dictum dicenis , Tertius trium, non es m- Melitas: licet non usurpetur palam nisi ab isdeli. Quod idem est, ac dicere : Aia serere tres Personas in Deo, itaut Christus sit tertia earum c Syri enim Christiani vocant Christum tertium Trinitatis non est sententia, quae contineat aliquid contra veram Fidem , licet talis modu

loquendi non usurpetui palam , nisi a ctus

203쪽

3 8 8 Prodromi ad Christianis: Quin etiam Garabiis c est alia secta Mahumetanorum, de qua idem Ismael ibidem asserebant,

Diuinitatem habere quinque Personasgloria fas; nempe Mabumetum , AIT, Phauman ,

,hasan , O ,hmein et O has quinque , esse

rem Unam .

Preterea reperitur inter recentiores Mahumetanorum Sonnitarum sectas , quaedam eorum, qui apud Turcas vocantur Verali, idest IIIuminati: de quibus Author Ηistoriae Imperm Othomannici

hodierni, testis oculatus, lib. 2. cap. I a. haec habet r Secta eorum, qui Gocantur Verali, seu IIIuminati, es mere Othagorica . aevi eam prostentur, in contempIatione diuina Ideae, es numerorum, qui ima Deo sunt , praecipue versantur. Suamvis enim Deum unum esse credant , non tamen negant illius Trinitatem et eam quippe Demist numerum considerant, qui ab Tnitate

204쪽

precedat . Et Di melius sentevtiam hane suam persuadeant , viuutur psertimque comparatione trium flexurarum diriplicarum , sunt in sudariolo , seu linteoli , quod potes bene admittere denominationem ternari, numeri , quamuis re vera fit unum tantum cum explicatum extensumqtie fuerit. In huius sectae hominum laudes late dio funditur Author . Ex quibus patet Mahumetanos sapientiores , & qui rem non ex Mahumeti crassitie, sed ex ratione, ac veritate metiuntur, non solum a Sacrosanctae Triados mysterio non esse alienos, sed etiam illud approbare,& am plecti. Neque praetereumdum est, Ah-- med Ebn-Edris Doctorem Mahumet norum insignem ( quem alium ah Ah-

med filio Abdalhalim esse puto ab ipsa

veritate conuinctum, ultro concedere, omnia Dei attributa , quae septem ipse

enumerat, nemperil a sal et Scientiam, Visum, Auditum. Potentiam, Sermonem x Voluntatem , Uitam s posse verh appellari, im

205쪽

r 'o Prodromi ad

ino esse Deum: ait enim:--.

Unumquodque ex nouem ( attributis es Deus et quia quodlibet ex eis aequale es vnn evique ex tribus primis. Quidquid sit de ratione allata , nobis satis est, illum approbare, quodlibet attributum esse Deue&per consequens, cum attributa iuxta ipsum sint ab essentia, & inter se realitater distincta; in uno Deo non solum plures Persenae, sed etiam plures reperientur Dij: quod nemo non videt quantum sit absurdum . Nam, ut bene ratiocinatur Maimonides Iudaeus in Prologo Di he, valet consequentia ad esserendos plures aeternos a positione attributorum. IIoc non sequitur in mysterio Trinitatis, in quo Personae identificantur cum una eademque essentia ,

Omitto hic recensere fabulam , qua fingit Alimed , inuecstum esse post mortem Christi inter eius asseclas mysterium Trinitatis, cum non nisi mendacia, &nugas risu tantum explodendas contineat . Re-

206쪽

T. fellitur quarta causa allata a . - Mahumeto mutatae Christiane in litionis , quae es Christi ,

Caput Undecimum.

Oc fere unum molitus est Diabolus per Mahumetum , eiusque Alcorat num , Christo diuinitatis gloriam auferre ; id quod per Arium minus feliciter ipsi successerat et persuadendo rudioribus populis, praesertim Arabibus, illum neque Deum, neque verum Filium Dei esse, aut dici debere. Sed videamus primo,

207쪽

is t Prodromi ad primo, quibus argumentis probet id M

humetus in Alcorano et cumque ad illa responderimus. alijs, quae contra Chri- diuinitatem Mahumetani ob ciunt, satisfaciemus, Primum Argumentum est in Suiras.

Insdeles porro iam Iunt, qui dicunt Deum eisse Chrsum Filium Mariae. Christis enim dixit : O Fili, Israel , seruite Deo Domino

mea, ct Domino Destro. Porro qui tribu rit Deo Isocium, excludet illum Debi a Paradiso. Respondetur facith, Christum non solum esse Deum,sed etiam hominem. Cum igitur vocat Deum , Dominum , vel Deum Dum snam non negamus illum ita vocasse, quamuis non iis verbis , quae mendaciter allegat Mahumetus loquitur non ut Deu5, sed ut homo. Aliquando enim

208쪽

enim Christus gerebat se ut Deum, aliquando ut hominem . Ita quippe erat vere Deus, sicut erat vero homo: neque ut Deus erat Filius Mariae, sed ut homo: quod in sequentibus probandum, nunc supponimus . Ad illud quod additur , excludendum esse a Paradiso eum, quii tribuit Deo socium, respondetur : Christum ita esse Deum, ut non sit Deus alius a Patre; imo est ipse Deus cum Patre . Quare cum dicimus , Christum esse Deum, non propterea socium in diuinitate Deo tribuimus. Ilaec duo responsa sussiciunt ad deijciendas, prorsusque inmfringendas omnes Mahumetanorum machinas contra Christi diuinitatem. Secundum Argumentum est in eadem Sura, vers 81. his verbis : U

Non es Christis Filius Maria, nisi Legatus et iam pracesserunt ante eum caeteri Lega-

209쪽

is Prodromi ad

ii et O Mater eius fuit Gerax et ambo comem debant cibum .

Respondemus, Christum fuisse sano

Legatum, missum a Deo sicut Moysem, di alios Legatos, quamuis multo excellentiori , & nobiliori modo: non tamen fuisse Legatum quatenus Deus, sed quatenus homo erat. Quod Mater eius fuerit verax, nos quoque confitemur, pradisertim in eo sensu, in quo vocat eam Mamhu metus veracemquia scilicet nunquam dixit, vel credidit, se esse Deum, vel Deam, qualem fuisse, Collyridiani, ut supra vidimus, contendebant. Demum quod Christus , quemadmodum etiam mater eius, comederet cibum, non probat illum non fuisse Deum: hoc enim faciebat ut homo, non ut Deus; eo fero modo, quo homo, qui est animal rationale, comedit, & bibit, non ut rationale,sed ut animat: & crescit atque adolescit non quoad animam spiritualem, sed quoad corpus materiale . Vt enim homo constat partibus metaphysicis; ita etiam partibus physicis, quassium opera

210쪽

Refui. Alc. P. III. is

tiones sunt realiter distinet P. Tertium Argumentum fit ibidem,ver. Is .ita ol basin ossis

ta di tauta . b et Ins deles sunt qtii dicunt , Deum esse Christim suum Mariae . Die illis et Et quis posset Deum impedire , fCellet perdere Christim suum mariae, O

matrem eius,ct omnes terrigenas ' Dei enim

est regnum Calorum, O Terra. Respondemus: si Deus vellet perdere,& ad nihilum redigere Christum quoad humanitatem , & matrem eius, omnesque terrigenas quoad totum esse illorum: posset sine dubio id facere, nec ullus valeret eum impedire. Non tamen perdere posset Christum quoad diuinitatem, neque possibile est cadere in Deu talem voluntatem , quia perderet seipsum deessentiam suam, quod omnino repugnat. Fatemur vero & nos, Deum esse Domi-

SEARCH

MENU NAVIGATION