Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

EArgumenta I ahumetanorum contra Christi

diuinitatem a.

Caput Duodecimum.

Rimum contra Christi diuinitatem argumentum fit a Mahumetanis, ex absurdo, quod sequeretur,quod si Christus esset Deus, DeuS natus fuisset ex muliere , & praeterea, crucifixus, passus, ac mortuus : quae de Deo asserere, summam continet impietatem. Vrget argumentum Ahmed filius Abdal. halim ex doctrina Iacobitarum , & Methitarum , quorum primi comparabant unionem humanitatis &diui-

222쪽

Resui. c. P. III. et op

diuinitatis in Christo, commixtioni Iaetis , & aquar. Secundi vero, ferro ignito, &vnioni animae Cum corpore e quibus comparationibus admissis, ita contra nos paralogi gat: /i l cli A. v cl

Certum es, nihil pertingere ad aquam, quod non pertingat ad lac cum ea mixtum et non exim

223쪽

xo 8 Prodromi ad

enim iuninguitur unum ab alio. Et ita , ignis , qui es in ferro penetrat totum ferrum, O coniungitur illi , itaut quidquid accidit ferro, participetur ab igne . Corpus etiam cum percutitur , ct torquetur s dolor percusitionis, O cruciatussentitur ab anima. Exigit igitur veritos harum similitudinum , ut quod et enit humanitati de iniurbs, tormentis , O erucisxione Iudaeorum , quam ipse credunt, euenerit etiam diuinitati : O hoc necessario exigit ratio Lmonis et riam fi in Gnione id quod contingit uni Gnito , non participettir ab altero, iam non erit uni sed numerica dispositio. Respondemus , in comparationibus

non exigi ad qua tam veritatem rei comparatae ad illam, cum qua Comparatur ,

sed satis esse , ut veri ficetur illud , quod praecipue intenditur probari. Optim hcongruunt tres propositae similitudines, quatenus sicut in laete aquae commixto snulla pars sensibilis aquae potest assignari, quae non sit laeti coniuncta : &in ferro ignito nulla pars ferri , cui non sit cdiunctus ignis: nulla etiam pars in Cormpore

224쪽

pore humano, quae non insormetur ab anima: ita nulla pars humanitatis Christi erat in corpore, siue in anima illius, quae non esset unita diuinitati. At vero dici

non poterat , quod quidquid uni parti

unitae eueniebat, eueniret etiam alteri: non enim hoc est necessarium et imo falsum est absolute huiusmodi principium, quod scilicet quidquid uni parti unitae,

vel uni unito euenit , debeat nece sario etiam alteri euenire . Pro quo notandum est, duobus praecipue modis fieri posse duarum rerum unionem . Primo modo, itaut ex duobus fiat unum tertium , & nihil realiter remaneat de viroque unito . Et in hoc casu vere quidem, sed improprie dicetur : quidquid euenit uni unito , euenit etiam alicri. Dico improprie, quia iam non sunt duae res realiter distinctae, sed una tantum. Porro unio humanae diuinaeque naturae in Chrisio, non fuit huius generis. Secundo m do fieri potest unio duarum rerum, itaut realiter unaquaeque suum esse retineat:& talis est unio lactis, vel vini cum aqua

225쪽

aio Prodromi ad saltem in communi sententia , ignis

cum ferro , de animae cum corpore.

Quod enim haec retineat suum esse, licet unita , Patet, quia possunt ab inuicem separari etiam post unionem, ut patet in anima de corpore, dc in aliis duobus exemplis allatis. In hoc vero secundo genere unionis, falsum est,quidquid contingit uni unito, alteri etiam contingere debere. Nam certum est multa accidere in corpore, quae nihil animam a ficiunt conuerso. Neque etiam dubitandum est, lac, vel vinum aquae Comi X tum , recipere posse aliquid ab CXtrinseco agente, vel etiam habere in se aliquam activitatem , quorum neutrum aquae conueniat. Et licet aliquis pervicaciter assereret, in unione duarum rerum materialium, praesertim symbolarum, ut aquae & lactis, veri sicari illud principium; non tamen curreret paritas in unione duarum rerum, quarum una esset mate Malis,altera vero immaterialis: cuiusmodi sunt humanitas ratione comporis, & diuinitas Christi. Ita, licet Deus sit '

226쪽

sit intime praesens , re unitus omnibus rebus, non tamen obnoxius est accidentibus, di passionibus earumdem rerum. Secundum argumentum desumit Aduersarius ex eo, quod Christus in Cruce dixerit: Deus meus, Delis meus, quare dereliquisti me . Quibus verbis abutitur

ad Christi diuinitatem oppugnanda, hoc

modo .

227쪽

Ella, Prodromi ad

peteus: O denique ille qui crucisaeus es, si divinitas, qua fimul auxilium petit, ct supplicat, Osimul ab ea petitur auxilium . Praeterea dicunt e diuinitas , ct humanitas Aut persona una et O cum hoc quod sui persona una, vel es supplicans O rogans, in supplicata S rogata. Si dicant rogantem esse diuersum a rogato s necessario sequitur, visnt duo , non onus. Quod se dicant esse

228쪽

. Ex hoc Doctoris Mahumetani paralogismo patet, hominem animalem, quam lis erat ille , non percipere ea quae sunt Spiritus Dei. Instruendus tamen est, die rudiendus faciliori , qua fieri possit , ratione. Respondemus itaque, filium Dei , vel Deum, fieri hominem , seu incarnari, nihil aliud esse, quam illum assumere naturam humanam , eamque in sua Persona unire cum natura diuina, cum qua eadem persona realiter identificatur : &hoc sine ulla prorsus mutatione in ipso Deo, & eius persona, vel natura . Ex hac unione duarum naturarum in una persona , vel supposito, constituitur Christus, qui propterea habet unicam personam, seu suppositum divinum ; &duas naturas, diuinam , dc humanam. Unicuique autem naturae remanet sua voluntas, suaeque proprietates; itaut in Christo sint duae voluntates, diuina scilicet, & humana: & ita duo intelleetus,&c. Et quamuis sit vera duarum naturarum unio , nulla tamen est permixtio, vel confusio illarum . Porro quia acti

229쪽

t id Prodromi ad nes& passiones dicuntur de suppositis,

ct in Christo est unicum diuinum suppositum utriusque naturae , ideo naturae communicant sibi mutuo actiones &passiones ratione eiusdem suppositi. Et ita vere dicimus et Deus est homo et Deus natus est, Deus passus est, ac mortuus: idest: ille qui est Deus, nempe Christus, est homo, natus est, passiis est, ac mortuus, non quatenus est Deus, sed quatenus est homo. Malo vero diceretur: diuinitas est homo, nata est, passa est, ac mortua: quia Diuinitas non includit soris maliter suppositum , vel personam. Ita e conuerso dicimus: IJomo est Deus, homo est aeternus, homo est omnipotens: idest, ille idem Christus, qui est homo, est etiam Deus, aeternus, & omnipotens. Praeterea vere dicimus e Christus est

Deus, & Christus est homo i & Christus est finitus, de Christus est infinitus: Chriuus est aequalis Patri, de Christus est minor Patre: & alia huiusmodi, ratione diuersarum naturarum in Christo . Ηoc vero non est aliquid absonum, vel contra

230쪽

tra diuinae Maiestatis honorem , facile intelligemus, si consideremus, non raro referri in Sacris literis, Deum assumpsisse figuram hominis, non quidem veri , sed aerei & apparentis: de tamen sub ea figura, licet non hypostatice unita di

uinae naturae,praedicari quaedam de Deo, quae illi re vera non conueniunt, immo sunt aliquando indecora. Nam quando Deus creauit Adam , constat ex sacrae

paginae verbis , illum figuram aliquam visibilem hominis assumpsisse , in qua

posset manibus limum terrae pertractare, & corpus plasticum ex illo formare sitemque ore insufflare in faciem eius; de pedibus ambulare ad auram post meridiem e manibus item tunicas pelliceas Protoplastis conficere et humanas etiarn voces formare, quas illi audirent: quae Omnia Deo tribuuntur, & ab eo factacsse dicuntur et licet re vera essent actiones non Dei, ut Dei, sed quatenus erat

sub illa figura, quam assumpserat. Eodem modo quando apparuit Abrahae sub figura trium virorum, legitur comedisse,

SEARCH

MENU NAVIGATION