Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

is 6 Prodromi ad

num Caeli , & Terrae , & rerum omnium, quae sunt in eis; & consequenter etiam Christis sed quatenus homo est : nam quatenus est Deus, est unus atque idem Dominus cum Patre, Caeli, & Terrae,

omniumque rerum creatarum.

Quartum habetur Sura g. l Mulie-

o Us et Certe Deus es Deus nidus.

stot si illi Filius. Illius es quidquid

in Caelis, S in Terra reperitur. Respondemus, Deum esse unicum, &tamen habere filium . Non enim repugnant haec duo in Deo: Filius quippe non est Deus alius a Patre, licet sit alia persona: sed est ipsemet Deus unus cum Patre, cum habeat eandem essentiam, &eadem attributa essentialia. Quintum, Sura s. . ul Mensa v. 122.

212쪽

nibus rum accipite me , ct matrem meam in

duos deos prater DeumP Respondebite Latis tibi, (idest absit hoc i Non es metin Ct dicam de me id quod mihi non conuenit. Si hoc dixissem , tu Utique scires. Certe ita est : nunquam dixit Christus

hominibus, ut colerent se, & Matrem suam tamquam duos deos , Praeter v num Deum. Sarpo tamen dixit, se esse Filium Dei, &Deum, sed non praeter Deum et verum unum eundemque Deum cum Patre, ut inferius late probabimus. sextum , Sura Sy. Cateruae, v.

Disi irin V, Coos e

213쪽

i s s Prodromi ad eam , qua fibi placuisset. Sed absit hae r isse

enim in unuus , omnibus superior . Creatiit caelos es terram. Explicat Gelaleddinus.

Eam , qua sibi placuisset et ides, praeter eas quas dixerunt et nempe Angelistinisuae Dei: Eetra es Flius Dei et es Christis es Flius

Dei: idest praeter Angelos, ut volebant, Meccant st& Eetram, ut Iudaei; &Christum, ut Christiani asserebant. Sed neque Mahumetus, neque Gela-Jeddinus sciunt quid blaterent. Nam si loquamur de filiatione Dei adoptiua ;potest utique Deus eligere in filium quem voluerit : & hoc modo elegisse Christum, quemadmodum etiam alios Iustos, concedunt Mahumetani: imo omnes Angeli , & omnes homines iusti, dici pose sunt, filii Dei adoptiui, confirmantibus id Sacris Scripturis. Si vero loquamur de filiatione Dei naturali nullo modo potest Deus eligere in Filium aliquam

214쪽

creaturam: filius enim naturalis, debet procedere vivens a vivente in similitudinem naturae, itaut sit eiusdem substantiae Cum patre. Repugnat igitur, ut qui est filius Dei naturalis, sit creatura ; & ut Deus eligat sibi Filium naturalem pro arabitrio, quem voluerit; cum sicut neces sario cognoscit, & intelligit seipsum, ita necessario producat conceptum sui , quem nos filium Dei naturalem e se as

firmamus .

Septimum, Sura a I. Propheta,

Si essent iu se (stilicet casso, re terra alij Dii prater Deum certe corrumperentur. Explicat Gelaleddinus : . Li

215쪽

too Prodromi ad

multitudiilem gubernantitim , ex mutuo impedimento in rebus disponendis, ct ex desectu concordia circa eas. Verum hoc argumentum non militat contra Christi diuinitatem , sed contra pluralitatem Deorum r imo neque Contra plures Deos et nam si per impossibile plures darentur Dil , quilibet eorum esset infinite sapiens, iustus, prouidus s&c. & ita conuenirent inter se in omnibus, nec alij alijs vlla in re aduersarentur. Ηoc tamen non facit ad rem nostram. Nos enim cum dicimus, Christum esse Deum , non ponimus plures deos, cum sit unus atqtidem Deus cum Patre,a quo generatur. Octauum, Sura Io. Ionas, v. 6p. ia a. . a-lae, .ut ingl l u

Dicunt et Genuit Detis Filium . Absit hae ab eo et ipse exim es ille diues , cuius es quid-

s. quid

216쪽

in caeis, ct in terra reperitur. Nullam habetis huius rei probationem. An sequimini de Deo, id quod ignoratis pArgumentum est duplex. Primum et Deus est diues omnium rerum, Dominus caeli, & terrae, nec indiget ulla re, neque filio, qui ipsum adiuuet, vel ipsi succedat. Secundum : Absque ulla authoritate , vel fundamento, assirmant Chri- .stiani , Deum habere Filium. Ad primum respondemus, magnum esse hac in re inter Deum & homines discrimen.Ηomines enim cupiunt habere filios , ut habeant adiutores, &successores, quia ipsi imbecilles sunt , defectibiles Deus vero genuit Filium, quem neque adiutorem habet, quia est eiusdem se

cum e sientiar,& potentiae: neque succelsore quia est coaeternus: neque giguenis .

do filium, acquirit aliquid, quod ante non haeberet. Quod si ob ijciant Mahu metani: Quae ergo est causa Deo gigne di filium e Respondebimus, gignere n-lium esse in Deo proprietatem natura lem , di necessariam: sicuti naturale,

ne ce

217쪽

2 G2 Prodromi ad necessarium est homini esse rationalem eneque huius rei ulla requiritur causa . Quod spectat ad secundum argumentum , vel ad secundam partem eiusdem argumenti , paulo inserius respondebi

mus.

Nonum, Sura a 3. Fidetis, T.

et a

Non genuit Deus vllum suum ,-

unquam crim eo alitis Detis et alioqtiin quilia

bet Deus absititisset sibi id quod creasset, O

onus insurrexisset super alium. Abst hoc, illi attribuunt Argamento huic supra satis iam responsum est. Addo hic, aliud esse, Deum pignere, vel habere filium, aliud vero habere alium deum socium a cum Pater,ci Filius sint unus, atque idem Deus, ct

unus creator omnium rerum. Quamobrem nulla est ratio, quod unus vel auferat

218쪽

serat sibi id quod creauit, vel insurgat supra alterum . In eo etiam casu , in quo per impossibile essent plures Dij,ut superitis ostendimus, non sequerentur absur. Ida illa , qnar supponit Mahumetus. Decimum, Sura Tet. MDamones, v. 2. ubi Daemones ita colloquentes inducuntur : tau lia i , at is

l u : Nunquam ponemus Tllum socium cum Domino nosero. Absi hoc a Maiestate Domini nostri. Non accepit Gxorem, is habuit stitim. Et Sura 6. Tecora, V. so. Obial

ae s

Creator caelorum S terra, quomodo habebit stium, cum non habeat Daeorem PIIoc argumentum merito ex ore Daemonum , di ex Sura illa, in qua agitur de pecoribus , eruitur. Nullum enim meretur habere qui illud proponat, quam Daemonem s & nullum authorem, quam illum

219쪽

a os Prodroaei ad

illum , qui pecuinum , prorsusque brutale habuit ingenium ; & qui cum totus e siet mulieribus de libidini addictus, nunta quam putauit, posse sine adiutorio taminae haberi filium. Primi illi naturalis Theologiae Magistri,qui arcana eius mysteria, sub fabularum velamine proposuerunt, Palladem Sapientiae Numen o Iouis capite sine faem l nae opera prognatam esse tradiderunt : per quod posse Deum ex seipso sine alieno concursit aliquid progignere significauerunt . Uerum quid opus est fabulis e diuina ipsa Sapientia, se genitam & natam ex Deo

testatur , nec tamen feminam ullam Dei sociam Commemorat. Sic enim loquitur in Prouerbijs Salomonis, cap. 8. Domminus pessedit me s Hebraice acquisitiit me et quo verbo usa esst Ileua, quando peperit Cain , ut sit idem , ac peperit me ) in initio diarum suarum, an equam quidquam faceret a principio.. on dum aerant ab illi, O ego iam coucepta eram et arite colles ego parturiebar. Et in libro Ec-n D clesia-

220쪽

Refui. Ahor. P. III. Eos clesiastici , cap. et . Sic loquitur de se

eadem diuina Sapientia : Ego ex Alii mi prcditii primogenita ante omnem creaturam . Quid respondebit ad haec Mahumetus negabitne diuinam Sapientiam ex Deo conceptam ac natam, quia Deus non habet uxorem Sed relinquendus homo carnalis & mulierosus in ganea; non in schola , nisi forte ferula ,

vel iuste, erudiendus.

SEARCH

MENU NAVIGATION