Prodromus ad refutationem Alcorani. In quo per quatuor praecipuas verae religionis notas Mahumetanae sectae falsitas ostenditur Christianae religionis veritas comprobatur. In quatuor partes diuisus authore Ludouico Marraccio .. Pars tertia. In qua si

발행: 1691년

분량: 656페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

superes peccatum post adventum eius , itur e peccator. Similiter illi, qui occiderunt M 'ο- siclos eius, ct combusserunt libros eius , non peccassent. Hinc concl*dit, posse per nos , unumquemque , si ita allibuerit , occidere , furari, fornicari, & quod vis aliud nefarium facinus perpetrare ab que ulla culpa di peccato: quod est contra doctrinam ipsius Christi in Evangelio , & etiam Sanetorum Patrum, & Doctorum Christianorum. Scurrili hoc de nugatorio argumento ostendit Alimed , vel se stultum esse , vel velle nos omnes stultos facere et Quasi vero quando dicitur, medipus aliquis Peritissimus tollere morbos & infirmitates, sit aliquis tam stipes ac stolidus, qui sibi persuadeat, vel iam cessasse infirmitates omnes ac morbos ; vel epidem iam v. g. aut podagram , aut febrim , non esse amplius epidem iam ,

vel podagram :, aut febrim et vel demum , hominem aliquem a morbo suo conualiturum , etiam si nolit praescri-R , ptis

et i

272쪽

xs 8 Prodromi ad

piis a Medico remedijs uti. Caeterum, Christum peccata tollere, idem est aetparcere , eorumque indulgentiam largiri iis, quos vere eorum paeniteat, & qui uti velint remedijs ab eo p scriptis,sa amenistis scilicet , fide , ac bonis peribus.

273쪽

eArgumenta contra Christi A. umitatem ὰ Sacris Scripturis a Mahum tanti petita. Caput Decimum quartum.

Vmmatim tantum, ac breuissimo haec recen

sebo , atque ea paucis verbis dissoluam. Primo , uniuersaliter obijcit nobis Alimed cum Mahumetanis, quod contra omnia Sacrarum Scripturarum testimonia Christo diuinitatem tribuamus. Euangelia ae enim, & Apostoli ita se in per de Christo loquuntur, ac de homine puro, non

274쪽

, 26 o Prodromi ad Respondemus primo,falsum esse, non Teperiri in Evangelijs, & libris Apostolorum , atque aliam in antiquis Prophetis, testimonia clara dc euidentia de Christi diuinitate,ut postea probabimus. Respondemus secundo, frequentius, di fortasse clarius, Scripturas loqui de Christo tamquam de homine,quam tamquam de Deo: quia intentio earum erat ostendere illum esse verum hominem,& enarrare ea quae speetabant ad eum,

non tam quatenus erat Deus, quam quam tenus erat homo, vel, ut Graci dicunt, dici o rear , Deus-Homo: itaut in ijsdem

rebus in quibus describitur homo, seper appareat aliquid supra hominem. Multa enim data sunt ei etiam quatenus homi ni , ut Regnum , ac potestas omnis in Caelo, di in Terra ( sicut habetur in E- , vangelio Matthaei cap. 28. ratione a- diunctae diuinitatis et &haec eadem non obscure ostendunt illum esse Deum. - . Respondemus tertio: Non ita semper

aperto, sed aliquando, imo plerumque, . Sacras Scripturas obscurius loqui de di-

275쪽

uinitate Christi , quia erat mysterium ni mis arduum ac dissicile, de homines egebant purgatiori intellectu ad illud peracipiendum , vel credendum . Mysteria vero grauiora, di arcaniora, non ita amperto obtrudenda sunt, sed veluti sub velamine proponenda, ut paulatim homi nes ea intelligere, di credere assuescant. Hoc, ut supra vidimus, docuerunt etiam veteres IIaebrei in Mysterio trium Lucum, seu trium Personarum Sanctissimae Trinitatis.

Postremo retorquebimus argumentum ad hominem contra Mahumetanos.

Credunt ipsi firmissimo , Mahumetum

suum esse omnium Prophetarum maximum : & fundant hanc suam credulitatem in authoritate Pentateuchi,& Euan. gelij. Et tamen videt unusquisque,quam, non dico dubia & obscura , sed inania ac , friuola sina: testimonia illa, quae ad hoc probandum afferunt : & quam multa, clara, & euidentissima sint, quae Mahu- metum, non prophetam, sed imposto- Iem ac mendacem esse conuincunt. Cur i

276쪽

x sh Prodromi ad

, igitur contra nos insurgunt, dum certa quidem, sed non tam clara ut ipsi vellent, de Christi diuinitate o Sacris Scrupturis oracula illis producimus e Sed videamus iam quae lint haec, quae ex Euangelio , alijsque Sacris libris contra Christi diuinitatem adducunt. Primum et ex Euang. Ioan. Cap. gr.

,--, l - Sol Adit LGl et Commemorat Enangelium , Chriseus restiscitare vellet hominem lquemdam , nomine Laetarum di dixisse : O Pater mi, rogo te,Ant rogabam antea g nam amas me, S exaudis me. Et ego rogo te propter hos assantes, ut sciant ,

O Respondeo , Christum se ostendisse Deum , vocando Deum patrem suum et simulque hominem , eundem Patrem suppliciter rogando .

277쪽

Secundum ex Euangelio Matthaei cap. a T. & Lucae cap. 2 3, dubia l . s-u c,ol o ob vi , ia. Et dixit , dum iuxta vis nionem Gesram esset in cruce a Deus meus, Deus meus , quare dereliquisti me et O : O Pater mo ignosce Iudais id quod faciunt. Respondemus , hic etiam Christum ostendere se hominem rogando Deum suum , de Deum, vocando illum Patrem

suum Tertium. Ex Euang. Ioan. c. s. de I

o. . Dixit etiam et Ego Vado ad Deum meum, qtii est maior me. Et praeterea dixit: Nihil possum facere , ne e cogitare , nisi in

nomine Patris mei.

Non syncero verba Euangelij res runtur et Sed tamen respondemus, haec omnia vero dici potuisse a Christo, ut homo erat .

278쪽

a d Prodromi ad

Dixit etiam, liqtiens de seipsos Non contienit seruo , Ut sit maior Domino suo eneque legato , Ut sit maior eo , qui misit illum a Falsum sest , Christum haec verba de seipso protulisse : dixit enim ea de discipulis suis respectu sui, ut patet ex Contextu Euangelij . Imo ijsdem verbis non obseuro innuit se esse Deum s Cuius proprium est esse Dominum , & mittere legatos , di prophetas. Quintum . Ex Euangelio fictitio . et aad vita 't, Et dixit ( scilicet Christus : Deus non genuit, neque genitus es et neque comedit Un- quam , neque bibit, neque dormivit ; neque 'Uidit Unquam eum ulla ex creaturis neque

279쪽

qtie videbit eum ullas, nis moriatur. Priora verba sunt in Alcorano , non in Evangelio: &ipse Aduersarius , Christianis commonitus, cognouit se errasse. Reliqua etiam in Evangelio non reperiuntur. Christus porro comedit , bibit, ac dormiuit, non ut Deus , sed ut homo . Ideo autem non moliebatur qui eum videbat, quia videbat humanitatem, non diuinitatem eius. Sextum. Ex Euangelio Ioan. cap.

certe cum exaltaueritissitum hominis, tunc

cognoscetis , quia ego ipse sum , ct a me is nihil facio et sed omnia facio scut ducuit

Haec verba, quae Alimed tribuit Altissimo, nempe Deo, miro probant Christi diuinitatem. Nemo enim dicere vero po-

280쪽

26 6 Prodromi ad

rh potest absolute, Ego Ain, nisi Deus, prout de se ipso Deus ad Moysem testatus est in Exodo cap. 3. Neque obstant, imo fauent, verba sequentia: Et a me ipsa facio nihil , sdscut docuit me Pater , haec lo- qucr ( ita enim habetur in Evangelio . Nam Christus, etiam ut Deus , nihil facita semetipso, quia accipit suum esse &operaria Patre, quatenus ab illo gignitur, ac procedit : ideo Christus ipse dixit in eodem Ioannis Euangelio cap. s. Nun patenslius . se facere quidquam, tus quod diderit Patrem facientem. Evammmque enim ille fecerit, haec O suus similiter facit. Quibus verbis Christi diuinitas manifestissim si declaratur. Septimum. Ex Euangelio Ioan .cap. s.

in substantia sua et ita dedit Nio habere Diram in persona sua. Qui dat (inquit Ah-

med maior est eo,cui datur. Id conceditur 3

SEARCH

MENU NAVIGATION